Seneca – De Beneficiis – Liber V
[5,1] 1. In prioribus libris uidebar consummasse propositum, quum tractassem, quemadmodum dandum esset beneficium, et quemadmodum accipiendum; hi enim sunt huius officii fines. Quidquid ultra moror, non seruio materiae, sed indulgeo : quae quo ducit, sequendum est, non quo inuitat. Subinde enim nascetur, quod lacessat aliqua dulcedine animum, magis non superuacuum, quam necessarium. Verum quia ita uis, perseueremus, peractis quae rem continebant, scrutari etiam ea, quae, si uis uerum, connexa sunt, non cohaerentia : quae quisquis diligenter inspicit, nec facit operae pretium, nec tamen perdit operam.
Tibi autem homini natura optimo, et ad beneficia propenso, Liberalis Aebuti, nulla eorum laudatio satisfacit. Neminem unquam uidi tam benignum etiam leuissimorum officiorum aestimatorem. Iam bonitas tua eo usque prolapsa est, ut tibi dari putes beneficium, quod ulli datur; paratus es, ne quem beneficii poeniteat, pro ingratis dependere. Ipse usque eo abes ab omni iactatione, usque eo statim uis exonerare quos obligas, ut quidquid in aliquem confers, uelis uideri non praestare, sed reddere. Ideoque plenius ad te sic data reuertuntur; nam fere sequuntur beneficia non reposcentem : et ut gloria fugientes magis sequitur, ita fructus beneficiorum gratius respondet illis, per quos etiam esse ingratis licet. Per te uero non est mora, quo minus beneficia qui acceperunt, ultro repetant: nec recusabis conferre alia, et suppressis dissimulatisque plura ac maiora adiicere. Propositum optimi uiri, et ingentis animi est, tam diu ferre ingratum, donec feceris gratum. Nec te ista ratio decipiet; succumbunt uitia uirtutibus, si illa non cito odisse properaueris.
[5,2] II. Illud utique unice tibi placet, uelut magnifice dictum : “Turpe est beneficiis uinci”. Quod an sit uerum, non immerito quaeri solet, longeque aliud est quam mente concipis. Nunquam enim in rerum honestarum certamine superari turpe est, dummodo arma non proiicias, et uictus quoque uelis uincere. Non omnes ad bonum propositum easdem afferunt uires, easdem facultates, eamdem fortunam, quae optimorum quoque consiliorum duntaxat exitus temperat. Voluntas ipsa rectum petens laudanda est, etiamsi illam alius gradu uelociori antecessit : non, ut in certaminibus ad spectaculum editis, meliorem palma declarat : quanquam in illis quoque saepe deteriorem praetulit casus.
Ubi de officio agitur, quod uterque a sua parte esse quam plenissimum cupit, si alter plus potuit, et ad manum habuit materiam sufficientem animo suo, si illi, quantum conatus est, fortuna permisit; alter autem uoluntate par est, etiamsi minora quam accepit reddidit, aut omnino non reddidit, sed uult reddere, et toto in hoc intentus est animo : hic non magis uictus est, quam qui in armis moritur; quem occidere facilius hostis potuit, quam auertere. Quod turpe existimas, id accidere uiro bono non potest, ut uincatur : nunquam enim succumbet, nunquam renuntiabit : ad ultimum usque diem uitae stabit paratus, et in hac statione morietur; magna se accepisse prae se ferens, paria uoluisse.
[5,3] III. Lacedaemonii uetant suos pancratio, aut cestu decernere, ubi inferiorem ostendit uicti confessio. Cursor cretam prior contingit : uelocitate alium, non animo, antecessit. Luctator ter abiectus perdidit palmam, non tradidit. Quum inuictos esse Lacedaemonii ciues suos magno aestimarent, ab his certaminibus remouerunt, in quibus uictorem facit non iudex, non per se ipso exitus, sed uox cedentis, et tradere iubentis. Hoc quod illi in ciuibus suis custodiunt, uirtus ac bona uoluntas, omnibus praestat, ne unquam uincantur, quoniam quidem etiam inter superantia animus inuictus est. Ideo nemo trecentos Fabios uictos dicit, sed occisos. Et Regulus captus est a Poenis, non uictus; et quisquis alius saeuientis fortunae ui ac pondere oppressus, non submittit animum.
In beneficiis idem est : plura aliquis accepit, maiora, frequentiora; non tamen uictus est. Beneficia fortasse beneficiis uicta sunt, si inter se data et accepta computes: si dantem et accipientem comparaueris, quorum animi et per se aestimandi sunt, penes neutrum erit palma. Solet enim fieri ut, etiam quum alter multis uulneribus confossus est, alter leuiter quidem saucius, pares exisse dicantur, quamuis alter uideatur inferior.
[5,4] IV. Ergo nemo uinci potest beneficiis, si scit debere, si uult referre, si quod rebus non potest, animo aequat. Hic, quam diu in hoc permanet, quam diu tenet uoluntatem, gratum animum signis approbat : quid interest, ab utra parte munuscula plura numerentur ? Tu multa dare potes ; at ego tantum accipere possum: tecum stat fortuna, mecum bona uoluntas; tamen tam par tibi sum, quam multis armatissimis nudi, aut leuiter armati.
Nemo itaque beneficiis uincitur : quia tam gratus est quisque, quam uoluit. Nam si turpe est beneficiis uinci, non oportet a praepotentibus uiris accipere beneficium, quibus gratiam referre non possis : a principibus dico, a regibus, quos eo loco fortuna posuit, ex quo largiri multa possent, pauca admodum et imparia datis recepturi. Reges et principes dixi, quibus tamen potest opera seruari, et quorum illa excellens potentia per minorum consensum ministeriumque constat.
Sunt quidam extra omnem subducti cupiditatem, qui uix ullis humanis desideriis continguntur : quibus nihil potest praestare ipsa fortuna. Necesse est a Socrate beneficio uincar ; necesse est a Diogene, qui per medias Macedonum gazas nudus incessit, calcatis regiis opibus. 0 nae ille tunc merito et sibi et ceteris, quibus ad dispiciendam ueritatem non erat offusa caligo, supra eum eminere uisus est infra quem omnia iacebant. Multo potentior, multo locupletior fuit omnia tunc possidente Alexandro; plus enim erat, quod hic nollet accipere, quam quod, ille posset dare.
[5,5] V. Non est turpe ab his uinci; neque enim minus fortis sum, si eum inuulnerabili me hoste committis : nec ideo ignis minus urere potest, si in materiam incidit inuiolabilem flammis; nec ideo ferrum secandi uiam perdidit, si non recipiens ictum lapis solidus, inuictaeque aduersus dura naturae, diuidendus est. Idem tibi de homine grato respondeo. Non turpiter uincitur beneficiis, si ab his obligatus est, ad quos aut fortunae magnitudo, aut eximia uirtus aditum redituris ad se beneficiis clausit.
A parentibus fere uincimur; nam tam diu illos habemus, quam diu graues iudicamus, et quam diu beneficia illorum non intelligimus. Quum iam aetas aliquid prudentiae collegit, et apparere coepit propter illa ipsa eos amari a nobis debere propter quae non amabantur, admonitiones, seueritatem, et inconsultae adolescentiae diligentem custodiam, rapiuntur nobis. Paucos usque ad uerum fructum a liberis percipiendum perduxit agitas : ceteri liberos onere senserunt. Non est tamen turpe, uinci beneficiis a parente ; quidni non sit turpe, quum a nullo turpe sit? Quibusdam enim et pares, et impares sumus: pares animo quem solum illi exigunt, quem nos solum promittimus ; impures fortuna, quae si cui obstitit quo minus referret gratiam, non ideo illi tanquam uicto erubescendum est. Non est turpe non consequi, dummodo sequaris. Saepe necesse est, ante alia beneficia.petamus, quam priora reddidimus. Nec ideo non petimus, aut turpiter petimus, quia non reddituri debebimus : quia non per nos erit mora, quo minus gratissimi simus. Sed interueniet aliquid extrinsecus, quod prohibeat; nos tamen nec uincemur animo, nec turpiter his rebus superabimur, qum non sunt in nostra potestate.
[5,6] VI. Alexander Macedonum rex gloriari solebat, a nullo se beneficiis uictum. Non est quod nimius animi Macedonas, et Graecos, et Caras, et Persas, et nationes districtas sine exercitu suspiciat ! ne hoc sibi praestitisse regnum, a Thraciae angulo porrectum usque ad littus incogniti maris, iudicet ! Eadem re gloriari Socrates potuit, eadem Diogenes, a quo utique uictus est. Quidni uictus sit illo die, quo homo supra mensuram humanae superbiae tumens, uidit aliquem, cui nec dare quidquam posset, nec eripere ?
Archelaus rex Socratem rogauit, ut ad se ueniret ; dixisse Socrates traditur : Nolle se ad eum uenire, a quo acciperet beneficia, quum reddere illi paria non posset. Primum, in ipsius potestate erat, non accipere : deinde ipse dare beneficium prior incipiebat. Veniebat enim rogatus, et id dabat, quod utique ille non erat Socrati redditurus. Etiamnunc Archelaus daturus erat aurum et argentum, recepturus contemptum auri et argenti. Non poterat ergo Archelao referre Socrates gratiam? et quid tantum erat accepturus quantum dabat, si ostendisset hominem uitae ac mortis peritum, utriusque fines tenentem? si regem, in luce media errantem, ad rerum naturam admisisset, usque eo eius ignarum, ut quo die solis defectio fuit, regiam cluderet, et filium quod in luctu ac rebus aduersis maris est, tonderet? Quantum fuisset beneficium, si timentem e latebris suis extraxisset, et bonum animum habere iussisset, dicens : “Non est ista solis defectio, sed duorum siderum coitus, quum luna humiliore currens uia, infra ipsum solem, orbem suum posuit, et illum obiecta sui abscondit: quae modo partes eius exiguas, si in transcursu strinxit, obducit ; modo plus tegit, si maiorem partem sui obiecit; modo excludit totius aspectum, si recto libramento inter solem terrasque media successit? Sed iam ista sidera huc et illo diducet uelocitas sua; iam recipient diem terrae, et hic ibit ordo per saecula: quae dispositos ac praedictos dies habent, quibus sol intercursu lunae uetetur omnes radios effundere. Paulum exspecta; iam emerget, iam istam uelut nubem relinquet, iam exsolutus impedimentis, lucem suam libere mittet”.
Socrates parem gratiam Archelao referre non posset, si illum docuisset regnare? parum scilicet magnum beneficium a Socrate accipiebat, si ullum dare potuisset Socrati?
Quare ergo hoc Socrates dixit ? Vir facetus, et cuius per figuras sermo procedere solitus erat, derisor omnium, maxime potentium, maluit illi nasute negare, quam contumaciter ac superbe. Dixit, se nolle beneficia ab eo accipere, qui non posset paria reddere. Timuit fortasse, ne cogeretur accipere quae nollet : timuit, ne quid indignum Socrate acciperet.
Dicet aliquis : Negasset, si nollet. Sed instigasset in se regem insolentem, et omnia sua magno aestimari uolentem. Nihil ad rem pertinet, utrum dare aliquid regi nolis, an accipere a rege: in aequo utramque ponit repulsam: et superbo fastidiri acerbius est, quam non timeri. Vis scire quid uere noluerit? Noluit ire ad uoluntariam seruitutem is, cuius libertatem ciuitas libera ferre non potuit.
[5,7] VII. Satis, ut existimo, hanc partem tractauimus, an turpe esset beneficiis uinci : quod qui quaerit, scit non solere homines sibi ipsos beneficium dare ; manifestum enim fuisset, non esse turpe a se ipso uinci. Atqui apud stoicos quosdam et de hoc ambigitur, an possit aliquis sibi beneficium dare ? an debeat referre sibi gratiam? Quod ut uideretur quaerendum, illa fecerunt : solemus dicere, Gratias mihi ago, et, de nullo queri possum alio, quam de me : Ego mihi irascor, et, Ego a me poenas exigam, et, Odi me; multa praeterea huiusmodi, per quae unusquisque de se, tanquam de altero loquitur. “Si nocere, inquit, mihi possum: quare non et beneficia mihi dare possum? Praeterea quae, si in alium contulissem, beneficia uocarentur : quare si in me contuli, non sint ? Quod, si ab altero accepissem, deberem: quare si mihi ipse dedi, non debeam ? Quare sim aduersus me ingratus: quod non minus turpe est, quam in se sordidum esse et in se durum ac saeuum, et sui negligentem ? Tam alieni corporis leno male audit, quam sui. Nempe reprehenditur assentator, et aliena subsequens uerba, paratus ad falsa laudator : non minus placens sibi, et se suspiciens, et, ut ita dicam, assentator suus. Vitia non tantum quum foris peccant, inuisa sunt, sed quum in se retorquentur. Quem magis admiraberis, quam qui imperat sibi, quam qui se habet in potestate ? Gentes facilius est barbaras, impatientesque alieni arbitrii, regere, quam animum suum continere, et tradere sibi. Plato, inquit, agit Socrati gratias, quod ab illo didicit : quare Socrates sibi non agat, quod ipse se docuit? M. Cato ait : Quod tibi deest, a te ipso mutuare ; quare donare mihi non possum, si commodare possum? Innumerabilia sunt, in quibus consuetudo nos diuidit. Dicere solemus : Sine loquar mecum : et, Ego mihi aurem peruellam. Quae si uera sunt, quemadmodum aliquis sibi irasci debet, sic et gratias agere : quo modo obiurgare se, sic et laudare : quo modo damno sibi esse, sic et lucro potest. Iniuria et beneficium contraria sunt; si de aliquo dicimus, Iniuriam sibi fecit: poterimus dicere, Beneficium sibi dedit.
[5,8] VIII. Natura sibi debet? Natura prius est, ut quis debeat, deinde ut gratiam referat ; debitor non est sine creditore, non magis quam maritus sine uxore, aut sine filio pater. Aliquis dare debet, ut aliquis accipiat : non est dare, nec recipere, in dexteram manum de sinistra transferre. Quo modo nemo se portat, quamuis corpus suum moueat et transferat : quo modo nemo, quamuis pro se dixerit, affuisse sibi dicitur, nec statuam sibi tanquam patrono punit; quo modo, si aeger cum cura sua conualuit, mercedem a se non exigit : sic in omni negotio, etiam quum aliquid prodesse sibi fecerit, non tamen debebit referre gratiam sibi, quia non habebit, cui referat. Ut concedam aliquem dare sibi beneficium : dum dat, et recipit ; ut concedam aliquem a se accipere beneficium, dum accipit reddit. Domi, quod aiunt, uersura fit, et uelut lusorium nomen statim transit. Neque enim alius dat quam qui accipit, sed unus atque idem. Hoc uerbum Debere, non habet nisi inter duos locum ; quomodo ergo in uno consistit, qui se obligando liberat? Ut in orbe ac pila nihil est imum, nihil summum, nihil extremum, nihil primum, quia motu ordo mutatur, et quae sequebantur praecedunt, et quae occidebant oriuntur, omnia quomodocumque ierint, in idem reuertuntur; ita in homine existima feri: quum illum in multa mutaueris, unus est. Caecidit se : iniuriarum cum quo agat non habet: alligauit et clausit, de ui non tenetur; beneficium sibi dedit: protinus danti reddidit. Rerum natura nihil dicitur perdere, quia quidquid illi auellitur, ad illam redit : nec perire quidquam potest, quod quo excidat non habet, sed eodem reuoluitur unde discedit. Quid simile, inquit, habet hoc exemplum propositae quaestioni? Dicam. Puta te ingratum esse : non peribit beneficium : habet illud qui dedit ; puta te recipere nolle ; apud te est, antequam redditur. Non potes quidquam amittere : quia quod detrahitur, nihilominus tibi acquiritur. Intra te ipsum orbis agitur ; accipiendo das : dando accipis.
[5,9] IX. “Beneficium, inquit, sibi dare oportet : ergo et referre gratiam oportet”. Primum illud falsum est, ex quo pendent sequentia. Nemo enim sibi beneficium dat, sed naturae suae paret, a qua ad caritatem sui compositus est : unde illi summa cura est nocitura uitandi, profutura appetendi. Itaque nec liberalis est, qui sibi donat, nec clemens, qui sibi ignoscit, nec misericors, qui malis suis tangitur. Quod aliis praestare liberalitas est, clementia, misericordia : sibi praestare, natura est. Beneficium res uoluntaria est : ut prodesse sibi, necessarium est. Quo quis plura beneficia dedit, beneficentior est. Quis unquam laudatus est, quod sibi ipse fuisset auxilio? quod se eripuisset latronibus? nemo sibi beneficium dat, non magis quam hospitium ; nemo sibi donat, non magis quam credit. Si dat sibi quisque beneficium, semper dat, sine intermissione dat : inire beneficiorum suorum non potest numerum. Quando ergo gratiam referet, quum per hoc ipsum quo gratiam refert, beneficium det? Quomodo enim discernere poterit, utrum det sibi beneficium, an reddat, quum intra eumdem hominem res geratur? Liberaui me periculo: beneficium mihi dedi; iterum me periculo libero : utrum do beneficium, an reddo ? Deinde ut primum illud concedam, dare nos beneficium nobis : quod sequitur, non concedam ; nam etiamsi damus, non debemus ; quare ? quia statim recipimus. Accipere beneficium nos oportet, deinde debere, deinde referre. Debendi locus non est, quia sine ulla mora recipimus. Dat nemo, nisi alteri : debet nemo, nisi alteri : reddit nemo, nisi alteri. Id intra unum non potest fieri, quod toties duos exigit.
[5,10] X. Beneficium est, praestitisse aliquid utiliter : uerbum autem praestitisse, ad alios spectat. Numquid non demens uidebitur, qui aliquid uendidisse sibi se dicet? quia uenditio alienatio est, et rei suae, iurisque in ea sui, in alium translatio. Atqui quemadmodum uendere, sic dare aliquid, a se dimittere est, et id quod tenueris, habendum alteri tradere. Quod si est, beneficium nemo sibi dedit: quia nemo dat sibi. Alioqui duo contraria in uno coeunt, ut idem sit dare, et accipere. Etiamnunc multum interest inter dare et accipere : quidni? quum ex diuerso ista uerba posita sint. Atqui si quis sibi beneficium dat, nihil interest inter dare et accipere.
Paulo ante dicebam, quaedam ad alios pertinere, et sic esse formata, ut tota significatio illorum discedat a nobis. Frater sum, sed alterius; nemo est enim suus frater. Par sum, sed alicui; quis est enim par sibi? Quod comparatur, sine altero non intelligitur : quod iungitur, sine altero non est. Sic et quod datur, sine altero non est : et beneficium sine altero non est. Id ex ipso uocabulo apparet, in quo hoc continetur, benefecisse. Nemo autem sibi benefacit, non magis quam sibi fauet, quam suarum partium est. Diutius hoc et pluribus exemplis licet prosequi ; quidni ? quum inter ea sit habendum beneficium, qui secundam personam desiderant. Quaedam quum sint honesta, pulcherrima, summae uirtutis, nisi cum altero non habent locum. Laudatur, et inter maxima humani generis bona, fides colitur; num quis ergo dicitur sibi fidem praestitisse ?
[5,11] XI. Venio nunc ad ultimam partem. Qui gratiam refert, aliquid debet impendere, sicut qui soluit pecuniam : nihil autem impendit, qui gratiam sibi refert, non magis quam consequitur, qui beneficium a se accepit. Beneficium et gratiae relatio, altro citroque ire debent: intra unum hominem non est uicissitudo. Qui ergo gratiam refert, inuicem prodest ei, a quo consecutus est aliquid: qui sibi gratiam refert, cui prodest? sibi. Et quis non alio loco relationem gratiae, alio beneficium cogitat ? Qui gratiam sibi refert, sibi prodest ; et quis unquam ingratus hoc noluit facere ? immo quis non ingratus fuit, ut hoc faceret?
“Si gratias, inquit nobis agere debemus, et gratiam referre debemus. Dicimus autem: Ago gratias mihi, quod illam uxorem nolui ducere, et cum illo non contraxi societatem”. Quum hoc dicimus, laudamus nos: et ut factum nostrum comprobemus, gratias agentium uerbis abutimur. Beneficium est quod potest, et quum datum est, non reddi : qui sibi beneficium dat, non potest non recipere, quod dedit : ergo non est beneficium. Alio tempore beneficium accipitur, alio redditur. In beneficio hoc est probabile et suspiciendum, quod alteri ut aliquis prodesset, utilitatis interim suae oblitus est ; quod alteri dedit, ablaturus sibi ; hoc non facit, qui beneficium sibi dat. Beneficium dare, socialis res est, aliquem conciliat, aliquem obligat : sibi dare, non est socialis res, neminem conciliat, neminem obligat, neminem in spem inducit, ut dicat : Hic homo colendus est: illi beneficium dedit: dabit et mihi. Beneficium est, quod quis non sua causa dat, sed eius, cui dat. Is qui sibi beneficium dat, sua causa dat : non est ergo beneficium.
[5,12] XII. Videor tibi iam illud, quod in principio dixeram, mentitus? Dicis me abesse ab eo qui operae pretium facit, immo totam operam bona fide perdere ? Exspecta : etiam hoc uerius dices, simul ac te ad has latebras perduxero : a quibus quum euaseris, nihit amplius assecutus eris, quam ut eas difficultates effugeris, in quas licuit non descendere. Quid enim boni est, nodos operose soluere, quos ipse ut solueres, feceris? Sed quemadmodum quaedam in oblectamentum ac iocum sib illigantur, ut eorum solutio imperito difficilis sit, quae ille qui implicuit, sine ullo negotio separat, quia commissuras eorum et moras nouit; et nihilominus illa habent aliquam uoluptatem, tentant enim acumen animorum et intentionem excitant : ita haec quae uidentur callida et insidiosa, securitatem ac segnitiem ingenii auferunt : quibus modo campus in quo uagentur, sternendus est, modo creperi aliquid et confragosi obiiciendum, per quod crepant, et sollicite uestigium faciant.
Dicitur nemo ingratus esse : id sic colligitur. Beneficium est quod prodest ; prodesse autem nemo homini malo potest, ut dicitis stoici : ergo beneficium non accipit malus : itaque nec ingratus est. Etiamnunc beneficium honesta et probabilis res est. Apud malum nulli honestae rei aut probabili locus est; ergo nec beneficio: quod si accipere non potest, nec reddere quidem debet; et ideo non fit ingratus. Etiamnunc, ut dicitis : Bonus uir omnia recte facit ; si omnia recte facit, ingratus esse non potest. Bonus beneficium reddit : malus non accipit ; quod si est, nec bonus quisquam ingratus est, nec malus : ita ingratus in rerum natura est nemo.
At hoc inane. Unum est apud nos bonum, honestum : id peruenire ad malum non potest ; desinet enim malus esse, si ad illum uirtus intrauerit. Quamdiu autem malus est, nemo illi dare beneficium potest : quia bona malaque dissentiunt, nec in unum eunt. Ideo nemo illi prodest, quia quidquid ad illum peruenit, id prauo usu corrumpit. Quemadmodum stomachus morbo uitiatus, et colligens bilem, quoscumque accepit cibos, mutat, et omne alimentum in causam doloris trahit : ita animus caecus, quidquid illi commiseris, id onus suum, et perniciem et occasionem miseriae facit. Felicissimis itaque opulentissimisque plurimum aestus subest, minusque se inueniunt, quo in maiorem materiam inciderunt, qua fluctuarentur. Ergo nihil potest ad malos peruenire, quod prosit: immo nihil quod non noceat. Quaecumque enim illis contigerunt, in naturam suam uertunt, et extra speciosa, profuturaque si meliori darentur, illis pestifera sunt. Ideo nec beneficium dare possunt : quoniam nemo potest quod non habet, dare : hic benefaciendi uoluntate caret.
[5,13] XIII. Sed quamuis haec ita sint, accipere tamen malus potest, quae beneficiis similia sint : quibus non redditis, ingratus erit. Sunt animi bona, sunt corporis, sunt fortunae. Illa animi bona, a stulto ac malo submouentur, ad haec admittitur quae et accipere potest, et debet reddere : et si non reddit, ingratus est. Nec hoc ex nostra constitutione tantum. Peripatetici quoque, qui felicitatis humanae longe lateque terminos ponunt, aiunt, minuta beneficia peruentura ad malos ; haec qui non reddit, ingratus est. Nobis itaque beneficia esse non placet, quae non sunt animum factura meliorem : commoda tamen illa esse, et expetenda, non negamus. Haec et uiro bono dare malus potest, et accipere a bono : ut pecuniam, uestem, honores, et uitam; quae si non reddet, in ingrati nomen incidet.
“At quomodo ingratum uocas, eo non reddito, quod negas esse beneficium”? Quaedam etiamsi uera non sint, propter similitudinem eodem uocabulo comprehensa sunt. Sic pyxidem et argenteam et auream dicimus : sic illitteratum, non ex toto rudem, sed ad litteras altiores non perductum : sic qui male uestitum et pannosum uidit, nudum se uidisse dicit. Beneficia ista non sunt : habent tamen beneficii speciem.
“Quomodo ista sunt tanquam beneficia ; sic et ille tanquam ingratus est, non ingratus”. Falsum est ; quia illa beneficia, et qui dat, appellat, et qui accipit. Ita et qui ueri beneficii specie fefellit, tam ingratus est, quam ueneficus, qui soporem, quum uenenum crederet, miscuit.
[5,14] XIV. Cleanthes uehementius agit : “Licet, inquit, beneficium non sit quod accipit, ipse tamen ingratus est : quia non fuit redditurus, etiam si accepisset. Sic latro est, etiam antequam manus inquinet : quia ad occidendum iam armatus est, et habet spoliandi atque interficiendi uoluntatem. Exercetur et aperitur opere nequitia, non incipit. Ipsum quod accepit, beneficium non erat, sed uocabatur. Sacrilegi dant poenas, quamuis nemo usque ad deos manus porrigat”.
Quomodo, inquit, aduersus malum ingratus est quisquam, quum a malo dari beneficium non possit ? Ea scilicet ratione, quia accepit ab illo aliquid ex his, quae apud imperitos bona sunt : quorum si malis copia est, ipse quoque in simili materia gratus esse debebit, et illa qualiacumque sunt, quum pro bonis acceperit, pro bonis reddere. Aes alienum habere dicitur, et qui aureos debet, et qui corium forma publica percussum, quale apud Lacedaemonios fuit, quod usum numeratae pecuniae praestat. Quo genere obligatus es, hoc fidem exsolue.
[5,15] XV. Quid sint beneficia, an et in hanc sordidam humilemque materiam deduci magnitudo nominis clari debeat, ad uos non pertinet : in alios quaeritur uerum. Vos ad speciem ueri componite animum: et dum honestum dicitis, quidquid est id, quod nomine honesti iactatur, id colite.
“Quomodo, inquit, nemo per uos ingratus est, sic rursus omnes ingrati sunt. Nam, ut dicitis, omnes stulti mali sont: qui autem habet uitium unum, habet omnia: omnes autem stulti et mali sunt ; omnes ergo ingrati sunt”. Quid ergo? non sont? non undique humano generi conuicium fit ? non publica querela est, beneficia perisse, et paucissimos esse, qui de bene merentibus non inuicem pessime mereantur ? Nec est quod hanc tantum nostram murmurationem putes pro pessimo prauoque numerantium, quidquid citra recti formulam cecidit. Ecce nescio qui non ex philosophorum domo clamat : ex medio conuentu populos gentesque damnatura uox mittitur,
— Non hospes ab hospite tutus,
Non socer a genero; fratrum quoque gratia rara est :
Imminet exitio uir coniugis, illa mariti.
Hoc iam amplius est; beneficia in scelus uersa sunt: et sanguini eorum non parcitur, pro quibus sanguis fundendus est. Gladio ac uenenis beneficia sequimur: ipsi patriae manus afferre, et fascibus suis illam premere, polentia ac dignitas est. Humili se ac depresso loco putat stare, quisquis non supra rempublicam stetit. Accepti ab illa exercitus in ipsam conuertuntur, et imperatoria concio est : Pugnate contra coniuges, pugnate contra liberos : aras, focos, penates, armis incessite. Qui ne triumphaturi quidem intrare Urbem iniussu senatus deberetis, quibusque exercitum uictorem reducentibus curia extra muros praeberetur : nunc ciuibus caesis, perfusi cruore cognato, Urbem subrectis intrate uexillis. Obmutescat inter militaria signa libertas, et ille uictor pacatorque gentium populus, remotis procul bellis, omni terrore compresso, intra muros obsessus, aquilas suas horreat.
[5,16] XVI. Ingratus est Coriolanus : sero et post sceleris poenitentiam pius ; posuit arma, sed in medio parricidio posuit. Ingratus Catilina : parum est illi capere patriam, nisi uerterit, nisi Allobrogum in illam cohortes immiserit, et trans Alpes accitus hostis uetera et ingenita odia satiauerit, ac diu debitas inferias gallicis bustis duces romani persoluerint. Ingratus C. Marius, ad consulatum a caliga perductus: qui nisi cimbricis caedibus romana funera aequauerit, nisi ciuilis exitii et trucidationis non tantum dederit signum, sed ipse signum fuerit, parum mulctatam ac repositam in priorem locum fortunam suam sentiet. Ingratus L. Sulla; qui patriam durioribus remediis, quam pericula erant, sanauit : qui quum a praenestiua arce, usque ad Collinam portam, per sanguinem humanum incessisset, alia edidit in urbe proelia, alias caedes : legiones duas, quod crudele est, post uictoriam ; quod nefas, post fidem, in angulo congestas contrucidauit, et proscriptionem commentas est : dii magni ! ut qui ciuem romanum occidisset, impunitatem, et pecuniam, tantum non ciuicam acciperet. Ingratus Cn- Pompeius: qui pro tribus consulatibus, pro triumphis tribus, pro tot honoribus, quos ex maxima parte immaturus inuaserat, hanc gratiam reipublicae reddidit, ut in possessionem eius alios quoque induceret, quasi potentiae suae detracturus inuidiam, si quod nulli licere debebat, pluribus licuisset : dum extraordinaria concupiscit imperia; dum prouincias, ut eligat, distribuit : dum ita cum tertio rempublicam diuidit, ut tamen in sua domo duae partes essent; eo redegit populum romanum, ut saluus esse non posset, nisi beneficio seruitutis. Ingratus ipse Pompeii hostis ac uictor: a Gallia Germaniaque bellum in Urbem circumegit, et ille plebicola, ille popularis, castra in circo Flaminio posuit, propius quam Porsenae fuerant. Temperauit quidem ius crudelitatemque uictoriae : quod dicere solebat, praestitit : neminem occidit nisi armatum. Quid ergo est ? Ceteri arma cruentius exercuerunt, satiati tamen aliquando abiecerunt: hic gladium cito condidit, nunquam posuit. Ingratus Antonius in dictatorem suum, quem iure caesum pronuntiauit, interfectores eius in prouincias et imperia dimisit, patriam uero proscriptionibus, incursionibus, bellis laceratam, post tot mala destinauit ne romanis quidem regibus, ut quae Achaeis, Rhodiis, et plerisque urbibus claris ius integrum, libertatemque cum immunitate reddiderat, ipsa tributum spadonibus penderet.
[5,17] XVII. Deficiet dies enumerantem ingratos osque in ultima patriae exitia. Aeque immensum erit, si percurrere coepero, ipsa respublica quam ingrata in optimos ac deuotissimos sibi fuerit, quamque non minus saepe peccauerit, quam in ipsam peccatum est. Camillum in exsilium misit, Scipionem dimisit ; exsulauit post Catilinam Cicero, diruti eius penates, bona direpta, factum quidquid uictor Catilina fecisset. Rutilius imnocentiae pretium tulit, in Asia latere : Catoni populus romanus praeturam negauit, consulatum pernegauit. Ingrati publice sumus. Se quisque interroget : nemo non aliquem queritur ingratum. Atqui non potest fieri, ut omnes querantur, nisi querendum est de omnibus : omnes ergo ingrati sunt. Tantum? et cupidi omnes, et maligni omnes, et timidi omnes, illi in primis qui uidentur audaces. Adiice, et ambitiosi omnes sunt, et impii omnes. Sed non est quod irascaris. Ignosce illis : omnes insaniunt. Nolo te ad incerta reuocare, ut dicam, uide quam ingrata sit iuuentus. Quis non patri suo supremum diem, ut innocens sit, optat? ut moderatus, exspectat? ut pius, cogitat? Quotus quisque uxoris optimae mortem timet, ut non et computet ? Cui, rogo, cui litigatori defenso, tam magni beneficii ultra res proximas memoria durauit? lllud in confesso est; quis sine querela moritur? quis extremo die dicere audet:
Vixi, et quem dederat cursum fortuna, peregi ?
quis non recusans, quis non gemens exit? Atqui hoc ingrati est, non esse contentum praeterito tempore. Semper pauci dies erunt, si illos numeraueris. Cogita, non esse summum bonum in tempore : quantumcumque est, boni console. Ut prorogetur tibi dies mortis, nihil proficit ad felicitatem : quoniam mora non fit beatior uita, sed longior. Quanto satius est, gratum aduersus perceptas uoluptates, non aliorum annos computare, sed suos benigne aestimare, et in lucro ponere ? Hoc me dignum iudicauit Deus ! hoc satis est. Potuit plus ! sed hoc quoque beneficium est. Grati simus aduersus deos, grati aduersus homines, grati aduersus eos, qui nobis aliquid praestiterunt; grati etiam aduersus eos, qui nostris praestiterunt.
[5,18] XVIII. “In infinitum, heus, inquit, me obligas, quum dicis, et nostris; itaque pone aliquem finem. Qui filio beneficium dat, ut dicis, et patri eius dat. Primum unde, quo, quaero. Deinde illud utique mihi determinari uolo, si et patri beneficium datur, numquid et fratri? numquid et patruo? numquid auo? numquid uxori, et socero? Dic mihi, ubi debeam desinere, quousque personarum seriem sequar”. – Si agrum tuum coluero, tibi beneficium dedero : si domum tuam ardentem restinxero, aut ne concidat excepero, tibi beneficium non dabo ? Si seruum tuum seruauero, tibi imputabo : si filium tuum seruauero, non habebis beneficium meum?
[5,19] XIX. -“Dissimilia pouis exempla : quia qui agrum meum colit, agro beneficium non dat, sed mihi ; et qui domum meam, quo minus ruat, fulcit, praestat mihi : ipsa enim domus sine sensu est. Debitorem me habet, quia nullum habet. Et qui agrum meum colit, non illum, sed me demereri uult. Idem de seruo dicam; mei mancipii res est, mihi seruatur : ideo ego pro illo debeo. Filius ipse benefïcii capax est : itaque ille accipit ; ego beneficio laetor; contingor, non obligor”. – Velim tamen, tu qui debere non putas, respondeas mihi: Filii bona ualetudo, felicitas, patrimonium, pertinet ad patrem ? felicior futurus est, si saluum habuerit filium; infelicior, si amiserit? Quid ergo? qui et felicior fit a me, et infelicitatis maximae periculo liberatur, non accipit beneficium? – “Non, inquit; quaedam enim in alios conferuntur; sed ad nos usque permanant; ab eo autem exigi quidque debet, in quem confertur: sicut pecunia ab eo petitur, cui credita est, quamuis ad me illa aliquo modo uenerit. Nullum beneficium est, cuius commodum non et proximos tangat, nonnunquam etiam longius positos. Non quaeritur, quo beneficium ab eo cui datum est, transferatur, sed ubi primo collocetur ; a reo tibi ipso et a capite repetitio est”. – Quid ergo ? oro te, non dicis, Filium mihi donasti, et si hic perisset, uicturus non fui? pro eius uita beneficium non debes, cuius uitam tuae praefers? Etiamnunc quum filium tuum seruaui, ad genua procumbis, diis uota soluis, tanquam ipse seruatus. Illae uoces exeunt tibi : Nihil interest, mea an me seruaueris, duos seruasti : immo me magis. Quare ista dicis, si non accipis beneficium ? – “Quia et si filius meus pecuniam mutuam sumpserit, creditori numerabo, non tamen ideo ego debuero: quia et si filius meus in adulterio deprehensus erit, erubescam, non ideo ego ero adulter. Dico me tibi obligatum pro filio, non quia sum, sed quia uolo me offerre tibi debitorem uoluntarium. At peruenit ad me summa ex incolumitate eius uoluptas, summa utilitas, et orbitatis grauissimum uulnus effugi. Non quaeritur nunc, an profueris mihi, sed an beneficium dederis ; prodest enim et animal, et lapis, et herba : nec tamen beneficium dant, quod nunquam datur, nisi a uolente. Tu autem non uis patri, sed filio dare : et interim ne nosti quidetn patrem. Itaque quum dixeris, Patri ergo beneficium non dedi, filium eius seruando? contra oppone, Patri ergo beneficium dedi, quem non noui, quem non cogitaui ? Et quid quod aliquando euenit, ut patrem oderis, filium serues: beneficium ei uideberis dedisse, cui tunc inimicissimus eras, quum dares”?
Sed ut, dialogorum altercatione seposita, tanquam iurisconsultus respondeam, mens spectanda est dantis. Beneficium ei dedit, cui datum uoluit. Sicut si in patris honorem fecit, pater accepit heneficium : sed pater beneficio in filium collato non obligatur, etiam si fruitur. Si tamen occasionem habuerit, uolet et ipse praestare aliquid ; non tanquam soluendi necessitatem habent, sed tanquam incipiendi causam. Repeti a patre beneficium non debet ; si quid pro hoc benigne facit, iustus, non gratus est. Nam illud finiri non potest: si patri do beneficium, et matri, et auo, et auunculo, et liberis, et affinibus et amicis, et seruis, et patriae. Ubi ergo beneficium incipit stare? Sorites enim ille inexplicabilis subit: cui difficile est modum imponere, quia paulatim surrepit, et non desinit serpere. Illud solet quaeri: Fratres duo dissident ; si alterum seruo, an dem beneficium ei, qui fratrem inuisum non periisse moleste laturus est? Non est dubium, quin beneficium sit etiam inuito prodesse ; sicut non dedit beneficium, qui inuitus profuit.
[5,20] XX. “Beneficium, inquit, uocas, quo ille offenditur, quo torquetur”? Multa beneficia tristem frontem et asperam habent, quemadmodum secare et urere ut sanes, et uinculis coercere. Non est spectandum, an doleat quis beneficio accepto, sed an gaudere debeat. Non est malus denarius, quem barbarus et ignarus formae publicae reiecit. Beneficium et odit, et accepit, si modo id prodest, si is qui dabat, ut prodesset dedit ; nihil refert ad bonam rem malo animo quis accipiat. Agedum, hoc in contrarium uerte. Odit fratrem suum, quem illi expedit habere : hunc ego occidi; non est beneficium, quamuis ille dicat esse, et gaudeat. Insidiosissime nocet, cui gratiae aguntur pro iniuria. Video. Prodest aliqua res, et ideo beneficium est : nocet, et ideo non est beneficium. Ecce, quod nec prosit, nec noceat, dabo : et tamen beneficium est. Patrem alicuius in solitudine exanimem inueni, corpus eius sepeliui : nec ipsi profui ; quid enim illius intererat quo genere dilaberetur ? nec filio ; quid enim per hoc commodi accessit illi? Dicam quid consecutus sit : officio solemni et necessario per me functus est. Praestiti patri eius, quod ipse praestare uoluisset, nec non et debuisset. Hoc tamen ita beneficium est, si non misericordiae et humanitati dedi, ut quodlibet cadauer absconderem, sed si corpus agnoui, si filio tunc hoc praestare me cogitaui. At si terram ignoto mortuo inieci, nullum habeo huius officii debitorem, in publicum humanus. Dicet aliquis : Quid tantopere quaeris, cui dederis beneficium, tanquam repetiturus aliquando? Sunt qui nunquam iudicant esse repetendum, et has causas afferunt. Indignus etiam repetenti non reddet : dignus ipse per se referet. Praeterea si bono uiro dedisti, exspecta, ne iniuriam illi facias appellando, tanquam non fuisset sua sponte redditurus; si malo uiro dedisti, plectere. Beneficium uerbo ne corruperis, creditum faciendo. Praeterea, lex quod non iussit repeti, uetuit. Vera sunt ista; quamdiu me nihil urget, quamdiu fortuna nihil cogit, petam potius beneficium quam repetam : sed si de salute liberorum agitur, si in periculum uxor deducitur, si patriae salus ac libertas mittit me etiam quo ire nollem, imperabo pudori meo, et testabor omnia me fecisse, ne opus esset mihi auxilio hominis ingrati ; nouissime recipiendi beneficii necessitas repetendi uerecundiam uincet. Deinde, quum bono uiro beneficium do, sic do, tanquam nunquam repetiturus, nisi necesse fuerit.
[5,21] XXI. “Sed lex, inquit, non permittendo exigere, uetuit”. Multa legem non habent, nec actionem, ad quae consuetudo uitae humanae, lege omni ualentior, dat aditum. Nulla lex iubet amicorum secreta non eloqui; nulla lex, fidem etiam inimico praestare. Quae lex ad id praestandum nos quod alicui promisimus, alligat ? Querar tamen cum eo qui arcanum sermonem non continuerit ; et fidem datam, nec seruatam, indignabor. “Sed ex beneficio, inquit, creditum facis”. Minime : non enim exigo, sed repeto ; et ne repeto quidem, sed admoneo. Ne ultima quidem necessitas in hoc aget, ut ad eum ueniam, cum quo diu mihi luctandum sit. Qui tam ingratus est, ut illi non sit satis admoneri, eum transibo, nec dignum iudicabo, qui gratus esse cogatur. Quomodo foenerator quosdam debitores non appellat, quos scit decoxisse, et in quorum pudorem nihil superest quod pereat : sic ego quosdam ingratos palam ac pertinaciter praeteribo, nec ab ullo beneficium repetam, nisi a quo non ablaturus ero, sed recepturus.
[5,22] XXII. Multi sunt, qui nec negare sciunt quod acceperunt, nec referre, qui nec tam boni sunt quam grati, nec tam mali quam ingrati, segnes et tardi, lenta nomina, non mala. Hos ego non appellabo, sed commonefaciam, et ad officium aliud agentes educam, qui statim mihi sic respondebunt : “Ignosce, non mehercule sciui hoc te desiderare, alioquin ultro obtulissem. Rogo ne me ingratum existimes : memini quid mihi praestiteris”. Hos ego quare dubitem et sibi meliores et mihi facere? Quemcumque potuero, peccare probibebo, multo magis amicum, et ne peccet, et ne in me potissimum peccet. Alterum illi beneficium do, si illum ingratum esse non patior : nec dure illi exprobrabo quae praestiti, sed quam potero mollissime, ut potestatem referendae, gratiae faciam, renouabo memoriam eius, et petam beneficium : ipse me repetere intelliget. Aliquando utar uerbis durioribus, si emendari illum sperauero posse ; nam deploratum propter hoc quoque non exagitabo, ne ex ingrato inimicum faciam. Quod si admonitionis quoque suggillationem ingratis remittimus, segniores ad reddenda beneficia faciemus. Quosdam uero sanabiles et qui fieri boni possunt, si quid illos momorderit, perire patiemur admonitione sublata, qua et pater filium aliquando correxit, et uxor maritum aberrantem ad se reduxit, et amicus languentem amici fidem erexit.
[5,23] XXIII. Quidam ut expergiscantur, non feriendi, sed commouendi sunt; eodem modo quorumdam ad referendam gratiam fides non cessat, sed languet ; hanc peruellamus. Noli munus tuum in iniuriam uertere. Iniuria est enim, si in hoc non repetis, ut ingratus sim. “Quid si ignoro, quid desideres? quid si occupationibus districtus, et in alia uocatus, occasionem non obseruaui ? ostende mihi quid possim, quid uelis. Quare desperas, antequam tentas? Quare properas et beneficium, et amicum perdere? Unde scis, nolim, an ignorem; animus, an facultas desit mihi ? experire”. Admonebo ergo, non amare, non palam, sine conuicio : sic, ut se redisse in memoriam, non reduci putet.
[5,24] XXIV. Causam dicebat apud diuum Iulium ex ueteranis quidam paulo uiolentior aduersus uicinos suos, et causa premebatur. “Meministi, inquit, imperator in Hispania talum te torsisse circa Sucronem?” Quum Caesar meminisse se dixisset: “Meministi quidem, inquit; sub quadam arbore minimum umbrae spargente, quum uelles residere feruentissimo sole, et esset asperrimus locus, in quo ex rupibus acutis unica illa arbor eruperat, quemdam ex commilitonibus paenulam suam substrauisse”. Quum dixisset Caesar : “Quidni meminerim? et quidem siti confectus, quia impeditus ire ad fontem proximum non poteram, repere manibus uolebam, nisi commilito, homo fortis ac strenuus, aquam mihi in galea sua attulisset. – Potes ergo, inquit, imperator, agnoscere illum hominem, aut illam galeam”? Caesar ait se non posse galeam agnoscere, hominem pulchre posse ; et adiecit, puto ob hoc iratus, quod se a cognitione media ad ueterem fabulam adduceret : “Tu utique ille non es. – Merito, inquit, Caesar, me non agnoscis ; nam quum hoc factum est, integer eram ; postea ad Mundam in acie oculus mihi effossus est, et in capite lecta ossa. Nec galeam illam si uideres, agnosceres ; machaera enim Hispana diuisa est”. Vetuit illi exhiberi negotium Cmsar, et agellos, in quibus uicinalis uia, causa rixae ac litium fuerat, militi suo donauit.
[5,25] XXV. Quid ergo ? non repeteret beneficium ab imperatore, cuius memoriam multitudo rerum confuderat? quem fortuna ingens, exercitus disponentem, non patiebatur singulis militibus occurrere? Non est hoc repetere beneficium, sed resumere bono loco positum, et paratum : ad quod tamen ut sumatur, manus porrigenda est. Repetam itaque, quia hoc aut necessitate facturus ero, aut illius causa, a quo repetam.
Tiberius Caesar inter initia dicenti cuidam, “Meministi”, antequam.plures notas familiaritatis ueteris proferret : “Non memini, inquit, quid fuerim”. Ab hoc quidni non esset repetendum beneficium ? optanda erat obliuio. Auersabatur omnium amicorum et aequalium notitiam, et illam solam praesentem fortunam suam adspici, illam solam cogitari ac narrari uolebat; inquisitorem habebat ueterem amicum.
Magis tempestiue repetendum est beneficium, quam petendum. Adhibenda uerborum moderatio, ut nec ingratus possit dissimulare. Tacendum et exspectandum, si inter sapientes uiueremus : et tamen sapientibus quoque indicare melius fuisset, quid rerum nostrarum status posceret. Deus, quorum notitiam nulla res effugit, rogamus : et illos uota non exorant, sed admonent. Diis quoque, inquam, Homericus ille sacerdos allegat officia, et aras religiose cultas.
Moneri uelle ac posse, secunda uirtus est, et quo obsequentes facias, parere.Huc illuc frenis leuiter motis flectendus est paucis animus, sui rector optimus. Proximi sunt qui admoniti in uiam redeunt. His non est dux detrahendus. Opertis oculis inest acies, sed sine usu, quam lumen a diis immissum ad ministeria sua euocat. Instrumenta cessant, nisi illa in opus suum artifex mouerit. Inest interim animis uoluntas bona : sed torpet, modo deliciis ac situ, modo officii inscitia. Hanc utilem facere debemus, nec irati relinquere in uitio, sed ut magistri puerorum discentium, patienter ferre offensationes memorise labentis. Quae, quemadmodum saepe subiecto uno aut altero uerbo, ad contextum reddenda; orationis adducta est, sic ad referendam gratiam admonitione reuocanda est.