Fedro – Fabularum Phaedri
LIBER I
Aesopus auctor quam materiam repperit,
hanc ego polivi versibus senariis.
Duplex libelli dos est: quod risum movet,
et quod prudenti vitam consilio monet.
Calumniari si quis autem voluerit,
quod arbores loquantur, non tantum ferae,
fictis iocari nos meminerit fabulis.
Ad rivum eundem lupus et agnus venerant,
siti compulsi. Superior stabat lupus,
longeque inferior agnus. Tunc fauce improba
latro incitatus iurgii causam intulit;
‘Cur’ inquit ‘turbulentam fecisti mihi
aquam bibenti?’ Laniger contra timens
‘Qui possum, quaeso, facere quod quereris, lupe?
A te decurrit ad meos haustus liquor’.
Repulsus ille veritatis viribus
‘Ante hos sex menses male’ ait ‘dixisti mihi’.
Respondit agnus ‘Equidem natus non eram’.
‘Pater hercle tuus’ ille inquit ‘male dixit mihi';
atque ita correptum lacerat iniusta nece.
Haec propter illos scripta est homines fabula
qui fictis causis innocentes opprimunt.
Athenae cum florerent aequis legibus,
procax libertas civitatem miscuit,
frenumque solvit pristinum licentia.
Hic conspiratis factionum partibus
arcem tyrannus occupat Pisistratus.
Cum tristem servitutem flerent Attici,
non quia crudelis ille, sed quoniam grave
omne insuetis onus, et coepissent queri,
Aesopus talem tum fabellam rettulit.
‘Ranae, vagantes liberis paludibus,
clamore magno regem petiere ab Iove,
qui dissolutos mores vi compesceret.
Pater deorum risit atque illis dedit
parvum tigillum, missum quod subito vadi
motu sonoque terruit pavidum genus.
Hoc mersum limo cum iaceret diutius,
forte una tacite profert e stagno caput,
et explorato rege cunctas evocat.
Illae timore posito certatim adnatant,
lignumque supra turba petulans insilit.
Quod cum inquinassent omni contumelia,
alium rogantes regem misere ad Iovem,
inutilis quoniam esset qui fuerat datus.
Tum misit illis hydrum, qui dente aspero
corripere coepit singulas. Frustra necem
fugitant inertes; vocem praecludit metus.
Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iovem,
adflictis ut succurrat. Tunc contra Tonans
“Quia noluistis vestrum ferre” inquit “bonum,
malum perferte”. Vos quoque, o cives,’ ait
‘hoc sustinete, maius ne veniat, malum’.
Ne gloriari libeat alienis bonis,
suoque potius habitu vitam degere,
Aesopus nobis hoc exemplum prodidit.
Tumens inani graculus superbia
pinnas, pavoni quae deciderant, sustulit,
seque exornavit. Deinde, contemnens suos
immiscet se ut pavonum formoso gregi
illi impudenti pinnas eripiunt avi,
fugantque rostris. Male mulcatus graculus
redire maerens coepit ad proprium genus,
a quo repulsus tristem sustinuit notam.
Tum quidam ex illis quos prius despexerat
‘Contentus nostris si fuisses sedibus
et quod Natura dederat voluisses pati,
nec illam expertus esses contumeliam
nec hanc repulsam tua sentiret calamitas’.
Amittit merito proprium qui alienum adpetit.
Canis, per fluvium carnem cum ferret, natans
lympharum in speculo vidit simulacrum suum,
aliamque praedam ab altero ferri putans
eripere voluit; verum decepta aviditas
et quem tenebat ore dimisit cibum,
nec quem petebat adeo potuit tangere.
Numquam est fidelis cum potente societas.
Testatur haec fabella propositum meum.
Vacca et capella et patiens ovis iniuriae
socii fuere cum leone in saltibus.
Hi cum cepissent cervum vasti corporis,
sic est locutus partibus factis leo:
‘Ego primam tollo nomine hoc quia rex cluo;
secundam, quia sum consors, tribuetis mihi;
tum, quia plus valeo, me sequetur tertia;
malo adficietur si quis quartam tetigerit’.
Sic totam praedam sola improbitas abstulit.
Vicini furis celebres vidit nuptias
Aesopus, et continuo narrare incipit –
Uxorem quondam Sol cum vellet ducere,
clamorem ranae sustulere ad sidera.
Convicio permotus quaerit Iuppiter
causam querellae. Quaedam tum stagni incola
‘Nunc’ inquit ‘omnes unus exurit lacus,
cogitque miseras arida sede emori.
Quidnam futurum est si crearit liberos?’
Personam tragicam forte vulpes viderat;
quam postquam huc illuc semel atque iterum verterat,
‘O quanta species’ inquit ‘cerebrum non habet!’
Hoc illis dictum est quibus honorem et gloriam
Fortuna tribuit, sensum communem abstulit.
Qui pretium meriti ab improbis desiderat,
bis peccat: primum quoniam indignos adiuvat,
impune abire deinde quia iam non potest.
Os devoratum fauce cum haereret lupi,
magno dolore victus coepit singulos
inlicere pretio ut illud extraherent malum.
Tandem persuasa est iureiurando gruis,
gulae quae credens colli longitudinem
periculosam fecit medicinam lupo.
Pro quo cum pactum flagitaret praemium,
‘Ingrata es’ inquit ‘ore quae nostro caput
incolume abstuleris et mercedem postules’.
Sibi non cavere et aliis consilium dare
stultum esse paucis ostendamus versibus.
Oppressum ab aquila, fletus edentem graves,
leporem obiurgabat passer ‘Ubi pernicitas
nota’ inquit ‘illa est? Quid ita cessarunt pedes?’
Dum loquitur, ipsum accipiter necopinum rapit
questuque vano clamitantem interficit.
Lepus semianimus ‘Mortis en solacium:
qui modo securus nostra inridebas mala,
simili querella fata deploras tua’.
Quicumque turpi fraude semel innotuit,
etiam si verum dicit, amittit fidem.
Hoc adtestatur brevis Aesopi fabula.
Lupus arguebat vulpem furti crimine;
negabat illa se esse culpae proximam.
Tunc iudex inter illos sedit simius.
Uterque causam cum perorassent suam,
dixisse fertur simius sententiam:
‘Tu non videris perdidisse quos petis;
te credo subripuisse quod pulchre negas’.
Virtutis expers, verbis iactans gloriam,
ignotos fallit, notis est derisui.
Venari asello comite cum vellet leo,
contexit illum frutice et admonuit simul
ut insueta voce terreret feras,
fugientes ipse exciperet. Hic auritulus
clamorem subito totis tollit viribus,
novoque turbat bestias miraculo:
quae, dum paventes exitus notos petunt,
leonis adfliguntur horrendo impetu.
Qui postquam caede fessus est, asinum evocat,
iubetque vocem premere. Tunc ille insolens
‘Qualis videtur opera tibi vocis meae?’
‘Insignis’ inquit ‘sic ut, nisi nossem tuum
animum genusque, simili fugissem metu’.
Laudatis utiliora quae contempseris,
saepe inveniri testis haec narratio est.
Ad fontem cervus, cum bibisset, restitit,
et in liquore vidit effigiem suam.
Ibi dum ramosa mirans laudat cornua
crurumque nimiam tenuitatem vituperat,
venantum subito vocibus conterritus,
per campum fugere coepit, et cursu levi
canes elusit. Silva tum excepit ferum;
in qua retentis impeditus cornibus
lacerari coepit morsibus saevis canum.
Tum moriens edidisse vocem hanc dicitur:
‘O me infelicem, qui nunc demum intellego,
utilia mihi quam fuerint quae despexeram,
et, quae laudaram, quantum luctus habuerint’.
Quae se laudari gaudent verbis subdolis,
serae dant poenas turpi paenitentia.
Cum de fenestra corvus raptum caseum
comesse vellet, celsa residens arbore,
vulpes invidit, deinde sic coepit loqui:
‘O qui tuarum, corve, pinnarum est nitor!
Quantum decoris corpore et vultu geris!
Si vocem haberes, nulla prior ales foret’.
At ille, dum etiam vocem vult ostendere,
lato ore emisit caseum; quem celeriter
dolosa vulpes avidis rapuit dentibus.
Tum demum ingemuit corvi deceptus stupor.
Malus cum sutor inopia deperditus
medicinam ignoto facere coepisset loco
et venditaret falso antidotum nomine,
verbosis adquisivit sibi famam strophis.
Hic cum iaceret morbo confectus gravi
rex urbis, eius experiendi gratia
scyphum poposcit: fusa dein simulans aqua
illius se miscere antidoto toxicum,
combibere iussit ipsum, posito praemio.
Timore mortis ille tum confessus est,
non artis ulla medicum se prudentia,
verum stupore vulgi, factum nobilem.
Rex advocata contione haec edidit:
‘Quantae putatis esse vos dementiae,
qui capita vestra non dubitatis credere,
cui calceandos nemo commisit pedes?’
Hoc pertinere vere ad illos dixerim,
quorum stultitia quaestus impudentiae est.
In principatu commutando civium
nil praeter domini nomen mutant pauperes.
Id esse verum, parva haec fabella indicat.
Asellum in prato timidus pascebat senex.
Is hostium clamore subito territus
suadebat asino fugere, ne possent capi.
At ille lentus ‘Quaeso, num binas mihi
clitellas impositurum victorem putas?’
Senex negavit. ‘Ergo, quid refert mea
cui serviam, clitellas dum portem unicas?’
Fraudator homines cum advocat sponsum improbos,
non rem expedire, sed malum ordiri expetit.
Ovem rogabat cervus modium tritici,
lupo sponsore. At illa, praemetuens dolum,
‘Rapere atque abire semper adsuevit lupus;
tu de conspectu fugere veloci impetu.
Ubi vos requiram, cum dies advenerit?’
Solent mendaces luere poenas malefici.
Calumniator ab ove cum peteret canis,
quem commendasse panem se contenderet,
lupus, citatus testis, non unum modo
deberi dixit, verum adfirmavit decem.
Ovis, damnata falso testimonio,
quod non debebat, solvit. Post paucos dies
bidens iacentem in fovea prospexit lupum.
‘Haec’ inquit ‘merces fraudis a superis datur’.
Nemo libenter recolit qui laesit locum.
Instante partu mulier actis mensibus
humi iacebat, flebilis gemitus ciens.
Vir est hortatus, corpus lecto reciperet,
onus naturae melius quo deponeret.
‘Minime’ inquit ‘illo posse confido loco
malum finiri quo conceptum est initio’.
Habent insidias hominis blanditiae mali;
quas ut vitemus, versus subiecti monent.
Canis parturiens cum rogasset alteram,
ut fetum in eius tugurio deponeret,
facile impetravit. Dein reposcenti locum
preces admovit, tempus exorans breve,
dum firmiores catulos posset ducere.
Hoc quoque consumpto flagitari validius
cubile coepit. ‘Si mihi et turbae meae
par’ inquit ‘esse potueris, cedam loco’.
Stultum consilium non modo effectu caret,
sed ad perniciem quoque mortalis devocat.
Corium depressum in fluvio viderunt canes.
Id ut comesse extractum possent facilius,
aquam coepere ebibere: sed rupti prius
periere quam quod petierant contingerent.
Quicumque amisit dignitatem pristinam,
ignavis etiam iocus est in casu gravi.
Defectus annis et desertus viribus
leo cum iaceret spiritum extremum trahens,
aper fulmineis spumans venit dentibus,
et vindicavit ictu veterem iniuriam.
Infestis taurus mox confodit cornibus
hostile corpus. Asinus, ut vidit ferum
impune laedi, calcibus frontem extudit.
At ille exspirans ‘Fortis indigne tuli
mihi insultare: Te, Naturae dedecus,
quod ferre certe cogor bis videor mori’.
Mustela ab homine prensa, cum instantem necem
effugere vellet, ‘Parce, quaeso’, inquit ‘mihi,
quae tibi molestis muribus purgo domum’.
Respondit ille ‘Faceres si causa mea,
gratum esset et dedissem veniam supplici.
Nunc quia laboras ut fruaris reliquiis,
quas sunt rosuri, simul et ipsos devores,
noli imputare vanum beneficium mihi’.
Atque ita locutus improbam leto dedit.
Hoc in se dictum debent illi agnoscere,
quorum privata servit utilitas sibi,
et meritum inane iactant imprudentibus.
Repente liberalis stultis gratus est,
verum peritis inritos tendit dolos.
Nocturnus cum fur panem misisset cani,
obiecto temptans an cibo posset capi,
‘Heus’, inquit ‘linguam vis meam praecludere,
ne latrem pro re domini? Multum falleris.
Namque ista subita me iubet benignitas
vigilare, facias ne mea culpa lucrum’.
Inops, potentem dum vult imitari, perit.
In prato quondam rana conspexit bovem,
et tacta invidia tantae magnitudinis
rugosam inflavit pellem. Tum natos suos
interrogavit an bove esset latior.
Illi negarunt. Rursus intendit cutem
maiore nisu, et simili quaesivit modo,
quis maior esset. Illi dixerunt ‘bovem’.
Novissime indignata, dum vult validius
inflare sese, rupto iacuit corpore.
Consilia qui dant prava cautis hominibus
et perdunt operam et deridentur turpiter.
Canes currentes bibere in Nilo flumine,
a corcodillis ne rapiantur, traditum est.
Igitur cum currens bibere coepisset canis,
sic corcodillus ‘Quamlibet lambe otio,
noli vereri’. At ille ‘Facerem mehercules,
nisi esse scirem carnis te cupidum meae’.
Nulli nocendum, si quis vero laeserit,
multandum simili iure fabella admonet.
Ad cenam vulpes dicitur ciconiam
prior invitasse, et liquidam in patulo marmore
posuisse sorbitionem, quam nullo modo
gustare esuriens potuerit ciconia.
Quae, vulpem cum revocasset, intrito cibo
plenam lagonam posuit; huic rostrum inserens
satiatur ipsa et torquet convivam fame.
Quae cum lagonae collum frustra lamberet,
peregrinam sic locutam volucrem accepimus:
‘Sua quisque exempla debet aequo animo pati’.
Haec res avaris esse conveniens potest,
et qui, humiles nati, dici locupletes student.
Humana effodiens ossa thesaurum canis
invenit, et, violarat quia Manes deos,
iniecta est illi divitiarum cupiditas,
poenas ut sanctae religioni penderet.
Itaque, aurum dum custodit oblitus cibi,
fame est consumptus. Quem stans vulturius super
fertur locutus ‘O canis, merito iaces,
qui concupisti subito regales opes,
trivio conceptus, educatus stercore’.
Quamvis sublimes debent humiles metuere,
vindicta docili quia patet sollertiae.
Vulpinos catulos aquila quondam sustulit,
nidoque posuit pullis escam ut carperent.
Hanc persecuta mater orare incipit,
ne tantum miserae luctum importaret sibi.
Contempsit illa, tuta quippe ipso loco.
Vulpes ab ara rapuit ardentem facem,
totamque flammis arborem circumdedit,
hosti dolorem damno miscens sanguinis.
Aquila, ut periclo mortis eriperet suos,
incolumes natos supplex vulpi reddidit.
Plerumque stulti, risum dum captant levem,
gravi destringunt alios contumelia,
et sibi nocivum concitant periculum.
Asellus apro cum fuisset obvius,
‘Salve’ inquit ‘frater’. Ille indignans repudiat
officium, et quaerit cur sic mentiri velit?
Asinus demisso pene ‘Similem si negas
tibi me esse, certe simile est hoc rostro tuo’.
Aper, cum vellet facere generosum impetum,
repressit iram et ‘Facilis vindicta est mihi:
sed inquinari nolo ignavo sanguine’.
Humiles laborant ubi potentes dissident.
Rana e palude pugnam taurorum intuens,
‘Heu, quanta nobis instat pernicies’ ait.
interrogata ab alia cur hoc diceret,
de principatu cum illi certarent gregis
longeque ab ipsis degerent vitam boves,
‘Sit statio separata ac diversum genus;
expulsus regno nemoris qui profugerit,
paludis in secreta veniet latibula,
et proculcatas obteret duro pede.
Ita caput ad nostrum furor illorum pertinet’.
Qui se committit homini tutandum improbo,
auxilia dum requirit, exitium invenit.
Columbae saepe cum fugissent milvum,
et celeritate pinnae vitassent necem,
consilium raptor vertit ad fallaciam,
et genus inerme tali decepit dolo:
‘Quare sollicitum potius aevum ducitis
quam regem me creatis icto foedere,
qui vos ab omni tutas praestem iniuria?’
Illae credentes tradunt sese milvo.
Qui regnum adeptus coepit vesci singulas,
et exercere imperium saevis unguibus.
Tunc de reliquis una ‘Merito plectimur,
huic spiritum praedoni quae commisimus’.
LIBER II
Exemplis continetur Aesopi genus;
nec aliud quicquam per fabellas quaeritur
quam corrigatur error ut mortalium,
acuatque sese diligens industria.
quicumque fuerit ergo iocus narrandi,
dum capiat aurem et servet propositum suum,
re commendatur, non auctoris nomine.
equidem omni cura morem servabo senis.
sed si libuerit aliquid interponere,
dictorum sensus ut delectet varietas,
bonas in partes, lector, accipias velim
ita, si rependet illi brevitas gratiam.
cuius verbosa ne sit commendatio,
attende cur negare cupidis debeas,
modestis etiam offerre quod non petierint.
Super iuvencum stabat deiectum leo.
praedator intervenit, partem postulans.
‘Darem’ inquit ‘nisi soleres per te sumere';
et improbum reiecit. forte innoxius
viator est deductus in eundem locum,
feroque viso rettulit retro pedem.
cui placidus ille ‘Non est quod timeas’ ait,
‘et quae debetur pars tuae modestiae
audacter tolle’. tunc diviso tergore
silvas petivit, homini ut accessum daret.
Exemplum egregium prorsus et laudabile;
verum est aviditas dives et pauper pudor.
A feminis utcumque spoliari viros,
ament, amentur, nempe exemplis discimus.
Aetatis mediae quendam mulier non rudis
tenebat, annos celans elegantia,
animosque eiusdem pulchra iuvenis ceperat.
ambae, videri dum volunt illi pares,
capillos homini legere coepere invicem.
qui se putaret fingi cura mulierum,
calvus repente factus est; nam funditus
canos puella, nigros anus evellerat.
Laceratus quidam morsu vehementis canis,
tinctum cruore panem misit malefico,
audierat esse quod remedium vulneris.
Tunc sic Aesopus: ‘Noli coram pluribus
hoc facere canibus, ne nos vivos devorent,
cum scierint esse tale culpae praemium’.
Successus improborum plures allicit.
Aquila in sublimi quercu nidum fecerat;
feles, cavernam nancta in media, pepererat;
sus nemoris cultrix fetum ad imam posuerat.
tum fortuitum feles contubernium
fraude et scelesta sic evertit malitia.
ad nidum scandit volucris: ‘Pernicies’ ait
‘tibi paratur, forsan et miserae mihi.
nam, fodere terram quod vides cotidie
aprum insidiosum, quercum vult evertere,
ut nostram in plano facile progeniem opprimat’.
terrore offuso et perturbatis sensibus
derepit ad cubile saetosae suis;
‘Magno’ inquit ‘in periclo sunt nati tui.
nam, simul exieris pastum cum tenero grege,
aquila est parata rapere porcellos tibi’.
hunc quoque timore postquam complevit locum,
dolosa tuto condidit sese cavo:
inde evagata noctu suspenso pede,
ubi esca sese explevit et prolem suam,
pavorem simulans prospicit toto die.
ruinam metuens aquila ramis desidet:
aper rapinam vitans non prodit foras.
quid multa? inedia sunt consumpti cum suis,
felisque catulis largam praebuerat dapem.
Est ardalionum quaedam Romae natio,
trepide concursans, occupata in otio,
gratis anhelans, multa agendo nil agens,
sibi molesta et aliis odiosissima.
hanc emendare, si tamen possum, volo
vera fabella; pretium est operae attendere.
Caesar Tiberius cum petens Neapolim
in Misenensem villam venisset suam,
quae, monte summo posita Luculli manu,
prospectat Siculum et respicit Tuscum mare,
ex alte cinctis unus atriensibus,
cui tunica ab umeris linteo Pelusio
erat destricta, cirris dependentibus,
perambulante laeta domino viridia,
alveolo coepit ligneo conspargere
humum aestuantem, iactans come officiolum:
sed deridetur. inde notis flexibus
praecurrit alium in xystum, sedans pulverem.
agnoscit hominem Caesar, remque intellegit:
sibi ut putarit esse nescioquid boni.
‘Heus!’ inquit dominus. ille enimvero adsilit,
donationis alacer certae gaudio.
tum sic iocata est tanta maiestas ducis:
‘Non multum egisti et opera nequiquam perit;
multo maioris alapae mecum veneunt’.
Contra potentes nemo est munitus satis;
si vero accessit consiliator maleficus,
vis et nequitia quicquid oppugnant, ruit.
Aquila in sublime sustulit testudinem:
quae cum abdidisset cornea corpus domo,
nec ullo pacto laedi posset condita,
venit per auras cornix, et propter volans
‘Opimam sane praedam rapuisti unguibus;
sed, nisi monstraro quid sit faciendum tibi,
gravi nequiquam te lassabit pondere.’
promissa parte suadet ut scopulum super
altis ab astris duram inlidat corticem,
qua comminuta facile vescatur cibo.
inducta vafris aquila monitis paruit,
simul et magistrae large divisit dapem.
sic tuta quae Naturae fuerat munere,
impar duabus, occidit tristi nece.
Muli gravati sarcinis ibant duo:
unus ferebat fiscos cum pecunia,
alter tumentis multo saccos hordeo.
ille onere dives celsa cervice eminens,
clarumque collo iactans tintinabulum;
comes quieto sequitur et placido gradu.
subito latrones ex insidiis advolant,
interque caedem ferro ditem sauciant:
diripiunt nummos, neglegunt vile hordeum.
spoliatus igitur casus cum fleret suos,
‘Equidem’ inquit alter ‘me contemptum gaudeo;
nam nil amisi, nec sum laesus vulnere’.
Hoc argumento tuta est hominum tenuitas,
magnae periclo sunt opes obnoxiae.
Cervus nemorosis excitatus latibulis,
ut venatorum effugeret instantem necem,
caeco timore proximam villam petit,
ut opportuno se bovili condidit.
hic bos latenti ‘Quidnam voluisti tibi,
infelix, ultro qui ad necem cucurreris,
hominumque tecto spiritum commiseris?’
at ille supplex ‘Vos modo’ inquit ‘parcite:
occasione rursus erumpam data’.
spatium diei noctis excipiunt vices;
frondem bubulcus adfert, nil adeo videt:
eunt subinde et redeunt omnes rustici,
nemo animadvertit: transit etiam vilicus,
nec ille quicquam sentit. tum gaudens ferus
bubus quietis agere coepit gratias,
hospitium adverso quod praestiterint tempore.
respondit unus ‘Salvum te cupimus quidem,
sed, ille qui oculos centum habet si venerit,
magno in periclo vita vertetur tua’.
haec inter ipse dominus a cena redit;
et, quia corruptos viderat nuper boves,
accedit ad praesaepe: ‘Cur frondis parum est?
stramenta desunt. tollere haec aranea
quantum est laboris?’ dum scrutatur singula,
cervi quoque alta conspicatur cornua;
quem convocata iubet occidi familia,
praedamque tollit. Haec significat fabula
dominum videre plurimum in rebus suis.
Aesopi ingenio statuam posuere Attici,
servumque collocarunt aeterna in basi,
patere honoris scirent ut cuncti viam
nec generi tribui sed virtuti gloriam.
quoniam occuparat alter ut primus foret,
ne solus esset, studui, quod superfuit.
nec haec invidia, verum est aemulatio.
quodsi labori faverit Latium meo,
plures habebit quos opponat Graeciae.
si Livor obtrectare curam voluerit,
non tamen eripiet laudis conscientiam.
*****
si nostrum studium ad aures pervenit tuas,
et arte fictas animus sentit fabulas,
omnem querellam submovet felicitas.
sin autem rabulis doctus occurrit labor,
sinistra quos in lucem natura extulit,
nec quidquam possunt nisi meliores carpere,
fatale exilium corde durato feram,
donec Fortunam criminis pudeat sui.
LIBER III
Phaedri libellos legere si desideras,
Vaces oportet, Eutyche, a negotiis,
Ut liber animus sentiat vim carminis.
“Verum” inquis “tanti non est ingenium tuum,
Momentum ut horae pereat officiis meis”.
Non ergo causa est manibus id tangi tuis,
Quod occupatis auribus non convenit.
Fortasse dices: “Aliquae venient feriae,
Quae me soluto pectore ad studium vocent”.
Legesne, quaeso, potius viles nenias,
Impendas curam quam rei domesticae,
Reddas amicis tempora, uxori vaces,
Animum relaxes, otium des corpori,
Ut assuetam fortius praestes vicem?
Mutandum tibi propositum est ut vitae genus,
Intrare si Musarum limen cogitas.
Ego, quem Pierio mater enixa est iugo,
In quo tonanti sancta Mnemosyne Iovi
Fecunda novies artium peperit chorum,
Quamvis in ipsa paene natus sim schola
Curamque habendi penitus corde eraserim
Et laude invicta vitam in hanc incubuerim,
Fastidiose tamen in coetum recipior.
Quid credis illi accidere, qui magnas opes
Exaggerare quaerit omni vigilia,
Docto labori dulce praeponens lucrum?
Sed iam quodcumque fuerit, ut dixit Sinon,
Ad regem cum Dardaniae perductus foret,
Librum exarabo tertium Aesopi stilo,
Honori et meritis dedicans illum tuis.
Quem si leges, laetabor; sin autem minus,
Habebunt certe quo se oblectent posteri.
Nunc fabularum cur sit inventum genus,
Brevi docebo. Servitus obnoxia,
Quia quae volebat non audebat dicere,
Affectus proprios in fabellas transtulit
Calumniamque fictis elusit iocis.
Ego porro illius semita feci viam,
Et cogitavi plura quam reliquerat,
In calamitatem deligens quaedam meam.
Quod si accusator alius Seiano foret,
Si testis alius, iudex alius denique,
Dignum faterer esse me tantis malis,
Nec his dolorem delenirem remediis.
Suspicione si quis errabit sua
Et rapiet ad se quod erit commune omnium,
Stulte nudabit animi conscientiam.
Huic excusatum me velim nihilo minus:
Neque enim notare singulos mens est mihi,
Verum ipsam vitam et mores hominum ostendere.
Rem me professum dicet fors aliquis gravem.
Si Phryx Aesopus potuit, Anacharsis Scytha
Aeternam famam condere ingenio suo:
Ego, litteratae qui sum propior Graeciae,
Cur somno inerti deseram patriae decus?
Threissa cum gens numeret auctores suos,
Linoque Apollo sit parens, Musa Orpheo,
Qui saxa cantu movit et domuit feras
Hebrique tenuit impetus dulci mora.
Ergo hinc abesto, livor, ne frustra gemas,
Quoniam mihi sollemnis debetur gloria.
Induxi te ad legendum; sincerum mihi
Candore noto reddas iudicium peto.
Anus iacere vidit epotam amphoram,
Adhuc Falerna faece ex testa nobili
Odorem quae iucundum late spargeret.
Hunc postquam totis avida traxit naribus:
“O suavis anima. quale te dicam bonum
Antehac fuisse, tales cum sint reliquiae?”
Hoc quo pertineat, dicet qui me noverit.
Solet a despectis par referri gratia.
Panthera imprudens olim in foveam decidit.
Videre agrestes: alii fustes congerunt,
Alii onerant saxis; quidam contra miseriti
Periturae quippe, quamvis nemo laederet,
Misere panem ut sustineret spiritum.
Nox insecuta est: abeunt securi domum,
Quasi inventuri mortuam postridie.
At illa, vires ut refecit languidas,
Veloci saltu fovea sese liberat
Et in cubile concito properat gradu.
Paucis diebus interpositis provolat,
Pecus trucidat, ipsos pastores necat,
Et cuncta vastans saevit irato impetu.
Tum sibi timentes, qui ferae pepercerant,
Damnum haud recusant, tantum pro vita rogant.
At illa: “Memini qui me saxo petierit,
Qui panem dederit; vos timere absistite;
Illis revertor hostis, qui me laeserunt”.
Usu peritus hariolo vel doctior
Vulgo esse fertur, causa sed non dicitur,
Notescet quae nunc primum fabella mea.
Habenti cuidam pecora pepererunt oves
Agnos humano capite. Monstro territus
Ad consulendos currit maerens hariolos.
Hic pertinere ad domini respondet caput
Et avertendum victima periculum.
Ille autem affirmat coniugem esse adulteram
Et insitivos significari liberos,
Sed expiari posse maiore hostia.
Quid multa? Variis dissident sententiis
Hominisque curam cura maiore aggravant.
Aesopus ibi stans, naris emunctae senex,
Natura numquam verba cui potuit dare:
“Si procurare vis ostentum, rustice,
Uxores” inquit “da tuis pastoribus”.
Pendere ad lanium quidam vidit simium,
Inter reliquas merces atque obsonia;
Quaesivit quidnam saperet. Tum lanius iocans:
“Quale” inquit “caput est, talis praestatur sapor”.
Ridicule magis hoc dictum quam vere aestimo;
Quando et formosos saepe inveni pessimos,
Et turpi facie multos cognovi optimos.
Successus ad perniciem multos devocat.
Aesopo quidam petulans lapidem impegerat.
“Tanto” inquit “melior.” Assem deinde illi dedit,
Sic prosecutus: “Plus non habeo mehercules,
Sed unde accipere possis monstrabo tibi.
Venit ecce dives et potens: huic similiter
Impinge lapidem et dignum accipies praemium”.
Persuasus ille fecit quod monitus fuit;
Sed spes fefellit impudentem audaciam:
Comprensus namque poenas persolvit cruce.
Phaedri libellos legere si desideras,
Vaces oportet, Eutyche, a negotiis,
Ut liber animus sentiat vim carminis.
“Verum” inquis “tanti non est ingenium tuum,
Momentum ut horae pereat officiis meis”.
Non ergo causa est manibus id tangi tuis,
Quod occupatis auribus non convenit.
Fortasse dices: “Aliquae venient feriae,
Quae me soluto pectore ad studium vocent”.
Legesne, quaeso, potius viles nenias,
Impendas curam quam rei domesticae,
Reddas amicis tempora, uxori vaces,
Animum relaxes, otium des corpori,
Ut assuetam fortius praestes vicem?
Mutandum tibi propositum est ut vitae genus,
Intrare si Musarum limen cogitas.
Ego, quem Pierio mater enixa est iugo,
In quo tonanti sancta Mnemosyne Iovi
Fecunda novies artium peperit chorum,
Quamvis in ipsa paene natus sim schola
Curamque habendi penitus corde eraserim
Et laude invicta vitam in hanc incubuerim,
Fastidiose tamen in coetum recipior.
Quid credis illi accidere, qui magnas opes
Exaggerare quaerit omni vigilia,
Docto labori dulce praeponens lucrum?
Sed iam quodcumque fuerit, ut dixit Sinon,
Ad regem cum Dardaniae perductus foret,
Librum exarabo tertium Aesopi stilo,
Honori et meritis dedicans illum tuis.
Quem si leges, laetabor; sin autem minus,
Habebunt certe quo se oblectent posteri.
Nunc fabularum cur sit inventum genus,
Brevi docebo. Servitus obnoxia,
Quia quae volebat non audebat dicere,
Affectus proprios in fabellas transtulit
Calumniamque fictis elusit iocis.
Ego porro illius semita feci viam,
Et cogitavi plura quam reliquerat,
In calamitatem deligens quaedam meam.
Quod si accusator alius Seiano foret,
Si testis alius, iudex alius denique,
Dignum faterer esse me tantis malis,
Nec his dolorem delenirem remediis.
Suspicione si quis errabit sua
Et rapiet ad se quod erit commune omnium,
Stulte nudabit animi conscientiam.
Huic excusatum me velim nihilo minus:
Neque enim notare singulos mens est mihi,
Verum ipsam vitam et mores hominum ostendere.
Rem me professum dicet fors aliquis gravem.
Si Phryx Aesopus potuit, Anacharsis Scytha
Aeternam famam condere ingenio suo:
Ego, litteratae qui sum propior Graeciae,
Cur somno inerti deseram patriae decus?
Threissa cum gens numeret auctores suos,
Linoque Apollo sit parens, Musa Orpheo,
Qui saxa cantu movit et domuit feras
Hebrique tenuit impetus dulci mora.
Ergo hinc abesto, livor, ne frustra gemas,
Quoniam mihi sollemnis debetur gloria.
Induxi te ad legendum; sincerum mihi
Candore noto reddas iudicium peto.
Quam dulcis sit libertas, breviter proloquar.
Cani perpasto macie confectus lupus
Forte occucurrit. Dein salutati invicem
Ut restiterunt: “Unde sic, quaeso, nites?
Aut quo cibo fecisti tantum corporis?
Ego, qui sum longe fortior, pereo fame”.
Canis simpliciter: “Eadem est condicio tibi,
Praestare domino si par officium potes”.
“Quod?” inquit ille. “Custos ut sis liminis,
A furibus tuearis et noctu domum”.
“Ego vero sum paratus: nunc patior nives
Imbresque in silvis asperam vitam trahens:
Quanto est facilius mihi sub tecto vivere,
Et otiosum largo satiari cibo?”
“Veni ergo mecum”. Dum procedunt, aspicit
Lupus a catena collum detritum cani.
“Unde hoc, amice?” “Nihil est”. “Dic sodes tamen”.
“Quia videor acer, alligant me interdiu,
Luce ut quiescam et vigilem, nox cum venerit:
Crepusculo solutus, qua visum est, vagor.
Affertur ultro panis; de mensa sua
Dat ossa dominus; frusta iactat familia
Et, quod fastidit quisque, pulmentarium.
Sic sine labore venter impletur meus”.
“Age, si quo abire est animus, est licentia?”
“Non plane est” inquit. “Fruere, quae laudas, canis:
Regnare nolo, liber ut non sim mihi”.
Praecepto monitus saepe te considera.
Habebat quidam filiam turpissimam
Idemque insignem pulchra facie filium.
Hi, speculum in cathedra matris ut positum fuit,
Pueriliter ludentes forte inspexerunt.
Hic se formosum iactat: illa irascitur
Nec gloriantis sustinet fratris iocos,
Accipiens, quid enim? cuncta in contumeliam.
Ergo ad patrem decurrit laesura invicem
Magnaque invidia criminatur filium,
Vir natus quod rem feminarum tetigerit.
Amplexus ille utrumque et carpens oscula
Dulcemque in ambos caritatem partiens:
“Cotidie” inquit “speculo vos uti volo:
Tu formam ne corrumpas nequitiae malis;
Tu faciem ut istam moribus vincas bonis”.
Vulgare amici nomen, sed rara est fides.
Cum parvas aedes sibi fundasset Socrates,
Cuius non fugio mortem, si famam assequar,
Et cedo invidiae, dummodo absolvar cinis,
Ex populo sic nescio quis, ut fieri solet:
“Quaeso, tam angustam talis vir ponis domum?”
“Utinam” inquit “veris hanc amicis impleam.”.
Periculosum est credere et non credere.
Utriusque exemplum breviter exponam rei.
Hippolytus obiit, quia novercae creditum est;
Cassandrae quia non creditum, ruit Ilium.
Ergo exploranda est veritas multum, prius
Quam stulta prave iudicet sententia.
Sed fabulosa ne vetustate elevem,
Narrabo tibi memoria quod factum est mea.
Maritus quidam cum diligeret coniugem
Togamque puram iam pararet filio,
Seductus in secretum a liberto est suo,
Sperante heredem suffici se proximum.
Qui cum de puero multa mentitus foret
Et plura de flagitiis castae mulieris,
Adiecit id, quod sentiebat maxime
Doliturum amanti, ventitare adulterum
Stuproque turpi pollui famam domus.
Incensus ille falso uxoris crimine
Simulavit iter ad villam clamque in oppido
Subsedit: deinde noctu subito ianuam
Intravit, recta cubiculum uxoris petens,
In quo dormire mater natum iusserat,
Aetatem adultam servans diligentius.
Dum quaerunt lumen, dum concursant familia,
Irae furentis impetum non sustinens
Ad lectum vadit, temptat in tenebris caput.
Ut sentit tonsum, gladio pectus transigit,
Nihil respiciens, dum dolorem vindicet.
Lucerna allata, simul aspexit filium
Sanctamque uxorem dormientem cubiculo,
Sopita primo quae nil somno senserat;
Repraesentavit in se poenam facinoris
Et ferro incubuit, quod credulitas strinxerat.
Accusatores postularunt mulierem
Romamque pertraxerunt ad centumviros.
Maligna insontem deprimit suspicio,
Quod bona possideat. Stant patroni fortiter
Causam tuentes innocentis feminae.
A Divo Augusto tunc petierunt iudices,
Ut adiuvaret iuris iurandi fidem,
Quod ipsos error implicuisset criminis.
Qui postquam tenebras dispulit calumniae
Certumque fontem veritatis repperit:
“Luat” inquit “poenas causa libertus mali;
Namque orbam nato simul et privatam viro
Miserandam potius quam damnandam existimo.
Quod si delata perscrutatus crimina
Paterfamilias esset, si mendacium
Subtiliter limasset, a radicibus
Non evertisset scelere funesto domum”.
Nil spernat auris, nec tamen credat statim.
Quandoquidem et illi peccant, quos minime putes,
Et qui non peccant, impugnantur fraudibus.
Hoc admonere simplices etiam potest,
Opinione alterius ne quid ponderent:
Ambitio namque dissidens mortalium
Aut gratiae subscribit aut odio suo.
Erit ille notus quem per te cognoveris.
Haec exsecutus sum propterea pluribus
Brevitate nimia quoniam quosdam offendimus.
Eunuchus litigabat cum quodam improbo,
Qui super obscena dicta et petulans iurgium
Damnum insectatus est amissi corporis.
“En” ait “hoc unum est, cur laborem validius,
Integritatis testes quia desunt mihi.
Sed quid fortunae, stulte, delictum arguis?
Id demum est homini turpe, quod meruit pati”.
In sterquilino pullus gallinaceus
Dum quaerit escam, margaritam repperit.
“Iaces indigno quanta res” inquit “loco.
Hoc si quis pretii cupidus vidisset tui,
Olim redisses ad splendorem pristinum.
Ego quod te inveni, potior cui multo est cibus,
Nec tibi prodesse nec mihi quicquam potest”.
Hoc illis narro, qui me non intellegunt.
Apes in alta fecerant quercu favos:
Hos fuci inertes esse dicebant suos.
Lis ad forum deducta est, vespa iudice.
Quae genus utrumque nosset cum pulcherrime,
Legem duabus hanc proposuit partibus:
“Non inconveniens corpus et par est color,
In dubium plane res ut merito venerit.
Sed ne religio peccet imprudens mea,
Alvos accipite et ceris opus infundite,
Ut ex sapore mellis et forma favi,
De quis nunc agitur, auctor horum appareat”.
Fuci recusant: apibus condicio placet.
Tunc illa talem protulit sententiam:
“Apertum est quis non possit et quis fecerit.
Quapropter apibus fructum restituo suum”.
Hanc praeterissem fabulam silentio,
Si pactam fuci non recusassent fidem.
Puerorum in turba quidam ludentem Atticus
Aesopum nucibus cum vidisset, restitit
Et quasi delirum risit. Quod sensit simul
Derisor potius quam deridendus senex,
Arcum retensum posuit in media via:
“Heus.” inquit “sapiens, expedi quid fecerim”.
Concurrit populus. Ille se torquet diu
Nec quaestionis positae causam intellegit.
Novissime succumbit. Tum victor sophus:
“Cito rumpes arcum semper si tensum habueris;
At si laxaris, cum voles erit utilis.
Sic lusus animo debent aliquando dari,
Ad cogitandum melior ut redeat tibi”.
Inter capellas agno balanti canis:
“Stulte”, inquit “erras; non est hic mater tua;”
Ovesque segregatas ostendit procul.
“Non illam quaero, quae, cum libitum est, concipit,
Dein portat onus ignotum certis mensibus,
Novissime prolapsam effundit sarcinam;
Verum illam, quae me nutrit admoto ubere
Fraudatque natos lacte, ne desit mihi”.
“Tamen illa est potior quae te peperit”. “Non ita est.
Unde illa scivit niger an albus nascerer?
Age porro: parere si voluisset feminam,
Quid profecisset, cum crearer masculus?
Beneficium sane magnum natali dedit,
Ut exspectarem lanium in horas singulas.
Cuius potestas nulla in gignendo fuit,
Cur hac sit potior quae iacentis miserita est
Dulcemque sponte praestat benevolentiam?
Facit parentes bonitas, non necessitas”.
His demonstrare voluit auctor versibus
Obsistere homines legibus, meritis capi.
Humanitati qui se non accommodat,
Plerumque poenas oppetit superbiae.
Cicada acerbum noctuae convicium
Faciebat, solitae victum in tenebris quaerere
Cavoque ramo capere somnum interdiu.
Rogata est ut taceret. Multo validius
Clamare occepit. Rursus admota prece
Accensa magis est. Noctua ut vidit sibi
Nullum esse auxilium et verba contemni sua,
Hac est aggressa garrulam fallacia:
“Dormire quia me non sinunt cantus tui,
Sonare citharam quos putes Apollinis,
Potare est animus nectar, quod Pallas mihi
Nuper donavit; si non fastidis, veni;
Una bibamus”. Illa, quae arebat siti,
Simul cognovit vocem laudari suam,
Cupide advolavit. Noctua egressa e cavo
Trepidantem consectata est et leto dedit.
Sic viva quod negarat tribuit mortua.
Olim quas vellent esse in tutela sua,
Divi legerunt arbores. Quercus Iovi
Et myrtus Veneri placuit, Phoebo laurea,
Pinus Cybebae, populus celsa Herculi.
Minerva admirans, quare steriles sumerent
Interrogavit. Causam dixit Iuppiter:
“Honorem fructu ne videamur vendere”.
“At mehercules narrabit quod quis voluerit,
Oliva nobis propter fructum est gratior”.
Tunc sic deorum genitor atque hominum sator:
“O nata, merito sapiens dicere omnibus.
Nisi utile est quod facimus, stulta est gloria”.
Nihil agere quod non prosit fabella admonet.
Pavo ad Iunonem venit, indigne ferens
Cantus luscinii quod sibi non tribuerit;
Illum esse cunctis avibus admirabilem,
Se derideri simul ac vocem miserit.
Tunc consolandi gratia dixit dea:
“Sed forma vincis, vincis magnitudine;
Nitor smaragdi collo praefulget tuo
Pictisque plumis gemmeam caudam explicas”.
“Quo mi” inquit “mutam speciem, si vincor sono?”
“Fatorum arbitrio partes sunt vobis datae:
Tibi forma, vires aquilae, luscinio melos,
Augurium corvo, laeva cornici omina,
Omnesque propriis sunt contentae dotibus.
Noli affectare quod tibi non est datum,
Delusa ne spes ad querelam reccidat”.
Aesopus domino solus cum esset familia,
Parare cenam iussus est maturius.
Ignem ergo quaerens aliquot lustravit domus,
Tandemque invenit ubi lucernam accenderet.
Tum circumeunti fuerat quod iter longius
Effecit brevius: namque recta per forum
Coepit redire. Et quidam e turba garrulus:
“Aesope, medio sole quid cum lumine?”
“Hominem” inquit “quaero”, et abiit festinans domum.
Hoc si molestus ille ad animum rettulit,
Sensit profecto se hominem non visum seni,
Intempestive qui occupato alluserit.
Supersunt mihi quae scribam, sed parco sciens,
Primum ne videar esse tibi molestior,
Distringit quem multarum rerum varietas;
Dein si quis eadem forte conari velit,
Habere ut possit aliquid operis residui:
Quamvis materiae tanta abundet copia,
Labori faber ut desit, non fabro labor.
Brevitati nostrae praemium ut reddas peto
Quod es pollicitus: exhibe vocis fidem.
Nam vita morti propior est cotidie,
Et hoc minus perveniet ad me muneris,
Quo plus consumet temporis dilatio.
Si cito rem perages, usus fiet longior:
Fruar diutius, si celerius coepero.
Languentis aevi dum sunt aliquae reliquiae,
Auxilio locus est: olim senio debilem
Frustra adiuvare bonitas nitetur tua,
Cum iam desierit esse beneficium utile
Et mors vicina flagitabit debitum.
Stultum admovere tibi preces existimo,
Proclivis ultro cum sit misericordia.
Saepe impetravit veniam confessus reus:
Quanto innocenti iustius debet dari?
Tuae sunt partes; fuerunt aliorum prius,
Dein simili gyro venient aliorum vices.
Decerne quod religio, quod patitur fides,
Et graviter me tutare iudicio tuo.
Excedit animus quem proposuit terminum;
Sed difficulter continetur spiritus,
Integritatis qui sincerae conscius
A noxiorum premitur insolentiis.
Qui sint, requires; apparebunt tempore.
Ego, quondam legi quam puer sententiam,
“Palam muttire plebeio piaculum est”,
Dum sanitas constabit, pulchre meminero.
LIBER IV
Cum destinassem operis habere terminum
In hoc ut aliis esset materiae satis,
Consilium tacito corde damnavi meum.
Nam si quis talis etiam tituli est appetens,
Quo pacto divinabit quidnam omiserim,
Ut illud ipsum cupiat famae tradere,
Sua cuique cum sit animi cogitatio
Colorque proprius? Ergo non levitas mihi,
Sed certa ratio causam scribendi dedit.
Quare, Particulo, quoniam caperis fabulis,
Quas Aesopias, non Aesopi, nomino,
Quia paucas ille ostendit, ego plures fero,
Usus vetusto genere, sed rebus novis,
Quartum libellum, cum vacarit, perleges.
Hunc obtrectare si volet malignitas,
Imitari dum non possit, obtrectet licet.
Mihi parta laus est quod tu, quod similes tui
Vestras in chartas verba transfertis mea,
Dignumque longa iudicatis memoria.
Illitteratum plausum nec desidero.
Qui natus est infelix, non vitam modo
Tristem decurrit, verum post obitum quoque
Persequitur illum dura fati miseria.
Galli Cybebes circum in quaestus ducere
Asinum solebant baiulantem sarcinas.
Is cum labore et plagis esset mortuus,
Detracta pelle sibi fecerunt tympana.
Rogati mox a quodam, delicio suo
Quidnam fecissent, hoc locuti sunt modo:
“Putabat se post mortem securum fore;
Ecce aliae plagae congeruntur mortuo”.
Ioculare tibi videtur, et sane levi,
Dum nihil habemus maius, calamo ludimus.
Sed diligenter intuere has nenias:
Quantam sub titulis utilitatem reperies.
Non semper ea sunt quae videntur; decipit
Frons prima multos: rara mens intellegit
Quod interiore condidit cura angulo.
Hoc ne locutus sine mercede existimer,
Fabellam adiciam de mustela et muribus.
Mustela cum annis et senecta debilis
Mures veloces non valeret assequi,
Involvit se farina et obscuro loco
Abiecit neglegenter. Mus escam putans
Assiluit et compressus occubuit neci.
Alter similiter, deinde perit et tertius.
Mox venit aliquot saeculis retorridus
Qui saepe laqueos et muscipula effugerat;
Proculque insidias cernens hostis callidi:
“Sic valeas” inquit “ut farina es quae iaces.”
Fame coacta vulpes alta in vinea
Uvam appetebat summis saliens viribus;
Quam tangere ut non potuit, discedens ait:
“Nondum matura est; nolo acerbam sumere”.
Qui facere quae non possunt verbis elevant,
Ascribere hoc debebunt exemplum sibi.
Equus sedare solitus quo fuerat sitim,
Dum sese aper volutat turbavit vadum.
Hinc orta lis est. Sonipes iratus fero
Auxilium petiit hominis, quem dorso levans
Rediit ad hostem. Iactis hunc telis eques
Postquam interfecit, sic locutus traditur:
“Laetor tulisse auxilium me precibus tuis,
Nam praedam cepi et didici quam sis utilis”.
Atque ita coegit frenos invitum pati.
Tum maestus ille: “Parvae vindictam rei
Dum quaero demens, servitutem repperi”.
Haec iracundos admonebit fabula
Impune potius laedi quam dedi alteri.
Plus esse in uno saepe quam in turba boni,
Narratione posteris tradam brevi.
Quidam decedens tres reliquit filias:
Unam formosam et oculis venantem viros;
At alteram lanificam et frugi rusticam;
Devotam vino tertiam et turpissimam.
Harum autem matrem fecit heredem senex
Sub condicione totam ut fortunam tribus
Aequaliter distribuat, sed tali modo:
“Ni data possideant aut fruantur”; tum: “simul
Habere res desierint, quas acceperint,
Centena matri conferant sestertia”.
Athenas rumor implet. Mater sedula
Iuris peritos consulit; nemo expedit
Quo pacto non possideant, quod fuerit datum,
Fructumve capiant; deinde quae tulerint nihil,
Quanam ratione conferant pecuniam.
Postquam consumpta est temporis longi mora,
Nec testamenti potuit sensus colligi,
Fidem advocavit iure neglecto parens.
Seponit moechae vestem, mundum muliebrem,
Lavationem argenteam, eunuchos, glabros;
Lanificae agellos, pecora, villam, operarios,
Boves, iumenta et instrumentum rusticum;
Potrici plenam antiquis apothecam cadis,
Domum politam et delicatos hortulos.
Sic destinata dare cum vellet singulis
Et approbaret populus, qui illas noverat,
Aesopus media subito in turba constitit:
“O si maneret condito sensus patri,
Quam graviter ferret, quod voluntatem suam
Interpretari non potuissent Attici.”
Rogatus deinde solvit errorem omnium:
“Domum et ornamenta cum venustis hortulis
Et vina vetera date lanificae rusticae;
Vestem, uniones, pedisequos et cetera
Illi assignate vitam quae luxu trahit;
Agros, buvile et pecora cum pastoribus
Donate moechae. Nulla poterit perpeti,
Ut moribus quid teneat alienum suis.
Deformis cultum vendet ut vinum paret;
Agros abiciet moecha ut ornatum gerat;
At illa gaudens pecore et lanae dedita
Quacumque summa tradet luxuriae domum.
Sic nulla possidebit quod fuerit datum,
Et dictam matri conferent pecuniam
Ex pretio rerum quas vendiderint singulae”.
Ita quod multorum fugit imprudentiam
Unius hominis repperit sollertia.
Cum victi mures mustelarum exercitu
Historia quorum et in tabernis pingitur,
Fugerent et artos circum trepidarent cavos,
Aegre recepti tamen evaserunt necem.
Duces eorum, qui capitibus cornua
Suis ligarant, ut conspicuum in proelio
Haberent signum quod sequerentur milites,
Haesere in portis suntque capti ab hostibus;
Quos immolatos victor avidis dentibus
Capacis alvi mersit tartareo specu.
Quemcumque populum tristis eventus premit,
Periclitatur magnitudo principum;
Minuta plebes facili praesidio latet.
Tu qui, nasute, scripta destringis mea
Et hoc iocorum legere fastidis genus,
Parva libellum sustine patientia,
Severitatem frontis dum placo tuae
Et in cothurnis prodit Aesopus novis.
Utinam nec umquam Pelii nemoris iugo
Pinus bipenni concidisset Thessala,
Nec ad professae mortis audacem viam
Fabricasset Argus opere Palladio ratem,
Inhospitalis prima quae ponti sinus
Patefecit in perniciem Graium et barbarum.
Namque et superbi luget Aeetae domus,
Et regna Peliae scelere Medeae iacent,
Quae saevum ingenium variis involvens modis
Illic per artus fratris explicuit fugam,
Hic caede patris Peliadum infecit manus.
Quid tibi videtur? “Hoc quoque insulsum est” ait
“Falsoque dictum; longe quia vetustior
Aegaea Minos classe perdomuit freta
Iustoque vindicavit exemplo impetum”.
Quid ergo possum facere tibi, lector Cato,
Si nec fabellae te iuvant nec fabulae?
Noli molestus esse omnino litteris,
Maiorem exhibeant ne tibi molestiam.
Hoc illis dictum est, qui stultitia nauseant
Et ut putentur sapere caelum vituperant.
Mordaciorem qui improbo dente appetit
Hoc argumento se describi sentiat.
In officinam fabri venit vipera.
Haec cum temptaret si qua res esset cibi,
Limam momordit. Illa contra contumax:
“Quid me” inquit “stulta, dente captas laedere,
Omne assuevi ferrum quae corrodere?”
Homo in periclum simul ac venit callidus,
Reperire effugium quaerit alterius malo.
Cum decidisset vulpes in puteum inscia
Et altiore clauderetur margine,
Devenit hircus sitiens in eundem locum;
Simul rogavit esset an dulcis liquor
Et copiosus. Illa fraudem moliens:
“Descende, amice; tanta bonitas est aquae
Voluptas ut satiari non possit mea”.
Immisit se barbatus. Tum vulpecula
Evasit puteo nixa celsis cornibus,
Hircumque clauso liquit haerentem vado.
Peras imposuit Iuppiter nobis duas:
Propriis repletam vitiis post tergum dedit,
Alienis ante pectus suspendit gravem.
Hac re videre nostra mala non possumus;
Alii simul delinquunt, censores sumus.
Lucernam fur accendit ex ara Iovis
Ipsumque compilavit ad lumen suum.
Onustus qui sacrilegio cum discederet,
Repente vocem sancta misit Religio:
“Malorum quamvis ista fuerint munera
Mihique invisa, ut non offendar surripi,
Tamen, sceleste, spiritu culpam lues,
Olim cum ascriptus venerit poenae dies.
Sed ne ignis noster facinori praeluceat,
Per quem verendos excolit pietas deos,
Veto esse tale luminis commercium”.
Itaque hodie nec lucernam de flamma deum
Nec de lucerna fas est accendi sacrum.
Quot res contineat hoc argumentum utiles,
Non explicabit alius quam qui repperit.
Significat primo saepe quos ipse alueris,
Tibi inveniri maxime contrarios;
Secundum ostendit scelera non ira deum,
Fatorum dicto sed puniri tempore;
Novissime interdicit ne cum malefico
Usum bonus consociet ullius rei.
Opes invisae merito sunt forti viro,
Quia dives arca veram laudem intercipit.
Caelo receptus propter virtutem Hercules
Cum gratulantes persalutasset deos,
Veniente Pluto, qui Fortunae est filius,
Avertit oculos. Causam quaesivit pater.
“Odi” inquit “illum, quia malis amicus est
Simulque obiecto cuncta corrumpit lucro”.
Utilius homini nihil est quam recte loqui:
Probanda cunctis est quidem sententia,
Sed ad perniciem solet agi sinceritas.
Cum se ferarum regem fecisset leo
Et aequitatis vellet famam consequi,
A pristina deflexit consuetudine
Atque inter illas tenui contentus cibo
Sancta incorrupta iura reddebat fide.
Postquam labare coepit paenitentia,
…..
A fictione veretri linguam mulieris.
Affinitatem traxit inde obscenitas.
Rogavit alter, tribadas et molles mares
Quae ratio procreasset. Exposuit senex:
“Idem Prometheus, auctor vulgi fictilis
Qui simul offendit ad fortunam frangitur,
Naturae partis veste quas celat pudor,
Cum separatim toto finxisset die,
Aptare mox ut posset corporibus suis,
Ad cenam est invitatus subito a Libero.
Ubi irrigatus multo venas nectare,
Sero domum est reversus titubanti pede.
Tum semisomno corde et errore ebrio
Applicuit virginale generi masculo
Et masculina membra applicuit feminis.
Ita nunc libido pravo fruitur gaudio”.
Barbam capellae cum impetrassent ab Iove,
Hirci maerentes indignari coeperunt
Quod dignitatem feminae aequassent suam.
“Sinite” inquit “illas gloria vana frui
Et usurpare vestri ornatum muneris,
Pares dum non sint vestrae fortitudinis”.
Hoc argumentum monet ut sustineas tibi
Habitu esse similes qui sint virtute impares.
Cum de fortunis quidam quereretur suis,
Aesopus finxit consolandi gratia:
Vexata saevis navis tempestatibus,
Inter vectorum lacrimas et mortis metum
Faciem ad serenam subito ut mutatur dies,
Ferri secundis tuta coepit flatibus
Nimiaque nautas hilaritate extollere.
Factus periclis tum gubernator sophus:
“Parce gaudere oportet et sensim queri,
Totam aeque vitam miscet dolor et gaudium”.
Canes legatos olim misere ad Iovem
Melioris vitae tempus oratum suae,
Ut sese eriperet hominum contumeliis,
Furfuribus sibi consparsum quod panem darent
Fimoque turpi maximam explerent famem.
Profecti sunt legati non celeri pede.
Dum naribus scrutantur escam in stercore,
Citati non respondent. Vix tandem invenit
Eos Mercurius et turbatos attrahit.
Tum vero vultum magni ut viderunt Iovis,
Totam timentes concacarunt regiam;
Propulsi vero fustibus vadunt foras.
Vetat dimitti magnus illos Iuppiter.
Mirati sibi legatos non revertier,
Turpe aestimantes aliquid commissum a suis,
Post aliquod tempus alios ascribi iubent.
Rumor legatos superiores prodidit.
Timentes rursus aliquid ne simile accidat,
Odore canibus anum, sed multo, replent.
Mandata dantur et dimittuntur statim.
Adeunt. Rogantes aditum continuo impetrant.
Consedit genitor tum deorum maximus
Quassatque fulmen: tremere coepere omnia.
Canes, confusus subito quod fuerat fragor,
Repente odorem mixtum cum merdis cacant.
Reclamant omnes vindicandam iniuriam.
Sic est locutus ante poenam Iuppiter:
“Legatos non est regis non dimittere,
Nec est difficile poenas culpae imponere;
Sed hoc feretis pro iudicio praemium:
Non veto dimitti, verum cruciari fame,
Ne ventrem continere non possint suum.
Illi autem qui miserunt vos tam futtiles
Numquam carebunt hominis contumelia”.
Ita nunc legatos exspectant et posteri
Novum et venire qui videt culum olfacit.
Qui fert malis auxilium post tempus dolet.
Gelu rigentem quidam colubram sustulit
Sinuque fovit contra se ipse misericors:
Namque ut refecta est necuit hominem protinus.
Hanc alia cum rogaret causam facinoris,
Respondit: “Ne quis discat prodesse improbis”.
Vulpes, cubile fodiens, dum terram eruit
Agitque pluris altius cuniculos,
Pervenit ad draconis speluncam ultimam,
Custodiebat qui thesauros abditos.
Hunc simul aspexit: “Oro ut imprudentiae
Des primum veniam; deinde si pulchre vides,
Quam non conveniens aurum sit vitae meae,
Respondeas clementer. Quem fructum capis
Hoc ex labore, quodve tantum est praemium
Ut careas somno et aevum in tenebris exigas?”
“Nullum” inquit ille “verum hoc ab summo mihi
Iove attributum est”. “Ergo nec sumis tibi
Nec ulli donas quicquam?” “Sic fatis placet”.
“Nolo irascaris, libere si dixero:
Dis est iratis natus, qui est similis tibi”.
Abiturus illuc, quo priores abierunt,
Quid mente caeca miserum torques spiritum?
Tibi dico, avare, gaudium heredis tui,
Qui ture superos, ipsum te fraudas cibo,
Qui tristis audis musicum citharae sonum,
Quem tibiarum macerat iucunditas,
Obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt,
Qui dum quadrantes aggeras patrimonio
Caelum fatigas sordido periurio,
Qui circumcidis omnem impensam funeri
Libitina ne quid de tuo faciat lucri.
Quid iudicare cogitet livor modo,
Licet dissimulet, pulchre tamen intellego.
Quicquid putabit esse dignum memoria,
Aesopi dicet; si quid minus arriserit,
A me contendet fictum quovis pignore.
Quem volo refelli iam nunc responso meo:
Sive hoc ineptum sive laudandum est opus,
Invenit ille, nostra perfecit manus.
Sed exsequamur coepti propositum ordinem.
Homo doctus in se semper divitias habet.
Simonides, qui scripsit egregium melos,
Quo paupertatem sustineret facilius,
Circum ire coepit urbes Asiae nobiles,
Mercede accepta laudem victorum canens.
Hoc genere quaestus postquam locuples factus est,
Redire in patriam voluit cursu pelagio;
Erat autem, ut aiunt, natus in Cia insula:
Ascendit navem, quam tempestas horrida
Simul et vetustas medio dissolvit mari.
Hi zonas, illi res pretiosas colligunt,
Subsidium vitae. Quidam curiosior:
“Simonide, tu ex opibus nil sumis tuis?”
“Mecum” inquit “mea sunt cuncta”. Tunc pauci enatant,
Quia plures onere degravati perierant.
Praedones adsunt, rapiunt, quod quisque extulit,
Nudos relinquunt. Forte Clazomenae prope
Antiqua fuit urbs, quam petierunt naufragi.
Hic litterarum quidam studio deditus,
Simonidis qui saepe versus legerat
Eratque absentis admirator maximus,
Sermone ab ipso cognitum cupidissime
Ad se recepit; veste, nummis, familia
Hominem exornavit. Ceteri tabulam suam
Portant rogantes victum. Quos casu obvios
Simonides ut vidit: “Dixi, inquit, mea
Mecum esse cuncta; vos quod rapuistis perit”.
Mons parturibat, gemitus immanes ciens,
Eratque in terris maxima exspectatio.
At ille murem peperit. ?Hoc scriptum est tibi,
Qui, magna cum minaris, extricas nihil.
[Nihil agere quod non prosit fabella indicat].
Formica et musca contendebant acriter
Quae pluris esset. Musca sic coepit prior:
“Conferre nostris tu potes te laudibus?
Moror inter aras, templa perlustro omnia,
Ubi immolatur, exta praegusto deum.
In capite regis sedeo cum visum est mihi,
Et matronarum casta delibo oscula.
Laboro nihil atque optimis rebus fruor.
Quid horum simile tibi contingit, rustica?”
“Est gloriosus sane convictus deum,
Sed illi qui invitatur, non qui invisus est.
Aras frequentas? nempe abigeris, quom venis.
Reges commemoras et matronarum oscula?
Super etiam iactas tegere quod debet pudor.
Nihil laboras? ideo, cum opus est, nil habes.
Ego granum in hiemem cum studiose congero,
Te circa murum pasci video stercore.
Aestate me lacessis; cum bruma est siles.
Mori contractam cum te cogunt frigora,
Me copiosa recipit incolumem domus.
Satis profecto rettudi superbiam”.
Fabella talis hominum discernit notas
Eorum qui se falsis ornant laudibus,
Et quorum virtus exhibet solidum decus.
Quantum valerent inter homines litterae,
Dixi superius: quantus nunc illis honos
A superis sit tributus tradam memoriae.
Simonides idem ille de quo rettuli,
Victori laudem cuidam pyctae ut scriberet
Certo conduxit pretio, secretum petit.
Exigua cum frenaret materia impetum,
Usus poeta moris est licentia
Atque interposuit gemina Ledae sidera,
Auctoritatem similis referens gloriae.
Opus approbavit; sed mercedis tertiam
Accepit partem. Cum reliquum posceret:
“Illi” inquit “reddent quorum sunt laudis duae.
Verum ut ne irate te dimissum sentiant,
Ad cenam mihi promitte; cognatos volo
Hodie invitare, quorum es in numero mihi”.
Fraudatus quamvis et dolens iniuria,
Ne male dimissam gratiam corrumperet,
Promisit. Rediit hora dicta, recubuit.
Splendebat hilare poculis convivium,
Magno apparatu laeta resonabat domus,
Repente duo cum iuvenes sparsi pulvere,
Sudore multo diffluentes corpora,
Humanam supra formam, cuidam servulo
Mandant ut ad se provocet Simonidem;
Illius interesse, ne faciat moram.
Homo perturbatus excitat Simonidem.
Unum promorat vix pedem triclinio,
Ruina camerae subito oppressit ceteros;
Nec ulli iuvenes sunt reperti ad ianuam.
Ut est vulgatus ordo narratae rei,
Omnes scierunt numinum praesentiam
Vati dedisse vitam mercedis loco.
Adhuc supersunt multa quae possim loqui,
Et copiosa abundat rerum varietas;
Sed temperatae suaves sunt argutiae,
Immodicae offendunt. Quare, vir sanctissime,
Particulo, chartis nomen victurum meis
Latinis dum manebit pretium litteris,
Si non ingenium, certe brevitatem approba,
Quae commendari tanto debet iustius
Quanto poetae sunt molesti validius.
LIBER V
Aesopi nomen sicubi interposuero,
Cui reddidi iam pridem quicquid debui,
Auctoritatis esse scito gratia:
Ut quidam artifices nostro faciunt saeculo,
Qui pretium operibus maius inveniunt novis,
Si marmori ascripserunt Praxitelen suo,
Trito Myronem argento, tabulae Zeuxidem.
Adeo fucatae plus vetustati favet
Invidia mordax quam bonis praesentibus.
Sed iam ad fabellam talis exempli feror.
Demetrius qui dictus est Phalereus,
Athenas occupavit imperio improbo.
Ut mos est vulgi, passim et certatim ruit:
“Feliciter.” succlamant. Ipsi principes
Illam osculantur, qua sunt oppressi, manum,
Tacite gementes tristem fortunae vicem.
Quin etiam resides et sequentes otium,
Ni defuisse noceat, repunt ultimi;
In quis Menander, nobilis comoediis
Quas, ipsum ignorans, legerat Demetrius
Et admiratus fuerat ingenium viri,
Unguento delibutus, vestitu fluens,
Veniebat gressu delicato et languido.
Hunc ubi tyrannus vidit extremo agmine:
“Quisnam cinaedus ille in conspectum meum
Audet venire?” Responderunt proximi:
“Hic est Menander scriptor”. Mutatus statim:
“Homo” inquit “fieri non potest formosior”.
Duo cum incidissent in latronem milites,
Unus profugit, alter autem restitit
Et vindicavit sese forti dextera.
Latrone exciso timidus accurrit comes
Stringitque gladium, dein reiecta paenula:
“Cedo” inquit “illum; iam curabo sentiat,
Quos attentarit”. Tunc, qui depugnaverat:
“Vellem istis verbis saltem adiuvisses modo;
Constantior fuissem vera existimans.
Nunc conde ferrum et linguam pariter futtilem.
Ut possis alios ignorantes fallere,
Ego qui sum expertus quantis fugias viribus,
Scio quam virtuti non sit credendum tuae”.
Illi assignari debet haec narratio
Qui re secunda fortis est, dubia fugax.
Calvi momordit musca nudatum caput;
Quam opprimere captans alapam sibi duxit gravem.
Tunc illa irridens: “Punctum volucris parvulae
Voluisti morte ulcisci; quid facies tibi,
Iniuriae qui addideris contumeliam?”
Respondit: “Mecum facile redeo in gratiam,
Quia non fuisse mentem laedendi scio.
Sed te, contempti generis animal improbum,
Quae delectaris bibere humanum sanguinem,
Optem necare vel maiore incommodo”.
Hoc argumentum veniam ei dari docet
Qui casu peccat. Nam qui consilio est nocens,
Illum esse quamvis dignum poena iudico.
Quidam immolasset verrem cum sancto Herculi,
Cui pro salute votum debebat sua,
Asello iussit reliquias poni hordei.
Quas aspernatus ille sic locutus est:
“Libenter istum prorsus appeterem cibum,
Nisi, qui nutritus illo est, iugulatus foret”.
Huius respectu fabulae deterritus
Periculosum semper vitavi lucrum.
Sed dicis: “Qui rapuere divitias, habent”.
Numeremus agedum qui deprensi perierunt:
Maiorem turbam punitorum reperies.
Paucis temeritas est bono, multis malo.
Pravo favore labi mortales solent
Et, pro iudicio dum stant erroris sui,
Ad paenitendum rebus manifestis agi.
Facturus ludos dives quidam nobilis
Proposito cunctos invitavit praemio
Quam quisque posset ut novitatem ostenderet.
Venere artifices laudis ad certamina;
Quos inter scurra, notus urbano sale,
Habere dixit se genus spectaculi
Quod in theatro numquam prolatum foret.
Dispersus rumor civitatem concitat.
Paulo ante vacua turbam deficiunt loca.
In scaena vero postquam solus constitit
Sine apparatu, nullis adiutoribus,
Silentium ipsa fecit exspectatio.
Ille in sinum repente demisit caput
Et sic porcelli vocem est imitatus sua,
Verum ut subesse pallio contenderent
Et excuti iuberent. Quo facto simul
Nihil est repertum, multis onerant lancibus
Hominemque plausu prosequuntur maximo.
Hoc vidit fieri rusticus: “Non mehercules
Me vincet” inquit, et statim professus est
Idem facturum melius se postridie.
Fit turba maior. Iam favor mentes tenet
Et derisuri, non spectaturi sedent.
Uterque prodit. Scurra degrunnit prior
Movetque plausus et clamores suscitat.
Tunc simulans sese vestimentis rusticus
Porcellum obtegere quod faciebat scilicet,
Sed, in priore quia nil compererant, latens
Pervellit aurem vero, quem celaverat,
Et cum dolore vocem naturae exprimit.
Acclamat populus scurram multo similius
Imitatum, et cogit rusticum trudi foras.
At ille profert ipsum porcellum e sinu,
Turpemque aperto pignore errorem probans:
“En hic declarat quales sitis iudices.”
Invenit calvus forte in trivio pectinem.
Accessit alter aeque defectus pilis.
“Heia.” inquit “in commune quodcumque est lucri.”
Ostendit ille praedam et adiecit simul:
“Superum voluntas favit; sed fato invido
Carbonem, ut aiunt, pro thesauro invenimus”.
Quem spes delusit, huic querela convenit.
Ubi vanus animus aura captus frivola
Arripuit insolentem sibi fiduciam,
Facile ad derisum stulta levitas ducitur.
Princeps tibicen notior paulo fuit,
Operam Bathyllo solitus in scaena dare.
Is forte ludis non satis memini quibus
Dum pegma rapitur, concidit casu gravi
Nec opinans, et sinistram fregit tibiam,
Duas cum dextras maluisset perdere.
Inter manus sublatus et multum gemens
Domum refertur. Aliquot menses transeunt,
Ad sanitatem dum venit curatio.
Ut spectatorum mos est et lepidum genus,
Desiderari coepit, cuius flatibus
Solebat excitari saltantis vigor.
Erat facturus ludos quidam nobilis,
Et incipiebat a se Princeps ingredi:
Reducem tum adducit prece, pretio ut tantummodo
Ipso ludorum ostenderet sese die.
Qui simul advenit, rumor de tibicine
Fremit in theatro. Quidam affirmant mortuum,
Quidam in conspectum proditurum sine mora.
Aulaeo misso, devolutis tonitribus
Di sunt locuti more translaticio.
Tunc chorus ignotum modo reducto canticum
Insonuit, cuius haec fuit sententia:
“Laetare, incolumis Roma, salvo principe.”
In plausus consurrectum est. Iactat basia
Tibicen: gratulari fautores putat.
Equester ordo stultum errorem intellegit
Magnoque risu canticum repeti iubet.
Iteratur illud. Homo meus se in pulpito
Totum prosternit. Plaudit illudens eques.
Rogare populus hunc coronam existimat.
Ut vero cuneis notuit res omnibus,
Princeps, ligato crure nivea fascia,
Niveisque tunicis, niveis etiam calceis,
Superbiens honore divinae domus,
Ab universis capite est protrusus foras.
Cursu volucri, pendens in novacula,
Calvus, comosa fronte, nudo corpore,
Quem si occuparis, teneas; elapsum semel
Non ipse possit Iuppiter reprehendere,
Occasionem rerum significat brevem.
Effectus impediret ne segnis mora,
Finxere antiqui talem effigiem Temporis.
Angusto in aditu taurus luctans cornibus
Cum vix intrare posset ad praesepia,
Monstrabat vitulus quo se pacto plecteret.
“Tace” inquit “ante hoc novi quam tu natus es”.
Qui doctiorem emendat sibi dici putet.
Adversus omnes fortis veloces feras
Canis cum domino semper fecisset satis,
Languere coepit annis ingravantibus.
Aliquando obiectus hispidi pugnae suis
Arripuit aurem, sed cariosis dentibus
Praedam dimisit. Hic tunc venator dolens
Canem obiurgabat. Cui latrans contra senex:
“Non te destituit animus, sed vires meae.
Quod fuimus laudas, si iam damnas quod sumus”.
Hoc cur, Philete, scripserim, pulchre vides.