Lucano – De Bello Civili Sive Pharsalia – Liber VI

[6,0] LIBER SEXTVS.

(6,1) Postquam castra duces pugnae iam mente propinquis
inposuere iugis admotaque comminus arma
parque suum uidere dei, capere omnia Caesar
moenia Graiorum spernit Martemque secundum
5 iam nisi de genero fatis debere recusat.
funestam mundo uotis petit omnibus horam
in casum quae cuncta ferat; placet alea fati
alterutrum mersura caput. ter collibus omnis
explicuit turmas et signa minantia pugnam
(6,10) testatus numquam Latiae se desse ruinae.
ut uidet ad nullos exciri posse tumultus
in pugnam generum sed clauso fidere uallo,
signa mouet tectusque uia dumosa per arua
Dyrrachii praeceps rapiendas tendit ad arcis.
15 hoc iter aequoreo praecepit limite Magnus,
quemque uocat collem Taulantius incola Petram
insedit castris Ephyraeaque moenia seruat
defendens tutam uel solis turribus urbem.
non opus hanc ueterum nec moles structa tuetur
(6,20) humanusque labor facilis, licet ardua tollat,
cedere uel bellis uel cuncta mouentibus annis,
sed munimen habet nullo quassabile ferro
naturam sedemque loci; nam clausa profundo
undique praecipiti scopulisque uomentibus aequor
25 exiguo debet, quod non est insula, colli.
terribiles ratibus sustentant moenia cautes,
Ioniumque furens, rapido cum tollitur Austro,
templa domosque quatit, spumatque in culmina pontus.
hic auidam belli rapuit spes inproba mentem
(6,30) Caesaris, ut uastis diffusum collibus hostem
cingeret ignarum ducto procul aggere ualli.
metatur terras oculis, nec caespite tantum
contentus fragili subitos attollere muros
ingentis cautes auolsaque saxa metallis
35 Graiorumque domos direptaque moenia transfert.
extruitur quod non aries inpellere saeuus,
quod non ulla queat uiolenti machina belli.
franguntur montes, planumque per ardua Caesar
ducit opus; pandit fossas turritaque summis
(6,40) disponit castella iugis magnoque recessu
amplexus fines saltus nemorosaque tesqua
et siluas uastaque feras indagine claudit.
non desunt campi, non desunt pabula Magno,
castraque Caesareo circumdatus aggere mutat:
45 flumina tot cursus illic exorta fatigant,
illic mersa suos; operumque ut summa reuisat
defessus Caesar mediis intermanet agris.
nunc uetus Iliacos attollat fabula muros
ascribatque deis; fragili circumdata testa

[6,50] moenia mirentur refugi Babylonia Parthi.
en, quantum Tigris, quantum celer ambit Orontes,
Assyriis quantum populis telluris Eoae
sufficit in regnum, subitum bellique tumultu
raptum clausit opus. tanti periere labores.
55 tot potuere manus aut iungere Seston Abydo
ingestoque solo Phrixeum elidere pontum,
aut Pelopis latis Ephyren abrumpere regnis
et ratibus longae flexus donare Maleae,
aut aliquem mundi, quamuis natura negasset,
(6,60) in melius mutare locum. coit area belli:
hic alitur sanguis terras fluxurus in omnis,
hic et Thessalicae clades Libycaeque tenentur;
aestuat angusta rabies ciuilis harena.
prima quidem surgens operum structura fefellit
65 Pompeium, ueluti mediae qui tutus in aruis
Sicaniae rabidum nescit latrare Pelorum,
aut, uaga cum Tethys Rutupinaque litora feruent,
unda Caledonios fallit turbata Britannos.
ut primum uasto saeptas uidet aggere terras,
(6,70) ipse quoque a tuta deducens agmina Petra
diuersis spargit tumulis, ut Caesaris arma
laxet et effuso claudentem milite tendat;
ac tantum saepti uallo sibi uindicat agri,
parua Mycenaeae quantum sacrata Dianae
75 distat ab excelsa nemoralis Aricia Roma,
quoque modo terrae praelapsus moenia Thybris
in mare descendit, si nusquam torqueat amnem.
classica nulla sonant iniussaque tela uagantur
et fit saepe nefas iaculum temptante lacerto.
(6,80) maior cura duces miscendis abstrahit armis:
Pompeium exhaustae praebenda ad gramina terrae,
quae currens obtriuit eques gradibusque citatis
ungula frondentem discussit cornea campum.
belliger attonsis sonipes defessus in aruis,
85 aduectos cum plena ferant praesepia culmos,
ore nouas poscens moribundus labitur herbas
et tremulo medios abrumpit poplite gyros.
corpora dum soluit tabes et digerit artus,
traxit iners caelum fluuidae contagia pestis
(6,90) obscuram in nubem. tali spiramine Nesis
emittit Stygium nebulosis aera saxis
antraque letiferi rabiem Typhonis anhelant.
inde labant populi, caeloque paratior unda
omne pati uirus durauit uiscera caeno.
95 iam riget arta cutis distentaque lumina rumpit,
igneaque in uoltus et sacro feruida morbo
pestis abit, fessumque caput se ferre recusat.
iam magis atque magis praeceps agit omnia fatum,
nec medii dirimunt morbi uitamque necemque,

[6,100] sed languor cum morte uenit; turbaque cadentum
aucta lues, dum mixta iacent incondita uiuis
corpora; nam miseros ultra tentoria ciues
spargere funus erat. tamen hos minuere labores
a tergo pelagus pulsusque Aquilonibus aer
105 litoraque et plenae peregrina messe carinae.
at liber terrae spatiosis collibus hostis
aere non pigro nec inertibus angitur undis,
sed patitur saeuam, ueluti circumdatus arta
opsidione, famem. nondum turgentibus altam
(6,110) in segetem culmis cernit miserabile uolgus
in pecudum cecidisse cibos et carpere dumos
et foliis spoliare nemus letumque minantis
uellere ab ignotis dubias radicibus herbas.
quae mollire queunt flamma, quae frangere morsu,
115 quaeque per abrasas utero demittere fauces,
plurimaque humanis ante hoc incognita mensis
diripiens miles saturum tamen obsidet hostem.
ut primum libuit ruptis euadere claustris
Pompeio cunctasque sibi permittere terras,
(6,120) non obscura petit latebrosae tempora noctis,
et raptum furto soceri cessantibus armis
dedignatur iter: latis exire ruinis
quaerit, et inpulso turres confringere uallo,
perque omnis gladios et qua uia caede paranda est.
125 opportuna tamen ualli pars uisa propinqui,
qua Minici castella uacant, et confraga densis
arboribus dumeta tegunt. hic puluere nullo
proditus agmen agit subitusque in moenia uenit.
tot simul e campis Latiae fulsere uolucres,
(6,130) tot cecinere tubae. nequid uictoria ferro
deberet, pauor attonitos confecerat hostes.
quod solum ualuit uirtus, iacuere perempti
debuerant quo stare loco. qui uolnera ferrent
iam derant, et nimbus agens tot tela peribat.
135 tum piceos uoluunt inmissae lampades ignes,
tum quassae nutant turres lapsumque minantur,
roboris inpacti crebros gemit agger ad ictus.
iam Pompeianae celsi super ardua ualli
exierant aquilae, iam mundi iura patebant:
(6,140) quem non mille simul turmis nec Caesare toto
auferret Fortuna locum uictoribus unus
eripuit uetuitque capi, seque arma tenente
ac nondum strato Magnum uicisse negauit.
Scaeua uiro nomen: castrorum in plebe merebat
145 ante feras Rhodani gentes; ibi sanguine multo
promotus Latiam longo gerit ordine uitem,
pronus ad omne nefas et qui nesciret in armis
quam magnum uirtus crimen ciuilibus esset.
hic ubi quaerentis socios iam Marte relicto

[6,150] tuta fugae cernit, ‘quo uos pauor’ inquit ‘adegit
inpius et cunctis ignotus Caesaris armis?
153 terga datis morti? cumulo uos desse uirorum
non pudet et bustis interque cadauera quaeri?
non ira saltem, iuuenes, pietate remota
stabitis? e cunctis, per quos erumperet hostis,
nos sumus electi. non paruo sanguine Magni
iste dies ierit. peterem felicior umbras
Caesaris in uoltu: testem hunc fortuna negauit:
(6,160) Pompeio laudante cadam. confringite tela
pectoris inpulsu iugulisque retundite ferrum.
iam longinqua petit puluis sonitusque ruinae,
securasque fragor concussit Caesaris aures.
uincimus, o socii: ueniet qui uindicet arces
165 dum morimur.’ mouit tantum uox illa furorem,
quantum non primo succendunt classica cantu,
mirantesque uirum atque auidi spectare secuntur
scituri iuuenes, numero deprensa locoque
an plus quam mortem uirtus daret. ille ruenti
(6,170) aggere consistit, primumque cadauera plenis
turribus euoluit subeuntisque obruit hostis
corporibus, totaeque uiro dant tela ruinae,
roboraque et moles hosti seque ipse minatur.
nunc sude nunc duro contraria pectora conto
175 detrudit muris, et ualli summa tenentis
amputat ense manus; caput obterit ossaque saxo
ac male defensum fragili conpage cerebrum
dissipat; alterius flamma crinesque genasque
succendit, strident oculis ardentibus ignes.
(6,180) ut primum cumulo crescente cadauera murum
admouere solo, non segnior extulit illum
saltus et in medias iecit super arma cateruas,
quam per summa rapit celerem uenabula pardum.
tunc densos inter cuneos conpressus et omni
185 uallatus bello uincit, quem respicit, hostem.
iamque hebes et crasso non asper sanguine mucro
(percussum Scaeuae frangit, non uolnerat, hostem;)
perdidit ensis opus, frangit sine uolnere membra.
illum tota premit moles, illum omnia tela,
(6,190) nulla fuit non certa manus, non lancea felix;
parque nouum Fortuna uidet concurrere, bellum
atque uirum. fortis crebris sonat ictibus umbo,
et galeae fragmenta cauae conpressa perurunt
tempora, nec quicquam nudis uitalibus obstat
195 iam praeter stantis in summis ossibus hastas.
quid nunc, uaesani, iaculis leuibusue sagittis
perditis haesuros numquam uitalibus ictus?
hunc aut tortilibus uibrata falarica neruis
obruat aut uasti muralia pondera saxi,

[6,200] hunc aries ferro ballistaque limine portae
promoueat. stat non fragilis pro Caesare murus
Pompeiumque tenet. iam pectora non tegit armis,
ac ueritus credi clipeo laeuaque uacasse
aut culpa uixisse sua tot uolnera belli
205 solus obit densamque ferens in pectore siluam
iam gradibus fessis, in quem cadat, eligit hostem.
(par pelagi monstris Libycae sic belua terrae)
sic Libycus densis elephans oppressus ab armis
omne repercussum squalenti missile tergo
(6,210) frangit et haerentis mota cute discutit hastas:
uiscera tuta latent penitus, citraque cruorem
confixae stant tela ferae: tot facta sagittis,
tot iaculis unam non explent uolnera mortem.
Dictaea procul, ecce, manu Gortynis harundo
215 tenditur in Scaeuam, quae uoto certior omni
in caput atque oculi laeuom descendit in orbem.
ille moras ferri neruorum et uincula rumpit
adfixam uellens oculo pendente sagittam
intrepidus, telumque suo cum lumine calcat.
(6,220) Pannonis haud aliter post ictum saeuior ursa,
cum iaculum parua Libys ammentauit habena,
se rotat in uolnus telumque irata receptum
inpetit et secum fugientem circumit hastam.
perdiderat uoltum rabies, stetit imbre cruento
225 informis facies. laetus fragor aethera pulsat
uictorum: maiora uiris e sanguine paruo
gaudia non faceret conspectum in Caesare uolnus.
ille tegens alta suppressum mente furorem,
mitis et a uoltu penitus uirtute remota,
(6,230) ‘parcite’, ait ‘ciues; procul hinc auertite ferrum.
conlatura meae nil sunt iam uolnera morti:
non eget ingestis sed uolsis pectore telis.
tollite et in Magni uiuentem ponite castris.
hoc uestro praestate duci: sit Scaeua relicti
235 Caesaris exemplum potius quam mortis honestae.’
credidit infelix simulatis uocibus Aulus
nec uidit recto gladium mucrone tenentem,
membraque captiui pariter laturus et arma
fulmineum mediis excepit faucibus ensem.
(6,240) incaluit uirtus, atque una caede refectus
‘soluat’ ait ‘poenas, Scaeuam quicumque subactum
sperauit. pacem gladio si quaerit ab isto
Magnus, adorato summittat Caesare signa.
an similem uestri segnemque ad fata putatis?
245 Pompei uobis minor est causaeque senatus
quam mihi mortis amor.’ simul haec effatur, et altus
Caesareas puluis testatur adesse cohortes.
dedecus hic belli Magno crimenque remisit,
ne solum totae fugerent, te Scaeua, cateruae.

[6,250] subducto qui Marte ruis; nam sanguine fuso
uires pugna dabat. labentem turba suorum
excipit atque umeris defectum inponere gaudet;
ac uelut inclusum perfosso in pectore numen
et uiuam magnae speciem Virtutis adorant;
255 telaque confixis certant euellere membris,
exornantque deos ac nudum pectore Martem
armis, Scaeua, tuis: felix hoc nomine famae,
si tibi durus Hiber aut si tibi terga dedisset
Cantaber exiguis aut longis Teutonus armis.
(6,260) non tu bellorum spoliis ornare Tonantis
templa potes, non tu laetis ululare triumphis.
infelix, quanta dominum uirtute parasti!
nec magis hac Magnus castrorum parte repulsus
intra claustra piger dilato Marte quieuit,
265 quam mare lassatur, cum se tollentibus Euris
frangentem fluctus scopulum ferit aut latus alti
montis adest seramque sibi parat unda ruinam.
hinc uicina petens placido castella profundo
incursu gemini Martis rapit, armaque late
(6,270) spargit et effuso laxat tentoria campo,
mutandaeque iuuat permissa licentia terrae.
sic pleno Padus ore tumens super aggere tutas
excurrit ripas et totos concutit agros;
succubuit siqua tellus cumuloque furentem
275 undarum non passa ruit, tum flumine toto
transit et ignotos operit sibi gurgite campos:
illos terra fugit dominos, his rura colonis
accedunt donante Pado. uix proelia Caesar
senserat, elatus specula quae prodidit ignis:
(6,280) inuenit inpulsos presso iam puluere muros,
frigidaque, ut ueteris, deprendit signa ruinae.
accendit pax ipsa loci, mouitque furorem
Pompeiana quies et uicto Caesare somnus.
ire uel in clades properat dum gaudia turbet.
285 Torquato ruit inde minax, qui Caesaris arma
segnius haud uidit, quam malo nauta tremente
omnia subducit Circaeae uela procellae;
agminaque interius muro breuiore recepit,
densius ut parua disponeret arma corona.
(6,290) transierat primi Caesar munimina ualli,
cum super e totis immisit collibus arma
effuditque acies obsaeptum Magnus in hostem.
non sic Hennaeis habitans in uallibus horret
Enceladum spirante Noto, cum tota cauernas
295 egerit et torrens in campos defluit Aetna,
Caesaris ut miles glomerato puluere uictus
ante aciem caeci trepidus sub nube timoris
hostibus occurrit fugiens inque ipsa pauendo
fata ruit. totus mitti ciuilibus armis

[6,300] usque uel in pacem potuit cruor: ipse furentis
dux tenuit gladios. felix ac libera regum,
Roma, fores iurisque tui, uicisset in illo
si tibi Sulla loco. dolet, heu, semperque dolebit
quod scelerum, Caesar, prodest tibi summa tuorum,
305 cum genero pugnasse pio. pro tristia fata!
non Vticae Libye clades, Hispania Mundae
flesset et infando pollutus sanguine Nilus
nobilius Phario gestasset rege cadauer,
nec Iuba Marmaricas nudus pressisset harenas
(6,310) Poenorumque umbras placasset sanguine fuso
Scipio, nec sancto caruisset uita Catone.
ultimus esse dies potuit tibi Roma malorum,
exire e mediis potuit Pharsalia fatis.
deserit auerso possessam numine sedem
315 Caesar et Emathias lacero petit agmine terras.
arma secuturum soceri, quacumque fugasset,
temptauere suo comites deuertere Magnum
hortatu, patrias sedes atque hoste carentem
Ausoniam peteret. ‘numquam me Caesaris’ inquit
(6,320) ‘exemplo reddam patriae, numquamque uidebit
me nisi dimisso redeuntem milite Roma.
Hesperiam potui motu surgente tenere,
si uellem patriis aciem committere templis
ac medio pugnare foro. dum bella relegem,
325 extremum Scythici transcendam frigoris orbem
ardentisque plagas. uictor tibi, Roma, quietem
eripiam, qui, ne premerent te proelia, fugi?
a potius, nequid bello patiaris in isto,
te Caesar putet esse suam.’ sic fatus in ortus
(6,330) Phoebeos condixit iter, terraeque secutus
deuia, qua uastos aperit Candauia saltus,
contigit Emathiam, bello quam fata parabant.
Thessaliam, qua parte diem brumalibus horis
attollit Titan, rupes Ossaea coercet;
335 cum per summa poli Phoebum trahit altior aestas,
Pelion opponit radiis nascentibus umbras;
at medios ignes caeli rapidique Leonis
solstitiale caput nemorosus summouet Othrys.
excipit aduersos Zephyros et Iapyga Pindus
(6,340) et maturato praecidit uespere lucem;
nec metuens imi Borean habitator Olympi
lucentem totis ignorat noctibus Arcton.
hos inter montis media qui ualle premuntur,
perpetuis quondam latuere paludibus agri,
345 flumina dum campi retinent nec peruia Tempe
dant aditus pelagi, stagnumque inplentibus unum
crescere cursus erat. postquam discessit Olympo
Herculea grauis Ossa manu subitaeque ruinam
sensit aquae Nereus, melius mansura sub undis

[6,350] Emathis aequorei regnum Pharsalos Achillis
eminet et, prima Rhoeteia litora pinu
quae tetigit, Phylace Pteleosque et Dorion ira
flebile Pieridum; Trachin pretioque nefandae
lampados Herculeis fortis Meliboea pharetris
355 atque olim Larisa potens; ubi nobile quondam
nunc super Argos arant, ueteres ubi fabula Thebas
monstrat Echionias, ubi quondam Pentheos exul
colla caputque ferens supremo tradidit igni
questa quod hoc solum nato rapuisset Agaue.
(6,360) ergo abrupta palus multos discessit in amnes.
purus in occasus, parui sed gurgitis, Aeas
Ionio fluit inde mari, nec fortior undis
labitur auectae pater Isidis, et tuus, Oeneu,
paene gener crassis oblimat Echinadas undis,
365 et Meleagream maculatus sanguine Nessi
Euhenos Calydona secat. ferit amne citato
Maliacas Spercheos aquas, et flumine puro
inrigat Amphrysos famulantis pascua Phoebi.
374 accipit Asopos cursus Phoenixque Melasque
369 quique nec umentis nebulas nec rore madentem
aera nec tenues uentos suspirat Anauros,
et quisquis pelago per se non cognitus amnis
Peneo donauit aquas: it gurgite rapto
Apidanos numquamque celer nisi mixtus Enipeus;
375 solus, in alterius nomen cum uenerit undae,
defendit Titaresos aquas lapsusque superne
gurgite Penei pro siccis utitur aruis.
hunc fama est Stygiis manare paludibus amnem
et capitis memorem fluuii contagia uilis
(6,380) nolle pati superumque sibi seruare timorem.
ut primum emissis patuerunt amnibus arua,
pinguis Bebrycio discessit uomere sulcus;
mox Lelegum dextra pressum descendit aratrum,
Aeolidae Dolopesque solum fregere coloni
385 et Magnetes equis, Minyae gens cognita remis.
illic semiferos Ixionidas Centauros
feta Pelethroniis nubes effudit in antris:
aspera te Pholoes frangentem, Monyche, saxa,
teque sub Oetaeo torquentem uertice uolsas,
(6,390) Rhoece ferox, quas uix Boreas inuerteret ornos,
hospes et Alcidae magni Phole, teque, per amnem
inprobe Lernaeas uector passure sagittas,
teque, senex Chiron, gelido qui sidere fulgens
inpetis Haemonio maiorem Scorpion arcu.
395 hac tellure feri micuerunt semina Martis.
primus ab aequorea percussis cuspide saxis
Thessalicus sonipes, bellis feralibus omen,
exiluit, primus chalybem frenosque momordit
spumauitque nouis Lapithae domitoris habenis.

[6,400] prima fretum scindens Pagasaeo litore pinus
terrenum ignotas hominem proiecit in undas.
primus Thessalicae rector telluris Ionos
in formam calidae percussit pondera massae
fudit et argentum flammis aurumque moneta
405 fregit et inmensis coxit fornacibus aera.
illic, quod populos scelerata inpegit in arma,
diuitias numerare datum est. hinc maxima serpens
descendit Python Cirrhaeaque fluxit in arua,
unde et Thessalicae ueniunt ad Pythia laurus.
(6,410) inpius hinc prolem superis inmisit Aloeus,
inseruit celsis prope se cum Pelion astris
sideribusque uias incurrens abstulit Ossa.
hac ubi damnata fatis tellure locarunt
castra duces, cunctos belli praesaga futuri
415 mens agitat, summique grauem discriminis horam
aduentare palam est, propius iam fata moueri.
degeneres trepidant animi peioraque uersant;
ad dubios pauci praesumpto robore casus
spemque metumque ferunt. turbae sed mixtus inerti
(6,420) Sextus erat, Magno proles indigna parente,
cui mox Scyllaeis exul grassatus in undis
polluit aequoreos Siculus pirata triumphos.
qui stimulante metu fati praenoscere cursus,
inpatiensque morae uenturisque omnibus aeger,
425 non tripodas Deli, non Pythia consulit antra,
nec quaesisse libet primis quid frugibus altrix
aere Iouis Dodona sonet, quis noscere fibra
fata queat, quis prodat aues, quis fulgura caeli
seruet et Assyria scrutetur sidera cura,
(6,430) aut siquid tacitum sed fas erat. ille supernis
detestanda deis saeuorum arcana magorum
nouerat et tristis sacris feralibus aras,
umbrarum Ditisque fidem, miseroque liquebat
scire parum superos. uanum saeuumque furorem
435 adiuuat ipse locus uicinaque moenia castris
Haemonidum, ficti quas nulla licentia monstri
transierit, quarum quidquid non creditur ars est.
Thessala quin etiam tellus herbasque nocentes
rupibus ingenuit sensuraque saxa canentes
(6,440) arcanum ferale magos. ibi plurima surgunt
uim factura deis, et terris hospita Colchis
legit in Haemoniis quas non aduexerat herbas.
inpia tot populis, tot surdas gentibus aures
caelicolum dirae conuertunt carmina gentis.
445 una per aetherios exit uox illa recessus
uerbaque ad inuitum perfert cogentia numen,
quod non cura poli caelique uolubilis umquam
auocat. infandum tetigit cum sidera murmur,
tum, Babylon Persea licet secretaque Memphis

[6,450] omne uetustorum soluat penetrale magorum,
abducet superos alienis Thessalis aris.
carmine Thessalidum dura in praecordia fluxit
non fatis adductus amor, flammisque seueri
inlicitis arsere senes. nec noxia tantum
455 pocula proficiunt aut cum turgentia suco
frontis amaturae subducunt pignora fetae:
mens hausti nulla sanie polluta ueneni
excantata perit. quos non concordia mixti
alligat ulla tori blandaeque potentia formae
(6,460) traxerunt torti magica uertigine fili.
cessauere uices rerum, dilataque longa
haesit nocte dies. legi non paruit aether,
torpuit et praeceps audito carmine mundus,
axibus et rapidis inpulsos Iuppiter urguens
465 miratur non ire polos. nunc omnia conplent
imbribus et calido praeducunt nubila Phoebo,
et tonat ignaro caelum Ioue: uocibus isdem
umentis late nebulas nimbosque solutis
excussere comis. uentis cessantibus aequor
(6,470) intumuit, rursus uetitum sentire procellas
conticuit turbante Noto; puppemque ferentes
in uentum tumuere sinus. de rupe pependit
abscisa fixus torrens, amnisque cucurrit
non qua pronus erat. Nilum non extulit aestas,
475 Maeander derexit aquas, Rhodanumque morantem
praecipitauit Arar. summisso uertice montes
explicuere iugum, nubes suspexit Olympus,
solibus et nullis Scythicae, cum bruma rigeret,
dimaduere niues. inpulsam sidere Tethyn
(6,480) reppulit Haemonium defenso litore carmen.
terra quoque inmoti concussit ponderis axes,
et medium uergens titubauit nisus in orbem.
tantae molis onus percussum uoce recessit
perspectumque dedit circum labentis Olympi.
485 omne potens animal leti genitumque nocere
et pauet Haemonias et mortibus instruit artes.
has auidae tigres et nobilis ira leonum
ore fouent blando; gelidos his explicat orbes
inque pruinoso coluber distenditur aruo;
(6,490) uiperei coeunt abrupto corpore nodi,
humanoque cadit serpens adflata ueneno.
quis labor hic superis cantus herbasque sequendi
spernendique timor? cuius commercia pacti
obstrictos habuere deos? parere necesse est,
495 an iuuat? ignota tantum pietate merentur,
an tacitis ualuere minis? hoc iuris in omnis
est illis superos, an habent haec carmina certum
imperiosa deum, qui mundum cogere quidquid
cogitur ipse potest? illis et sidera primum

[6,500] praecipiti deducta polo, Phoebeque serena
non aliter diris uerborum obsessa uenenis
palluit et nigris terrenisque ignibus arsit,
quam si fraterna prohiberet imagine tellus
insereretque suas flammis caelestibus umbras;
505 et patitur tantos cantu depressa labores
donec suppositas propior despumet in herbas.
hos scelerum ritus, haec dirae crimina gentis
effera damnarat nimiae pietatis Erictho
inque nouos ritus pollutam duxerat artem.
(6,510) illi namque nefas urbis summittere tecto
aut laribus ferale caput, desertaque busta
incolit et tumulos expulsis obtinet umbris
grata deis Erebi. coetus audire silentum,
nosse domos Stygias arcanaque Ditis operti
515 non superi, non uita uetat. tenet ora profanae
foeda situ macies, caeloque ignota sereno
terribilis Stygio facies pallore grauatur
inpexis onerata comis: si nimbus et atrae
sidera subducunt nubes, tunc Thessala nudis
(6,520) egreditur bustis nocturnaque fulmina captat.
semina fecundae segetis calcata perussit
et non letiferas spirando perdidit auras.
nec superos orat nec cantu supplice numen
auxiliare uocat nec fibras illa litantis
525 nouit: funereas aris inponere flammas
gaudet et accenso rapuit quae tura sepulchro.
omne nefas superi prima iam uoce precantis
concedunt carmenque timent audire secundum.
uiuentis animas et adhuc sua membra regentis
(6,530) infodit busto, fatis debentibus annos
mors inuita subit; peruersa funera pompa
rettulit a tumulis, fugere cadauera letum.
fumantis iuuenum cineres ardentiaque ossa
e mediis rapit illa rogis ipsamque parentes
535 quam tenuere facem, nigroque uolantia fumo
feralis fragmenta tori uestesque fluentis
colligit in cineres et olentis membra fauillas.
ast, ubi seruantur saxis, quibus intimus umor
ducitur, et tracta durescunt tabe medullae
(6,540) corpora, tunc omnis auide desaeuit in artus
inmergitque manus oculis gaudetque gelatos
effodisse orbes et siccae pallida rodit
excrementa manus. laqueum nodosque nocentis
ore suo rupit, pendentia corpora carpsit
545 abrasitque cruces percussaque uiscera nimbis
uolsit et incoctas admisso sole medullas.
insertum manibus chalybem nigramque per artus
stintis tabi saniem uirusque coactum
sustulit et neruo morsus retinente pependit.

[6,550] et, quodcumque iacet nuda tellure cadauer,
ante feras uolucresque sedet; nec carpere membra
uolt ferro manibusque suis, morsusque luporum
expectat siccis raptura e faucibus artus.
nec cessant a caede manus, si sanguine uiuo
555 est opus, erumpat iugulo qui primus aperto,
(nec refugit caedes, uiuum si sacra cruorem)
extaque funereae poscunt trepidantia mensae.
uolnere sic uentris, non qua natura uocabat,
extrahitur partus calidis ponendus in aris;
(6,560) et quotiens saeuis opus est ac fortibus umbris
ipsa facit manes. hominum mors omnis in usu est.
illa genae florem primaeuo corpore uolsit,
illa comam laeua morienti abscidit ephebo.
saepe etiam caris cognato in funere dira
565 Thessalis incubuit membris atque oscula figens
truncauitque caput conpressaque dentibus ora
laxauit siccoque haerentem gutture linguam
praemordens gelidis infudit murmura labris
arcanumque nefas Stygias mandauit ad umbras.
(6,570) hanc ut fama loci Pompeio prodidit, alta
nocte poli, Titan medium quo tempore ducit
sub nostra tellure diem, deserta per arua
carpit iter. fidi scelerum suetique ministri
effractos circum tumulos ac busta uagati
575 conspexere procul praerupta in caute sedentem,
qua iuga deuexus Pharsalica porrigit Haemus.
illa magis magicisque deis incognita uerba
temptabat carmenque nouos fingebat in usus.
namque timens, ne Mars alium uagus iret in orbem
(6,580) Emathis et tellus tam multa caede careret,
pollutos cantu dirisque uenefica sucis
conspersos uetuit transmittere bella Philippos,
tot mortes habitura suas usuraque mundi
sanguine: caesorum truncare cadauera regum
585 sperat et Hesperiae cineres auertere gentis
ossaque nobilium tantosque adquirere manes.
hic ardor solusque labor, quid corpore Magni
proiecto rapiat, quos Caesaris inuolet artus.
quam prior adfatur Pompei ignaua propago.
(6,590) ‘O decus Haemonidum, populis quae pandere fata
quaeque suo uentura potes deuertere cursu,
te precor ut certum liceat mihi noscere finem
quem belli fortuna paret. non ultima turbae
pars ego Romanae, Magni clarissima proles,
595 uel dominus rerum uel tanti funeris heres.
mens dubiis perculsa pauet rursusque parata est
certos ferre metus: hoc casibus eripe iuris,
ne subiti caecique ruant. uel numina torque
uel tu parce deis et manibus exprime uerum.

[6,600] Elysias resera sedes ipsamque uocatam,
quos petat e nobis, Mortem mihi coge fateri.
non humilis labor est: dignum, quod quaerere cures
uel tibi, quo tanti praeponderet alea fati.’
inpia laetatur uulgato nomine famae
605 Thessalis, et contra ‘si fata minora moueres,
pronum erat, o iuuenis, quos uelles’ inquit ‘in actus
inuitos praebere deos. conceditur arti,
unam cum radiis presserunt sidera mortem,
inseruisse moras; et, quamuis fecerit omnis
(6,610) stella senem, medios herbis abrumpimus annos.
at, simul a prima descendit origine mundi
causarum series, atque omnia fata laborant
si quicquam mutare uelis, unoque sub ictu
stat genus humanum, tum, Thessala turba fatemur,
615 plus Fortuna potest. sed, si praenoscere casus
contentus, facilesque aditus multique patebunt
ad uerum: tellus nobis aetherque chaosque
aequoraque et campi Rhodopaeaque saxa loquentur.
sed pronum, cum tanta nouae sit copia mortis,
(6,620) Emathiis unum campis attollere corpus,
ut modo defuncti tepidique cadaueris ora
plena uoce sonent, nec membris sole perustis
auribus incertum feralis strideat umbra.’
dixerat, et noctis geminatis arte tenebris
625 maestum tecta caput squalenti nube pererrat
corpora caesorum tumulis proiecta negatis.
continuo fugere lupi, fugere reuolsis
unguibus inpastae uolucres, dum Thessala uatem
eligit et gelidas leto scrutata medullas
(6,630) pulmonis rigidi stantis sine uolnere fibras
inuenit et uocem defuncto in corpore quaerit.
fata peremptorum pendent iam multa uirorum,
quem superis reuocasse uelit. si tollere totas
temptasset campis acies et reddere bello,
635 cessissent leges Erebi, monstroque potenti
extractus Stygio populus pugnasset Auerno.
electum tandem traiecto gutture corpus
ducit, et inserto laqueis feralibus unco
per scopulos miserum trahitur per saxa cadauer
(6,640) uicturum, montisque caui, quem tristis Erictho
damnarat sacris, alta sub rupe locatur.
haud procul a Ditis caecis depressa cauernis
in praeceps subsedit humus, quam pallida pronis
urguet silua comis et nullo uertice caelum
645 suspiciens Phoebo non peruia taxus opacat.
marcentes intus tenebrae pallensque sub antris
longa nocte situs numquam nisi carmine factum
lumen habet. non Taenariis sic faucibus aer
sedit iners, maestum mundi confine latentis

[6,650] ac nostri, quo non metuant admittere manes
Tartarei reges. nam, quamuis Thessala uates
uim faciat fatis, dubium est, quod traxerit illuc
aspiciat Stygias an quod descenderit umbras.
discolor et uario furialis cultus amictu
655 induitur, uoltusque aperitur crine remoto,
et coma uipereis substringitur horrida sertis.
ut pauidos iuuenis comites ipsumque trementem
conspicit exanimi defixum lumina uoltu,
‘ponite’ ait ‘trepida conceptos mente timores:
(6,660) iam noua, iam uera reddetur uita figura,
ut quamuis pauidi possint audire loquentem.
si uero Stygiosque lacus ripamque sonantem
ignibus ostendam, si me praebente uideri
Eumenides possint uillosaque colla colubris
665 Cerberus excutiens et uincti terga gigantes,
quis timor, ignaui, metuentis cernere manes?’
pectora tum primum feruenti sanguine supplet
uolneribus laxata nouis taboque medullas
abluit et uirus large lunare ministrat.
(6,670) huc quidquid fetu genuit natura sinistro
miscetur: non spuma canum quibus unda timori est,
uiscera non lyncis, non durae nodus hyaenae
defuit et cerui pastae serpente medullae,
non puppem retinens Euro tendente rudentis
675 in mediis echenais aquis oculique draconum
quaeque sonant feta tepefacta sub alite saxa,
non Arabum uolucer serpens innataque rubris
aequoribus custos pretiosae uipera conchae
aut uiuentis adhuc Libyci membrana cerastae
(6,680) aut cinis Eoa positi phoenicis in ara.
quo postquam uiles et habentis nomina pestis
contulit, infando saturatas carmine frondis
et, quibus os dirum nascentibus inspuit, herbas
addidit et quidquid mundo dedit ipsa ueneni.
685 tum uox Lethaeos cunctis pollentior herbis
excantare deos confundit murmura primum
dissona et humanae multum discordia linguae.
latratus habet illa canum gemitusque luporum,
quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur,
(6,690) quod strident ululantque ferae, quod sibilat anguis;
exprimit et planctus inlisae cautibus undae
siluarumque sonum fractaeque tonitrua nubis:
tot rerum uox una fuit. mox cetera cantu
explicat Haemonio penetratque in Tartara lingua.
695 ‘Eumenides Stygiumque nefas Poenaeque nocentum
et Chaos innumeros auidum confundere mundos
et rector terrae, quem longa in saecula torquet
mors dilata deum; Styx et quos nulla meretur
Thessalis Elysios; caelum matremque perosa

[6,700] Persephone, nostraeque Hecates pars ultima, per quam
manibus et mihi sunt tacitae commercia linguae,
ianitor et sedis laxae, qui uiscera saeuo
spargis nostra cani, repetitaque fila sorores
tracturae, tuque o flagrantis portitor undae,
705 iam lassate senex ad me redeuntibus umbris,
exaudite preces. si uos satis ore nefando
pollutoque uoco, si numquam haec carmina fibris
humanis ieiuna cano, si pectora plena
saepe deo laui calido prosecta cerebro,
(6,710) si quisquis uestris caput extaque lancibus infans
inposuit uicturus erat, parete precanti.
non in Tartareo latitantem poscimus antro
adsuetamque diu tenebris, modo luce fugata
descendentem animam; primo pallentis hiatu
715 haeret adhuc Orci, licet has exaudiat herbas,
ad manes uentura semel. ducis omnia nato
Pompeiana canat nostri modo militis umbra,
si bene de uobis ciuilia bella merentur.’
haec ubi fata caput spumantiaque ora leuauit,
(6,720) aspicit astantem proiecti corporis umbram,
exanimis artus inuisaque claustra timentem
carceris antiqui. pauet ire in pectus apertum
uisceraque et ruptas letali uolnere fibras.
a miser, extremum cui mortis munus inique
725 eripitur, non posse mori. miratur Erictho
has fatis licuisse moras, irataque morti
uerberat inmotum uiuo serpente cadauer,
perque cauas terrae, quas egit carmine, rimas
manibus inlatrat regnique silentia rumpit.
(6,730) ‘Tisiphone uocisque meae secura Megaera,
non agitis saeuis Erebi per inane flagellis
infelicem animam? iam uos ego nomine uero
eliciam Stygiasque canes in luce superna
destituam; per busta sequar per funera custos,
735 expellam tumulis, abigam uos omnibus urnis.
teque deis, ad quos alio procedere uoltu
ficta soles, Hecate pallenti tabida forma,
ostendam faciemque Erebi mutare uetabo.
eloquar inmenso terrae sub pondere quae te
(6,740) contineant, Hennaea, dapes, quo foedere maestum
regem noctis ames, quae te contagia passam
noluerit reuocare Ceres. tibi, pessime mundi
arbiter, inmittam ruptis Titana cauernis,
et subito feriere die. paretis, an ille
745 conpellandus erit, quo numquam terra uocato
non concussa tremit, qui Gorgona cernit apertam
uerberibusque suis trepidam castigat Erinyn,
indespecta tenet uobis qui Tartara, cuius
uos estis superi, Stygias qui perierat undas?’

[6,750] protinus astrictus caluit cruor atraque fouit
uolnera et in uenas extremaque membra cucurrit.
percussae gelido trepidant sub pectore fibrae,
et noua desuetis subrepens uita medullis
miscetur morti. tunc omnis palpitat artus,
755 tenduntur nerui; nec se tellure cadauer
paulatim per membra leuat, terraque repulsum est
erectumque semel. distento lumina rictu
nudantur. nondum facies uiuentis in illo,
iam morientis erat: remanet pallorque rigorque,
(6,760) et stupet inlatus mundo. set murmure nullo
ora astricta sonant: uox illi linguaque tantum
responsura datur. ‘dic’ inquit Thessala ‘magna,
quod iubeo, mercede mihi; nam uera locutum
inmunem toto mundi praestabimus aeuo
765 artibus Haemoniis: tali tua membra sepulchro,
talibus exuram Stygio cum carmine siluis,
ut nullos cantata magos exaudiat umbra.
sit tanti uixisse iterum: nec uerba nec herbae
audebunt longae somnum tibi soluere Lethes
(6,770) a me morte data. tripodas uatesque deorum
sors obscura decet: certus discedat, ab umbris
quisquis uera petit duraeque oracula mortis
fortis adit. ne parce, precor: da nomina rebus,
da loca; da uocem qua mecum fata loquantur.’
775 addidit et carmen, quo, quidquid consulit, umbram
scire dedit. maestum fletu manante cadauer
‘tristia non equidem Parcarum stamina’ dixit
‘aspexi tacitae reuocatus ab aggere ripae;
quod tamen e cunctis mihi noscere contigit umbris
(6,780) effera Romanos agitat discordia manes
inpiaque infernam ruperunt arma quietem;
Elysias Latii sedes ac Tartara maesta
diuersi liquere duces. quid fata pararent
hi fecere palam. tristis felicibus umbris
785 uoltus erat: uidi Decios natumque patremque,
lustrales bellis animas, flentemque Camillum
et Curios, Sullam de te, Fortuna, querentem;
deplorat Libycis perituram Scipio terris
infaustam subolem; maior Carthaginis hostis
(6,790) non seruituri maeret Cato fata nepotis:
solum te, consul depulsis prime tyrannis
Brute, pias inter gaudentem uidimus umbras.
abruptis Catilina minax fractisque catenis
exultat Mariique truces nudique Cethegi;
795 uidi ego laetantis, popularia nomina, Drusos
legibus inmodicos ausosque ingentia Gracchos;
aeternis chalybis nodis et carcere Ditis
constrictae plausere manus, camposque piorum
poscit turba nocens. regni possessor inertis

[6,800] pallentis aperit sedes, abruptaque saxa
asperat et durum uinclis adamanta, paratque
poenam uictori. refer haec solacia tecum,
o iuuenis, placido manes patremque domumque
expectare sinu regnique in parte serena
805 Pompeis seruare locum. nec gloria paruae
sollicitet uitae: ueniet quae misceat omnis
hora duces. properate mori, magnoque superbi
quamuis e paruis animo descendite bustis
et Romanorum manes calcate deorum.
(6,810) quem tumulum Nili, quem Thybridis adluat unda
quaeritur, et ducibus tantum de funere pugna est.
tu fatum ne quaere tuum: cognoscere Parcae
me reticente dabunt; tibi certior omnia uates
ipse canet Siculis genitor Pompeius in aruis,
815 ille quoque incertus quo te uocet, unde repellat,
quas iubeat uitare plagas, quae sidera mundi.
Europam, miseri, Libyamque Asiamque timete:
distribuit tumulos uestris fortuna triumphis.
o miseranda domus, toto nil orbe uidebis
(6,820) tutius Emathia.’ sic postquam fata peregit,
stat uoltu maestus tacito mortemque reposcit.
carminibus magicis opus est herbisque, cadauer
ut cadat, et nequeunt animam sibi reddere fata
consumpto iam iure semel. tunc robore multo
825 extruit illa rogum; uenit defunctus ad ignes.
accensa iuuenem positum strue liquit Erictho
tandem passa mori, Sextoque ad castra parentis
it comes; et caelo lucis ducente colorem,
dum ferrent tutos intra tentoria gressus,
(6,830) iussa tenere diem densas nox praestitit umbras.

Lascia un commento