Orazio – Epistulae
LIBER I
[1,1] I
Prima dicte mihi, summa dicende Camena,
spectatum satis et donatum iam rude quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo?
Non eadem est aetas, non mens. Veianius armis
5 Herculis ad postem fixis latet abditus agro,
ne populum extrema totiens exoret harena.
Est mihi purgatum crebro qui personet aurem:
‘Solue senescentem mature sanus equum, ne
peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.’
10 Nunc itaque et uersus et cetera ludicra pono,
quid uerum atque decens, curo et rogo et omnis in hoc sum;
condo et compono quae mox depromere possim.
Ac ne forte roges quo me duce, quo Lare tuter;
nullius addictus iurare in uerba magistri,
15 quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.
Nunc agilis fio et mersor ciuilibus undis,
uirtutis uerae custos rigidusque satelles;
nunc in Aristippi furtim praecepta relabor
et mihi res, non me rebus subiungere conor.
20 Vt nox longa quibus mentitur amica, diesque
longa uidetur opus debentibus, ut piger annus
pupillis quos dura premit custodia matrum,
sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora quae spem
consiliumque morantur agendi nauiter id quod
25 aeque pauperibus prodest, lucupletibus aeque,
aeque neglectum pueris senibusque nocebit.
Restat ut his ego me ipse regam solerque elementis.
Non possis oculo quantum contendere Lynceus,
non tamen idcirco contemnas lippus inungui;
30 nec, quia desperes inuicti membra Glyconis,
nodosa corpus nolis prohibere cheragra.
Est quadam prodire tenus, si non datur ultra.
Feruet auaritia miseroque cupidine pectus:
sunt uerba et uoces quibus hunc lenire dolorem
35 possis et magnam morbi deponere partem.
Laudis amore tumes: sunt certa piacula quae te
ter pure lecto poterunt recreare libello.
Inuidus, iracundus, iners, uinosus, amator,
nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,
40 si modo culturae patientem commodet aurem.
Virtus est uitium fugere et sapientia prima
stultitia caruisse. Vides, quae maxima credis
esse mala, exiguum censum turpemque repulsam,
quanto deuites animi capitisque labore;
45 impiger extremos curris mercator ad Indos,
per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes;
ne cures ea quae stulte miraris et optas,
discere et audire et meliori credere non uis?
Quis circum pagos et circum compita pugnax
50 magna coronari contemnat Olympia, cui spes,
cui sit condicio dulcis sine puluere palmae?
Vilius argentum est auro, uirtutibus aurum.
‘O ciues, ciues, quaerenda pecunia primum est;
uirtus post nummos!’ Haec Ianus summus ab imo
55 prodocet, haec recinunt iuuenes dictata senesque
laeuo suspensi loculos tabulamque lacerto.
Est animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque,
sed quadringentis sex septem milia desunt:
plebs eris. At pueri ludentes: ‘Rex eris’ aiunt,
60 ‘si recte facies': hic murus aeneus esto
nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est
nenia, quae regnum recte facientibus offert,
et maribus Curiis et decantata Camillis?
65 Isne tibi melius suadet, qui ‘rem facias, rem,
si possis, recte, si non, quocumque modo rem,’
ut propius spectes lacrimosa poemata Pupi,
an qui Fortunae te responsare subperbae
liberum et erectum praesens hortatur et aptat?
70 Quodsi me populus Romanus forte roget, cur
non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem,
nec sequar aut fugiam quae diligit ipse uel odit,
olim quod uolpes aegroto cauta leoni
respondit, referam: ‘Quia me uestigia terrent,
75 omnia te aduersum spectantia, nulla retrorsum.’
Belua multorum es capitum. Nam quid sequar aut quem?
Pars hominum gestit conducere publica; sunt qui
frustis et pomis uiduas uenentur auaras
excipiantque senes, quos in uiuaria mittant;
80 multis occulto crescit res fenore. Verum
esto aliis alios rebus studiisque teneri:
idem eadem possunt horam durare probantes?
‘Nullus in orbe sinus Bais praelucet amoenis’,
si dixit diues, lacus et mare sentit amorem
85 festinantis eri; cui si uitiosa libido
fecerit auspicium, cras ferramenta Teanum
tolletis, fabri. Lectus genialis in aula est:
nil ait esse prius, melius nil caelibe uita;
si non est, iurat bene solis esse maritis.
90 Quo teneam uoltus mutantem Protea nodo?
Quid pauper? Ride: mutat cenacula, lectos,
balnea, tonsores, conducto nauigio aeque
nauseat ac locuples, quem ducit priua triremis.
Si curatus inaequali tonsore capillos
95 occurri, rides; si forte subucula pexae
trita subest tunicae, uel si toga dissidet impar,
rides: quid, mea cum pugnat sententia secum,
quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit,
aestuat et uitae disconuenit ordine toto,
100 diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis?
Insanire putas sollemnia me neque rides
nec medici credis nec curatoris egere
a praetore dati, rerum tutela mearum
cum sis et praue sectum stomacheris ob unguem
105 de te pendentis, te respicientis amici.
Ad summam: sapiens uno minor est Ioue, diues,
liber, honoratus, pulcher, rex denique regum,
praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est.
[1,2] II
Troiani belli scriptorem, Maxime Lolli,
dum tu declamas Romae, Praeneste relegi;
qui, quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non,
plenius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.
5 Cur ita crediderim, nisi quid te distinet, audi.
Fabula, qua Paridis propter narratur amorem
Graecia barbariae lento conlisa duello,
stultorum regum et populorum continet aestum.
Antenor censet belli praecidere causam;
10 quid Paris? Vt saluus regnet uiuatque beatus
cogi posse negat. Nestor componere litis
inter Pelidem festinat et inter Atriden;
hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque.
Qucquid delirant reges, plectuntur Achiui.
15 Seditione, dolis, scelere atque libidine et ira
Iliacos intra muros peccatur et extra.
Rursus, quid uirtus et quid sapientia possit,
utile proposuit nobis exemplar Vlixen,
qui domitor Troiae multorum prouidus urbes,
20 et mores hominum inspexit, latumque per aequor,
dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa
pertulit, aduersis rerum inmersabilis undis.
Sirenum uoces et Circae pocula nosti;
quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset,
25 sub domina meretrice fuisset turpis et excors,
uixisset canis inmundus uel amica luto sus.
Nos numerus sumus et fruges consumere nati,
sponsi Penelopae nebulones Alcinoique
in cute curanda plus aequo operata iuuentus,
30 cui pulchrum fuit in medios dormire dies et
ad strepitum citharae cessatum ducere curam.
Vt iugulent hominem surgunt de nocte latrones;
ut te ipsum serues, non expergisceris? Atqui
si noles sanus, curres hydropicus; et ni
35 posces ante diem librum cum lumine, si non
intendes animum studiis et rebus honestis,
inuidia uel amore uigil torquebere. Nam cur,
quae laedunt oculum, festinas demere, siquid
est animum, differs curandi tempus in annum?
40 Dimidium facti, qui coepit, habet; sapere aude,
incipe. Viuendi qui recte prorogat horam,
rusticus expectat dum defluat amnis; at ille
labitur et labetur in omne uolubilis aeuum.
Quaeritur argentum puerisque beata creandis
45 uxor, et incultae pacantur uomere siluae;
quod satis est cui contingit, nil amplius optet.
Non domus et fundus, non aeris aceruus et auri
aegroto domini deduxit corpore febris,
non animo curas; ualeat possessor oportet,
50 si comportatis rebus bene cogitat uti.
Qui cupit aut metuit, iuuat illum sic domus et res
ut lippum pictae tabulae, fomenta podagram,
auriculas citharae collecta sorde dolentis.
Sincerum est nisi uas, quodcumque infundis acescit.
55 Sperne uoluptates; nocet empta dolore uoluptas.
Semper auarus eget; certum uoto pete finem.
Inuidus alterius macrescit rebus opimis;
inuidia Siculi non inuenere tyranni
maius tormentum. Qui non moderabitur irae,
60 infectum uolet esse, dolor quod suaserit et mens,
dum poenas odio per uim festinat inulto.
Ira furor breuis est; animum rege, qui nisi paret,
imperat, hunc frenis, hunc tu compesce catena.
Fingit equum tenera docilem ceruice magister
65 ire uiam qua monstret eques; uenaticus, ex quo
tempore ceruinam pellem latrauit in aula,
militat in siluis catulus. Nunc adbibe puro
pectore uerba puer, nunc te melioribus offer;
quo semel est imbuta recens, seruabit odorem
70 testa diu. Quodsi cessas aut strenuus anteis,
nec tardum opperior nec praecedentibus insto.
[1,3] III
Iule Flore, quibus terrarum militet oris
Claudius Augusti priuignus, scire laboro.
Thracane uos Hebrusque niuali compede uinctus,
an freta uicinas inter currentia turris,
5 an pingues Asiae campi collesque morantur?
Quid studiosa cohors operum struit? Hoc quoque curo.
Quis sibi res gestas Augusti scribere sumit?
Bella quis et paces longum diffundit in aeuum?
Quid Titius, Romana breui uenturus in ora,
10 Pindarici fontis qui non expalluit haustus,
fastidire lacus et riuos ausus apertos?
Vt ualet? Vt meminit nostri? Fidibusne Latinis
Thebanos aptare modos studet auspice Musa,
an tragica desaeuit et ampullatur in arte?
15 Quid mihi Celsus agit? Monitus multumque monendus,
priuatas ut quaeret opes et tangere uitet
scripta, Palatinus quaecumque recepit Apollo,
ne, si forte suas repetitum uenerit olim
grex auium plumas, moueat cornicula risum
20 furtiuis nudata coloribus. Ipse quid audes?
Quae circumuolitas agilis thyma? Non tibi paruom
ingenium, non incultum est et turpiter hirtum;
seu linguam causis acuis seu ciuica iura
respondere paras seu condis amabile carmen,
25 prima feres hederae uictricis praemia. Quod si
frigida curarum fomenta relinquere posses,
quo te caelestis sapientia duceret, ires.
Hoc opus, hoc studium parui properemus et ampli,
si patriae uolumus, si nobis uiuere cari.
30 Debes hoc etiam rescribere, sit tibi curae
quantae conueniat Munatius? An male sarta
gratia nequiquam coit et rescinditur, ac uos
seu calidus sanguis seu rerum inscitia uexat
indomita ceruice feros? Vbicumque locorum
35 uiuitis, indigni fraternum rumpere foedus,
pascitur in uestrum reditum uotiua iuuenca.
[1,4] IV
Albi, nostrorum sermonum candide iudex,
quid nunc te dicam facere in regione Pedana?
Scribere quod Cassi Parmensis opuscula uincat,
an tacitum siluas inter reptare salubris,
5 curantem quicquid dignum sapiente bonoque est?
Non tu corpus eras sine pectore; di tibi formam,
di tibi diuitias dederunt artemque fruendi.
Quid uoueat dulci nutricula maius alumno,
qui sapere et fari possit quae sentiat, et cui
10 gratia, fama, ualetudo contingat abunde,
et mundus uictus non deficiente crumina?
Inter spem curamque, timores inter et iras
omnem crede diem tibi diluxisse supremum;
grata superueniet quae non sperabitur hora.
15 Me pinguem et nitidum bene curata cute uises,
cum ridere uoles, Epicuri de grege porcum.
[1,5] V
Si potes Archiacis conuiua recumbere lectis
nec modica cenare times holus omne patella,
supremo te sole domi, Torquate, manebo.
Vina bibes iterum Tauro diffusa palustris
5 inter Minturnas Sinuessanumque Petrinum.
Si melius quid habes, arcesse uel imperium fer.
Iamdudum splendet focus et tibi munda supellex.
Mitte leuis spes et certamina diuitiarum
et Moschi causam; cras nato Caesare festus
10 dat ueniam somnumque dies; impune licebit
aestiuam sermone benigno tendere noctem.
Quo mihi fortunam, si non conceditur uti?
Parcus ob heredis curam nimiumque seuerus
adsidet insano; potare et spargere flores
15 incipiam patiarque uel inconsultus haberi.
Quid non ebrietas dissignat? Operta recludit,
spes iubet esse ratas, ad proelia trudit inertem,
sollicitis animis onus eximit, addocet artis.
Fecundi calices quem non fecere disertum,
20 contracta quem non in parpertate solutum?
Haec ego procurare et idoneus imperor et non
inuitus, ne turpe toral, ne sordida mappa
conruget naris, ne non et cantharus et lanx
ostendat tibi te, ne fidos inter amicos
25 sit qui dicta foras eliminet, ut coeat par
iungaturque pari. Butram tibi Septiciumque,
et nisi cena prior potiorque puella Sabinum
detinet, adsumam. Locus est et pluribus umbris,
sed nimis arta premunt olidae conuiuia caprae.
30 Tu quotus esse uelis rescribe, et rebus omissis
atria seruantem postico falle clientem.
[1,6] VI
Nil admirari prope res est una, Numici,
solaque quae possit facere et seruare beatum.
Hunc solem et stellas et decedentia certis
tempora momentis sunt qui formidine nulla
5 imbuti spectent. Quid censes munera terrae,
quid maris extremos Arabas ditantis et Indos?
Ludicra quid, plausus et amici dona Quiritis?
Quo spectanda modo, quo sensu credis et ore?
Qui timet his aduersa, fere miratur eodem
10 quo cupiens pacto; pauor est utrubique molestus,
inprouisa simul species exterret utrumque.
Gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem,
si, quicquid uidit melius peiusue sua spe,
defixis oculis animoque et corpore torpet?
15 Insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui,
ultra quam satis est uirtutem si petat ipsam.
I nunc, argentum et marmor uetus aeraque et artis
suspice, cum gemmis Tyrios mirare colores;
gaude quod spectant oculi te mille loquentem;
20 nauos mane forum et uespertinus pete tectum,
ne plus frumenti dotalibus emetat agris
Mutus et (indignum, quod sit peioribus ortus)
hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi.
Quicquid sub terra est, in apricum proferet aetas,
25 defodiet condetque nitentia. Cum bene notum
porticus Agrippae et uia te conspexerit Appi,
ire tamen restat, Numa quo deuenit et Ancus.
Si latus aut renes morbo temptantur acuto,
quaere fugam morbi. Vis recte uiuere (quis non?):
30 si uirtus hoc una potest dare, fortis omissis
hoc age deliciis. Virtutem uerba putas et
lucum ligna: caue ne portus occupet alter,
ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas;
mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et
35 tertia succedant et quae pars quadrat aceruum.
Scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos
et genus et formam regina Pecunia donat,
ac bene nummatum decorat Suadela Venusque.
Mancupiis locuples eget aeris Cappadocum rex;
40 ne fueris hic tu. Chlamydes Lucullus, ut aiunt,
si posset centum scaenae praebere rogatus,
‘Qui possum tot?’ ait; ‘tamen et quaeram et quot habebo
mittam'; post paulo scribit sibi milia quinque
esse domi chlamydum; partem uel tolleret omnis.
45 Exilis domus est, ubi non et multa supersunt
et dominum fallunt et prosunt furibus. Ergo
si res sola potest facere et seruare beatum,
hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas.
Si fortunatum species et gratia parestat,
50 mercemur seruum, qui dictet nomina, laeuum
qui fodicet latus et cogat trans pondera dextram
porrigere: ‘Hic multum in Fabia ualet, ille Velina;
cui libet his fascis dabit eripietque curule
cui uolet inportunus ebur. ‘Frater’, ‘Pater’ adde;
55 ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.
Si bene qui cenat bene uiuit, lucet, eamus
quo ducit gula, piscemur, uenemur, ut olim
Gargilius, qui mane plagas, uenabula, seruos
differtum transire forum populumque iubebat,
60 unus ut e multis populo spectante referret
emptum mulus aprum. Crudi tumidique lauemur,
quid deceat, quid non obliti, Caerite cera
digni, remigium uitiosum Ithacensis Vlixei,
cui potior patria fuit interdicta uoluptas.
Si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisque
65 nil est iucundum, uiuas in amore iocisque.
Viue, uale. Siquid nouisti rectius istis,
candidus inperti; si nil, his utere mecum.
[1,7] VII
Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum,
Sextilem totum mendax desideror. Atqui,
si me uiuere uis sanum recteque ualentem,
quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti,
5 Maecenas, ueniam, dum ficus prima calorque
dissignatorem decorat lictoribus atris,
dum pueris omnis pater et matercula pallet.
Officiosaque sedulitas et opella forensis
adducit febris et testamenta resignat.
10 Quodsi bruma niues Albanis inlinet agris,
ad mare descendet uates tuus et sibi parcet
contractusque leget; te, dulcis amice, reuiset
cum Zephyris, si concedes, et hirundine prima.
Non quo more piris uesci Calaber iubet hospes
15 tu me fecisti locupletem. ‘Vescere, sodes.’
‘Iam satis est.’ ‘At tu, quantum uis, tolle.’ ‘Benigne.’
‘Non inuisa feres pueris munuscula paruis.’
‘Tam teneor dono quam si dimittar onustus.’
‘Vt libet; haec porcis hodie comedenda relinques.’
20 Prodigus et stultus donat quae spernit et odit;
haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis.
Vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus,
nec tamen ignorat quid distent aera lupinis;
dignum praestabo me etiam pro laude merentis.
25 Quodsi me noles usquam discedere, reddes
forte latus, nigros angusta fronte capillos,
reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et
inter uina fugam Cinarae maerere proteruae.
Forte per angustam tenuis uolpecula rimam
30 repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus
ire foras pleno tendebat corpore frustra;
cui mustela procul: ‘Si uis’ ait ‘effugere istinc,
macra cauum repetes artum, quem macra subisti.’
Hac ego si compellor imagine, cuncta resigno;
35 nec somnum plebis laudo satur altilium nec
otia diuitiis Arabum liberrima muto.
Saepe uerecundum laudasti rexque paterque
audisti coram nec uerbo parcius absens;
inspice si possum donata reponere laetus.
40 Haud male Telemachus, proles patientis Vlixei:
‘Non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis
porrectus spatiis nec multae prodigus herbae;
Atride, magis apta tibi tua dona relinquam.’
Paruum parua decent; mihi iam non regia Roma,
45 sed uacuum Tibur placet aut inbelle Tarentum.
Strenuus et fortis causisque Philippus agendis
clarus, ab officiis octauam circite horam
dum redit atque foro nimium distare Carinas
iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt,
50 adrasum quendam uacua tonsoris in umbra
cultello proprios purgantem leniter unguis.
‘Demetri’, (puer hic non laeue iussa Philippi
accipiebat) ‘abi, quaere et refer, unde domo, quis,
cuius fortunae, quo sit patre quoue patrono.’
55 It, redit et narrat Volteium nomine Menam,
praeconem, tenui censu, sine crimine, notum
et properare loco et cessare, et quaerere et uti,
gaudentem paruisque sodalibus et lare certo
et ludis et post decisa negotia Campo.
60 ‘Scitari libet ex ipso quodcumque refers; dic
ad cenam ueniat.’ Non sane credere Mena,
mirari secum tacitus. Quid multa? ‘Benigne,’
respondet. ‘Neget ille mihi?’ ‘Negat improbus et te
neglegit aut horret.’ Volteium mane Philippus
65 uilia uendentem tunicato scruta popello
occupat et saluere iubet prior; ille Philippo
excusare laborem et mercennaria uincla,
quod non mane domum uenisset, denique quod non
prouidisset eum. ‘Sic ignouisse putato
70 me tibi, si cenas hodie mecum.’ ‘Vt libet.’ ‘Ergo
post nonam uenies; nunc i, rem strenuus auge.’
Vt uentum ad cenam est, dicenda tacenda locutus
tandem dormitum dimittitur. Hic ubi saepe
occultum uisus decurrere piscis ad hamum,
75 mane cliens et iam certus conuiua, iubetur
rura suburbana indictis comes ire Latinis.
Impositus mannis aruum caelumque Sabinum
non cessat laudare. Videt ridetque Philippus,
et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit,
80 dum septem donat sestertia, mutua septem
promittit, persuadet uti mercetur agellum.
Mercatur. Ne te longis ambagibus ultra
quam satis est morer, ex nitido fit rusticus atque
sulcos et uineta crepat mera, praeparat ulmos,
85 inmoritur studiis et amore senescit habendi.
Verum ubi oues furto, morbo periere capellae,
spem mentita seges, bos est enectus arando,
offensu damnis media de nocte caballum
arripit iratusque Philippi tendit ad aedis.
90 Quem simul aspexit scabrum intonsumque Philippus:
‘Durus’ ait, ‘Voltei, nimis attentusque uideris
esse mihi.’ ‘Pol, me miserum, patrone, uocares,
si uelles’ inquit ‘uerum mihi ponere nomen.
Quod te per Genium dextramque deosque Penatis
95 obsecro et obtestor, uitae me redde priori.’
Qui semel aspexit quantum dimissa petitis
praestent, mature redeat repetatque relicta.
Metiri se quemque suo modulo ad pede uerum est.
[1,8] VIII
Celso gaudere et bene rem gerere Albinouano
Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis.
Si quaeret quid agam, dic multa et pulchra minantem
uiuere nec recte nec suauiter, haud quia grando
5 contunderit uitis oleamque momorderit aestus,
nec quia longinquis armentum aegrotet in agris,
sed quia mente minus ualidus quam corpore toto
nil audire uelim, nil discere, quod leuet aegrum,
fidis offendar medicis, irascar amicis,
10 cur me funesto properent arcere ueterno,
quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam,
Romae Tibur amem, uentosus Tibure Romam.
Post haec, ut ualeat, quo pacto rem gerat et se,
ut placeat iuueni, percontare, utque cohorti.
15 Si dicet ‘recte’, primum gaudere, subinde
praeceptum auriculis hoc instillare memento:
‘Vt tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus.’
[1,9] IX
Septimius, Claudi, nimirum intellegit unus,
quanti me facias; nam cum rogat et prece cogit,
scilicet ut tibi se laudare et tradere coner,
dignum mente domoque legentis honesta Neronis,
5 munere cum fungi propioris censet amici,
quid possim uidet ac nouit me ualdius ipso.
Multa quidem dixi cur excusatus abirem,
sed timui mea ne finxisse minora putarer,
dissimulator opis propriae, mihi commodus uni.
10 Sic ego, maioris fugiens opprobria culpae,
frontis ad urbanae descendi praemia. Quodsi
depositum laudas ob amici iussa pudorem,
scribe tui gregis hunc et fortem crede bonumque.
[1,10] X
Vrbis amatorem Fuscum saluere iubemus
ruris amatores, hac in re scilicet una
multum dissimiles, ad cetera paene gemelli
fraternis animis, quicquid negat alter, et alter,
5 adnuimus patiter, uetuli notique columbi.
Tu nidum seruas, ego laudo ruris amoeni
riuos et musco circumlita saxa nemusque.
Quid quaeris? Viuo et regno, simul ista reliqui
quae uos ad caelum fertis rumore secundo,
10 utque sacerdotis fugitiuus liba recuso,
pane egeo iam mellitis potiore placentis.
Viuere naturae si conuenienter oportet,
ponendaeque domo quaerenda est area primum,
nouistine locum potiorem rure beato?
15 Est ubi plus tepeant hiemes, ubi gratior aura
leniat et rabiem Canis et momenta Leonis,
cum semel accepit Solem furibundus acutum?
Est ubi diuellat somnos minus inuida cura?
Deterius Libycis olet aut nitet herba lapillis?
20 Purior in uicis aqua tendit rumpere plumbum
quam quae per pronum trepidat cum murmure riuum?
Nempe inter uarias nutritur silua columnas,
laudaturque domus longos quae prospicit agros.
Naturam expelles furca, tamen usque recurret
25 et mala perrumpet furtim fastidia uictrix.
Non qui Sidonio contendere callidus ostro
nescit Aquinatem potantia uellera fucum
certius accipiet damnum propiusue medullis
quam qui non poterit uero distinguere falsum.
30 Quem res plus nimio delectauere secundae,
mutatae quatient. Siquid mirabere, pones
inuitus. Fuge magna; licet sub paupere tecto
reges et regum uita praecurrere amicos.
Ceruus equum pugna melior communibus herbis
35 pellebat, donec minor in certamine longo
implorauit opes hominis frenumque recepit;
sed postquam uictor uiolens discessit ab hoste,
non equitem dorso, non frenum depulit ore.
Sic, qui pauperiem ueritus potiore metallis
40 libertate caret, dominum uehet improbus atque
seruiet aeternum, quia paruo nesciet uti.
Cui non conueniet sua res, ut calceus olim
si pede maior erit, subuertet, si minor, uret.
Laetus sorte tua uiues sapienter, Aristi,
45 nec me dimittes incastigatum, ubi plura
cogere quam satis est ac non cessare uidebor.
Imperat aut seruit collecta pecunia cuique,
tortum digna sequi potius quam ducere funem.
Haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae,
50 excepto quod non simul esses cetera laetus.
[1,11] XI
Quid tibi uisa Chios, Bullati, notaque Lesbos,
quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis,
Zmyrna quid et Colophon? Maiora minoraue fama,
cunctane prae Campo et Tiberino flumine sordent?
5 An uenit in uotum Attalicis ex urbibus una?
An Lebedum laudas odio maris atque uiarum?
Scis Lebedus quid sit: Gabiis desertior atque
Fidenis uicus; tamen illic uiuere uellem,
oblitusque meorum, obliuiscendus et illis,
10 Neptunum procul e terra spectare furentem.
Sed neque qui Capua Romam petit, imbre lutoque
aspersus uolet in caupona uiuere; nec qui
frigus collegit, furnos et balnea laudat
ut fortunatam plene praestantia uitam;
15 nec si te ualidus iactauerit Auster in alto,
idcirco nauem trans Aegaeum mare uendas.
Incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod
paenula solstitio, campestre niualibus auris,
per brumam Tiberis, Sextili mense caminus.
20 Dum licet ac uoltum seruat Fortuna benignum,
Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens.
Tu quamcumque deus tibi fortunauerit horam
grata sume manu neu dulcia differ in annum,
ut quocumque loco fueris uixisse libenter
25 te dicas; nam si ratio et prudentia curas,
non locus effusi late maris arbiter aufert,
caelum, non animum mutant, qui trans mare currunt.
Strenua non exercet inertia; nauibus atque
quadrigis petimus bene uiuere. Quod petis, hic est,
30 est Vlubris, animus si te non deficit aequus.
[1,12] XII
Fructibus Agrippae Siculis quos colligis, Icci,
si recte frueris, non est ut copia maior
ab Ioue donari possit tibi; tolle querellas;
pauper enim non est cui rerum suppetit usus.
5 Si uentri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil
diuitiae poterunt regales addere maius.
Si forte in medio positorum abstemius herbis
uiuis et urtica, sic uiues protinus, ut te
confestim liquidus Fortunae riuus inauret,
10 uel quia naturam mutare pecunia nescit
uel quia cuncta putas una uirtute minora.
Miramur, si Democriti pecus edit agellos
cultaque, dum peregre est animus sine corpore uelox,
cum tu inter scabiem tantam et contagia lucri
15 nil paruum sapias et adhuc sublimia cures;
quae mare compescant causae, quid temperet annum,
stellae sponte sua iussaene uagentur et errent,
quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem,
quid uelit et possit rerum concordia discors,
20 Empedocles an Stertinium deliret acumen?
Verum, seu piscis seu porrum et caepe trucidas,
utere Pompeio Grospho et, siquid petet, ultro
defer; nil Grosphus nisi uerum orabit et aequum.
Vilis amicorum est annona, bonis ubi quid dest.
25 Ne tamen ignores quo sit Romana loco res,
Cantaber Agrippae, Claudi uirtute Neronis
Armenius cecidit; ius imperiumque Prahates
Caesaris accepit genibus minor; aurea fruges
Italiae pleno defundit Copia cornu.
[1,13] XIII
Vt proficiscentem docui te saepe diuque,
Augusto reddes signata uolumina, Vinni,
si ualidus, si laetus erit, si denique poscet;
ne studio nostri pecces odiumque libellis
5 sedulus inportes opera uehemente minister.
Si te forte meae grauis uret sarcina chartae,
abicito potius quam quo perferre iuberis
clitellas ferus inpingas Asinaeque paternum
cognomen uertas in risum et fabula fias.
10 Viribus uteris per cliuos, flumina, lamas.
Victor propositi simul ac perueneris illuc,
sic positum seruabis onus, ne forte sub ala
fasciculum portes librorum, ut rusticus agnum,
ut uinosa glomus furtiuae Pyrria lanae,
15 ut cum pilleolo soleas conuiua tribulis.
Ne uolgo narres te sudauisse ferendo
carmina quae possint oculos aurisque morari
Caesaris; oratus multa prece, nitere porro.
Vade, uale, caue ne titubes mandataque frangas.
[1,14] XIV
Vilice siluarum et mihi me reddentis agelli,
quem tu fastidis habitatum quinque focis et
quinque bonos solitum Variam dimittere patres,
certemus spinas animone ego fortius an tu
5 euellas agro, et melior sit Horatius an res.
Me quamuis Lamiae pietas et cura moratur,
fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis
insolabiliter, tamen istuc mens animusque
fert et amat spatiis obstantia rumpere claustra.
10 Rure ego uiuentem, tu dicis in urbe beatum;
cui placet alterius, sua nimirum est odio sors,
stultus uterque locum inmeritum causatur inique;
in culpa est animus, qui se non effugit umquam.
Tu mediastinus tacita prece rura petebas,
15 nunc urbem et ludos et balnea uilicus optas;
me constare mihi scis et discedere tristem,
quandocumque trahunt inuisa negotia Romam.
Non eadem miramur; eo disconuenit inter
meque et te; nam quae deserta et inhospita tesqua
20 credis, amoena uocat mecum qui sentit, et odit
quae te pulchra putas. Fornix tibi et uncta popina
incutiunt urbis desiderium, uideo, et quod
angulus iste feret piper et tus ocius uua,
nec uicina subest uinum praebere taberna
25 quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius
ad strepitum salias terrae grauis; et tamen urges
iampridem non tacta ligonibus arua bouemque
disiunctum curas et strictis frondibus exples;
addit opus pigro riuus, si decidit imber,
30 multa mole docendus aprico parcere prato.
Nunc age, quid nostrum concentum diuidat, audi.
Quem tenues decuere togae nitidique capilli,
quem scis immunem Cinarae placuisse rapaci,
quem bibulum liquidi media de luce Falerni,
35 cena breuis iuuat et prope riuum somnus in herba;
nec lusisse pudet, sed non incidere ludum.
Non istic obliquo oculo mea commoda quisquam
limat, non odio obscuro morsuque uenenat;
rident uicini glaebas et saxa mouentem.
40 Cum seruis urbana diaria rodere mauis;
horum tu in numerum uoto ruis, inuidet usum
lignorum et pecoris tibi calo argutus et horti.
Optat ephippia bos piger, optat arare caballus;
quam scit uterque, libens, censebo, exerceat artem.
[1,15] XV
Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni,
quorum hominum regio et qualis uia (nam mihi Baias
Musa superuacuas Antonius, et tamen illis
me facit inuisum, gelida cum perluor unda
5 per medium frigus; sane murteta relinqui
dictaque cessantem neruis elidere morbum
sulpura contemni uicus gemit, inuidus aegris
qui caput et stomachum supponere fontibus audent
Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura.
10 Mutandus locus est et deuersoria nota
praeteragendus equus. ‘Quo tendis? Non mihi Cumas
est iter aut Baias’, laeua stomachosus habena
dicet eques; sed equi frenato est auris in ore);
maior utrum populum frumenti copia pascat,
15 collectosne bibant imbres puteosne perennis
iugis aquae (nam uina nihil moror illius orae;
rure meo possum quiduis perferre patique;
ad mare cum ueni, generosum et lene requiro,
quod curas abigat, quod cum spe diuite manet
20 in uenas animumque meum, quod uerba ministret,
quod me Lucanae iuuenem commendet amicae);
tractus uter pluris lepores, uter educet apros,
utra magis piscis et echinos aequora celent,
pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reuerti,
25 scribere te nobis, tibi nos adcredere par est.
Maenius, ut tebus maternis atque paternis
fortiter absumptis urbanus coepit haberi
scurra, uagus non qui certum praesepe teneret,
inpransus non qui ciuem dinosceret hoste,
30 quaelibet in quemuis opprobria fingere saeuus,
pernicies et tempestas barathrumque macelli,
quicquid quaesierat, uentri donabat auaro.
Hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nil
aut paulum abstulerat, patinas cenabat omasi,
35 uilis et agninae, tribus ursis quod satis esset,
scilicet ut uentres lamna candente nepotum
diceret urendos correctus Bestius. Idem,
quicquid erat nactus praedae maioris, ubi omne
uerterat in fumum et cinerem: ‘Non hercule miror’,
40 aiebat, ‘si qui comedunt bona, cum sit obeso
nil melius turdo, nil uolua pulchrius ampla’.
Nimirum hic ego sum; nam tuta et paruola laudo,
cum res deficiunt, satis inter uilia fortis;
uerum ubi quid melius contingit et unctius, idem
45 uos sapere et solos aio bene uiuere, quorum
conspicitur nitidis fundata pecunia uillis.
[1,16] XVI
Ne perconteris, fundus meus, optime Quincti,
aruo pascat erum an bacis opulentet oliuae,
pomisne et pratis an amicta uitibus ulmo,
scribetur tibi forma loquaciter et situs agri.
5 Continui montes, ni dissocientur opaca
ualle, sed ut ueniens dextrum latus aspiciat sol,
laeuum discedens curru fugiente uaporet.
Temperiem laudes. Quid, si rubicunda benigni
corna uepres et pruna ferant, si quercus et ilex
10 multa fruge pecus, multa dominum iuuet umbra?
Dicas adductum propius frondere Tarentum.
Fons etiam riuo dare nomen idoneus, ut nec
frigidior Thraecam nec purior ambiat Hebrus,
infirmo capiti fluit utilis, utilis aluo.
15 Hae latebrae dulces et, iam si credis, amoenae
incolumem tibi me praestant septembribus horis.
Tu recte uiuis, si curas esse quod audis.
Iactamus iampridem omnis te Roma beatum;
sed uereor, ne cui de te plus quam tibi credas
20 neue putes alium sapiente bonoque beatum,
neu, si te populus sanum recteque ualentem
dictitet, occultam febrem sub tempus edendi
dissimules, donec manibus tremor incidat unctis.
Stultorum incurata pudor malus ulcera celat.
25 Siquis bella tibi terra pugnata marique
dicat et his uerbis uacuas permulceat auris:
‘Tene magis saluum populus uelit an populum tu,
seruet in ambiguo qui consulit et tibi et urbi
Iuppiter’, Augusti laudes adgnoscere possis;
30 cum pateris sapiens emendatusque uocari,
respondesne tuo, dic sodes, nomine? ‘Nempe
uir bonus et prudens dici delector ego ac tu.’
Qui dedit hoc hodie, cras si uolet auferet, ut, si
detulerit fasces indigno, detrahet idem.
35 Pone, meum est,’ inquit; pono tristisque recedo. ‘
Idem si clamet furem, neget esse pudicum,
contendat laqueo collum pressisse paternum,
mordear opprobriis falsis mutemque colores?
Falsus honor iuuat et mendax infamia terret
40 quem nisi mendosum et medicandum? Vir bonus est quis?
‘Qui consulta patrum, qui leges iuraque seruat,
quo multae magnaeque secantur iudice lites,
quo res sponsore et quo causae teste tenentur.’
Sed uidet hunc omnis domus et uicinia tota
45 introrsum turpem, speciosum pelle decora.
‘Nec furtum feci nec fugi,’ si mihi dicat
seruos: ‘Habes pretium, loris non ureris’, aio.
‘Non hominem occidi.’ ‘Non pasces in cruce coruos.’
‘Sum bonus et frugi.’ Renuit negitatque Sabellus.
50 Cautus enim metuit foueam lupus accipiterque
suspectos laqueos et opertum miluus hamum.
Oderunt peccare boni uirtutis amore;
tu nihil admittes in te formidine poenae;
sit spes fallendi, miscebis sacra profanis.
55 Nam de mille fabae modiis cum subripis unum,
damnum est, non facinus mihi pacto lenius isto.
Vir bonus, omne forum quem spectat et omne tribunal,
quandocumque deos uel porco uel boue placat:
‘Iane pater!’ clare, clare cum dixit: ‘Apollo!’
60 labra mouet, metuens audiri: ‘Pulchra Lauerna,
da mihi fallere, da iusto sanctoque uideri,
noctem peccatis et fraudibus obice nubem.’
Qui melior seruo, qui liberior sit auarus,
in triuiis fixum cum se demittit ob assem,
65 non uideo; nam qui cupiet, metuet quoque, porro
qui metuens uiuet, liber mihi non erit umquam.
Perdidit arma, locum uirtutis deseruit, qui
semper in augenda festinat et obruitur re.
Vendere cum possis captiuum, occidere noli;
70 seruiet utiliter; sine pascat durus aretque,
nauiget ac mediis hiemet mercator in undis,
annonae prosit, portet frumenta penusque.
Vir bonus et sapiens audebit dicere: ‘Pentheu,
rector Thebarum, quid me perferre patique
75 indignum coges?’ ‘Adimam bona.’ ‘Nempe pecus, rem,
lectos, argentum; tollas licet.’ ‘In manicis et
compedibus saeuo te sub custode tenebo.’
‘Ipse deus, simul atque uolam, me soluet.’ Opinor,
hoc sentit: ‘Moriar’. Mors ultima linea rerum est.
[1,17] XVII
Quamuis, Scaeua, satis per te tibi consulis et scis,
quo tandem pacto deceat maioribus uti,
disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si
caecus iter monstrare uelit; tamen aspice, siquid
5 et nos, quod cures proprium fecisse, loquamur.
Si te grata quies et primam somnus in horam
delectat, si te puluis strepitusque rotarum,
si laedit caupona, Ferentinum ire iubebo;
nam neque diuitibus contingunt gaudia solis,
10 nec uixit male, qui natus moriensque fefellit.
Si prodesse tuis pauloque benignus ipsum
te tractare uoles, accedes siccus ad unctum.
‘Si pranderet holus patienter, regibus uti,
nollet Aristippus.’ ‘Si sciret regibus uti,
15 fastidiret holus qui me notat.’ Vtrius horum
uerba probes et facta, doce, uel iunior audi
cur sit Aristippi potior sententia. Namque
mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt:
‘Scurror ego ipse mihi,populo tu; rectius hoc et
20 splendidius multo est. Equus ut me portet, alat rex,
officium facio; tu poscis uilia, uerum
dante minor, quamuis fers te nullius egentem.’
Omnis Aristippum decuit color et status et res,
temptantem maiora fere, praesentibus aequum,
25 contra, quem duplici panno patientia uelat,
mirabor, uitae uia si conuersa decebit.
Alter purpureum non expectabit amictum;
quidlibet indutus celeberrima per loca uadet
personamque feret, non inconcinnus utramque;
30 alter Mileti textam cane peius et angui
uitabit chlanidem, morietur frigore, si non
rettuleris pannum; refer et sine uiuat ineptus.
Res gerere et captos ostendere ciuibus hostis
attingit solium Iouis et caelestia temptat;
35 principibus placuisse uiris non ultima laus est.
Non cuiuis homini contingit adire Corinthum.
Sedit qui timuit ne non succederet; esto;
quid? Qui peruenit, fecitne uiriliter? Atqui
hic est aut nusquam quod quaerimus. Hic onus horret,
40 ut paruis animis et paruo corpore maius;
hic subit et perfert. Aut uirtus nomen inane est,
aut decus et pretium recte petit experiens uir.
Coram rege suo de paupertate tacentes
plus poscente ferent; distat, sumasne prudenter
45 an rapias; atqui rerum caput hoc erat, hic fons.
‘Indotata mihi soror est, paupercula mater,
et fundus nec uendibilis nec pascere firmus’,
qui dicit, clamat: ‘Victum date!'; succinit alter:
‘Et mihi'; diuiduo findetur munere quadra.
50 Sed tacitus pasci si posset coruus, haberet
plus dapis et rixae multo minus inuidiaeque.
Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum
qui queritur salebras et acerbum frigus et imbres,
aut cistam effractam et subducta uiatica plorat,
55 nota refert meretricis acumina, saepe catellam,
saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox
nulla fides damnis uerisque doloribus adsit.
Nec semel inrisus triuiis attollere curat
fracto crure planum, licet illi plurima manet
60 lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim:
‘Credite, non ludo; crudeles, tollite claudum.’
‘Quaere peregrinum’, uicinia rauca reclamat.
[1,18] XVIII
Si bene te noui, metues, liberrime Lolli,
scurrantis speciem praebere, professus amicum.
Vt matrona meretrici dispar erit atque
discolor, infido scurrae distabit amicus.
5 Est huic diuersum uitio uitium prope maius,
asperitas agrestis et inconcinna grauisque,
quae se commendat tonsa cute, dentibus atris,
dum uolt libertas dici mera ueraque uirtus.
Virtus est medium uitiorum et utrimque reductum.
10 Alter in obsequium plus aequo pronus et imi
derisor lecti sic nutum diuitis horret,
sic iterat uoces et uerba cadentia tollit,
ut puerum saeuo credas dictata magistro
reddere uel partis mimum tractare secundas;
15 alter rixatur de lana saepe caprina,
propugnat nugis armatus: ‘Scilicet, ut non
sit mihi prima fides et, uere quod placet, ut non
acriter elatrem? Pretium aetas altera sordet.’
Ambigitur quid enim? Castor sciat an Docilis plus,
20 Brundisium Minuci melius uia ducat an Appi.
Quem damnosa Venus, quem praeceps alea nudat,
gloria quem supra uires et uestit et unguit,
quem tenet argenti sitis inportuna famesque,
quem paupertatis pudor et fuga, diues amicus,
25 saepe decem uitiis instructior, odit et horret,
aut, si non odit, regit ac ueluti pia mater
plus quam se sapere et uirtutibus esse priorem
uolt et ait prope uera: ‘Meae (contendere noli)
stultitiam patiuntur opes; tibi paruola res est;
30 arta decet sanum comitem toga; desine mecum
certare.’ Eutrapelus cuicumque nocere uolebat
uestimenta dabat pretiosa; beatus enim iam
cum pulchris tunicis sumet noua consilia et spes,
dormiet in lucem, scorto postponet honestum
35 officium, nummos alienos pascet, ad imum
Thraex erit aut holitoris aget mercede caballum.
Arcanum neque tu scrutaberis illius umquam,
commissumque teges et uino tortus et ira;
nec tua laudabis studia aut aliena reprendes,
40 nec, cum uenari uolet ille, poemata panges.
Gratia sic fratrum geminorum, Amphionis atque
Zethi dissiluit, donec suspecta seuero
conticuit lyra. Fraternis cessisse putatur
moribus Amphion; tu cede potentis amici
45 lenibus imperiis, quotiensque educet in agros
Aetolis onerata plagis iumenta canesque,
surge et inhumanae senium depone Camenae,
cenes ut pariter pulmenta laboribus empta;
Romanis sollemne uiris opus, utile famae
50 uitaeque et membris, praesertim cum ualeas et
uel cursu superare canem uel uiribus aprum
possis. Adde, uirilia quod speciosius arma
non est qui tractet; scis quo clamore coronae
proelia sustineas campestria. Denique saeuam
55 militiam puer et Cantabrica bella tulisti
sub duce qui templis Parthorum signa refigit
nunc et, siquid abest, Italis adiudicat armis.
Ac ne te retrahas et inexcusabilis absis,
quamuis nil extra numerum fecisse modumque
60 curas, interdum nugaris rure paterno:
partitur lintres exercitus, Actia pugna
te duce per pueros hostili more refertur;
aduersarius est frater, lacus Hadria, donec
alterutrum uelox Victoria fronde coronet.
65 Consentire suis studiis qui crediderit te,
fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.
Protinus ut moneam, siquid monitoris eges tu,
quid de quoque uiro et cui dicas, saepe uideto.
Percontatorem fugito; nam garrulus idem est,
70 nec retinent patulae commissa fideliter aures,
et semel emissum uolat inreuocabile uerbum.
Non ancilla tuum iecur ulceret ulla puerue
intra marmoreum uenerandi limen amici,
ne dominus pueri pulchri caraeue puellae
75 munere te paruo beet aut incommodus angat.
Qualem commendes, etiam atque etiam aspice, ne mox
incutiant aliena tibi peccata pudorem.
Fallimur et quondam non dignum tradimus; ergo
quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri,
80 ut penitus notum, si temptent crimina, serues
tuterisque tuo fidentem praesidio; qui
dente Theonino cum circumroditur, ecquid
ad te post paulo uentura pericula sentis?
Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet,
85 et neglecta solent incendia sumere uires.
Dulcia inexpertis cultura potentis amici;
expertus metuit. Tu, dum tua nauis in alto est,
hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura.
Oderunt hilarem tristes tristemque iocosi,
90 sedatum celeres, agilem nauumque remissi;
—
oderunt porrecta negantem pocula, quamuis
nocturnos iures te formidare tepores;
deme supercilio nubem; plerumque modestus
95 occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi.
Inter cuncta leges et percontabere doctos,
qua ratione queas traducere leniter aeuum,
num te semper inops agitet uexetque cupido,
num pauor et rerum mediocriter utilium spes,
100 uirtutem doctrina paret naturane donet,
quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum,
quid pure tanquillet, honos an dulce lucellum,
an secretum iter et fallentis semita uitae.
Me quotiens reficit gelidus Digentia riuus,
105 quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus
quid sentire putas, quid credis, amice, precari?
‘Sit mihi quod nunc est, etiam minus, et mihi uiuam
quod superest aeui, siquid superesse uolunt di;
sit bona librorum et prouisae frugis in annum
110 copia, neu fluitem dubiae spe pendulus horae.’
Sed satis est orare Iouem quae ponit et aufert;
det uitam, det opes; aequum mi animum ipse parabo.
[1,19] XIX
Prisco si credis, Maecenas docte, Cratino,
nulla placere diu nec uiuere carmina possunt
quae scribuntur aquae potoribus; ut male sanos
adscripsit Liber Satyris Faunisque poetas,
5 uina fere dulces oluerunt mane Camenae;
laudibus arguitur uini uinosus Homerus;
Ennius ipse pater numquam nisi potus ad arma
prosiluit dicenda. ‘Forum putealque Libonis
mandabo siccis, adimam cantare seueris':
10 hoc simul edixi, non cessuere poetae
nocturno certare mero, putere diurno.
Quid? Siquis uoltu toruo ferus et pede nudo
exiguaeque togae simulet textore Catonem,
uirtutemne repraesentet moresque Catonis?
15 Rupit Iarbitam Timagenis aemula lingua
dum studet urbanus tenditque disertus haberi.
Decipit exemplar uitiis imitabile; quodsi
pallere casu, biberent exsangue cuminum.
O imatatores, seruom pecus, ut mihi saepe
20 bilem, saepe iocum uestri mouere tumultus!
Libera per uacuum posui uestigia princeps,
non aliena meo pressi pede. Qui sibi fidet,
dux reget examen. Parios ego primus iambos
ostendi Latio, numeros animosque secutus
25 Archilochi, non res et agentia uerba Lycamben;
ac ne me foliis ideo breuioribus ornes
quod timui mutare modos et carminis artem,
temperat Archilochi Musam pede mascula Sappho,
temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar,
30 nec socerum quaerit, quem uersibus oblinat atris,
nec sponsae laqueum famoso carmine nectit.
Hunc ego, non alio dictum prius ore, Latinus
uolgaui fidicen; iuuat inmemorata ferentem
ingenuis oculisque legi manibusque teneri.
35 Scire uelis, mea cur ingratus opuscula lector
laudet ametque domi, premat extra limen iniquus;
non ego uentosae plebis suffragia uenor
inpensis cenarum et tritae munere uestis;
non ego nobilium scriptorum auditor et ultor
40 grammaticas ambire tribus et pulpita dignor.
Hinc illae lacrimae… ‘Spissis indigna theatris
scripta pudet recitare et nugis addere pondus,’
si dixi: ‘Rides’ ait, ‘et Iouis auribus ista
seruas; fidis enim manare poetica mella
45 te solum, tibi pulcher.’ Ad haec ego naribus uti
formido et, luctantis acuto ne secer ungui,
‘Displicet iste locus’ clamo et diludia posco.
Ludus enim genuit trepidum certamen et iram,
ira truces inimicitias et funebre bellum.
[1,20] XX
Vortumnum Ianumque, liber, spectare uideris,
scilicet ut prostes Sosiorum pumice mundus.
Odisti clauis et grata sigilla pudico,
paucis ostendi gemis et communia laudas,
5 non ita nutritus. Fuge quo descendere gestis;
non erit emisso reditus tibi: ‘Quid miser egi?
Quid uolui?’ dices, ubi quid te laeserit; et scis
in breue te cogi, cum plenus languet amator.
Quodsi non odio peccantis desipit augur,
10 carus eris Romae donec te deserat aetas;
contrectatus ubi manibus sordescere uolgi
coeperis, aut tineas pasces taciturnus inertis
aut fugies Vticam aut uinctus mitteris Ilerdam.
Ridebit monitor non exauditus, ut ille
15 qui male parentem in rupes protrusit asellum
iratus; quis enim inuitum seruare laboret?
Hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem
occupet extremis in uicis balba senectus.
Cum tibi sol tepidus pluris admouerit auris,
20 me libertino natum patre et in tenui re
maiores pinnas nido extendisse loqueris,
ut quantum generi demas, uirtutibus addas;
me primis urbis belli placuisse domique,
corporis exigui, praecanum, solibus aptum,
25 irasci celerem, tamen ut placabilis essem.
Forte meum siquis te percontabitur aeuum,
me quater undenos sciat impleuisse Decembris
collegam Lepidum quo duxit Lollius anno.
LIBER II
[2,1] I
Cum sustineas et tanta negotia solus,
res Italas armis tuteris, moribus ornes,
legibus emendes, in publica commoda peccem
si longo sermone morer tua tempora, Caesar.
5 Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux,
post ingentia facta deorum in templa recepti,
dum terras hominumque colunt genus, aspera bella
componunt, agros adsignant, oppida condunt,
plorauere suis non respondere fauorem
10 speratum meritis. Diram qui contudit hydram
notaque fatali portenta labore subegit,
comperit inuidam supremo fine domari.
Vrit enim fulgore suo qui praegrauat artes
infra se positas; extinctus amabitur idem.
15 Praesenti tibi maturos largimur honores
iurandasque tuom per numen ponimus aras,
nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.
Sed tuus hic populus sapiens et iustus in uno
te nostris ducibus, te Grais anteferendo
20 cetera nequaquam simili ratione modoque
aestimat et, nisi quae terris semota suisque
temporibus defuncta uidet, fastidit et odit,
sic fautor ueterum ut tabulas peccare uetantis,
quas bis quinque uiri sanxerunt, foedera regum
25 uel Gabiis uel cum rigidis aequata Sabinis,
pontificum libros, annosa uolumina uatum
dictitet Albano Musas in monte locutas.
Si, quia Graiorum sunt antiquissima quaeque
scripta uel optima, Romani pensantur eadem
30 scriptores trutina, non est quod multa loquamur:
nihil intra est oleam, nil extra est in nuce duri;
uenimus ad summum fortunae: pingimus atque
psallimus et luctamur Achiuis doctius unctis.
Si meliora dies, ut uina, poemata reddit,
35 scire uelim chartis pretium quotus adroget annus.
Scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter
perfectos ueteresque referri debet an inter
uilis atque nouos? Excludat iurgia finis.
‘Est uetus atque probus centum qui perficit annos.’
40 Quid? Qui deperiit minor uno mense uel anno,
inter quos referendus erit? Veteresne poetas
an quos et praesens et postera respuat aetas?
‘Iste quidem ueteres inter ponetur honeste
qui uel mense breui uel toto est iunior anno.’
45 Vtor permisso caudaeque pilos ut equinae
paulatim uello et demo unum, demo etiam unum,
dum cadat elusus ratione ruentis acerui
qui redit in fastos et uirtutem aestimat annis
miraturque nihil, nisi quod Libitina sacrauit.
50 Ennius, et sapiens et fortis et alter Homerus,
ut critici dicunt, leuiter curare uidetur
quo promissa cadant et somnia Pythagorea.
Naeuius in manibus non est et mentibus haeret
paene recens? Adeo sanctum est uetus omne poema.
55 Ambigitur quotiens uter utro sit prior, aufert
Paccuuius docti famam senis, Accius alti,
dicitur Afrani toga conuenisse Menandro,
Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi,
uincere Caecilius grauitate, Terentius arte.
60 Hos ediscit et hos arto stipata theatro
spectat Roma potens; habet hos numeratque poetas
ad nostrum tempus Liui scriptoris ab aeuo.
Interdum uolgus rectum uidet, est ubi peccat.
Si ueteres ita miratur laudatque poetas
65 ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat;
si quaedam nimis antique, si pleraque dure
dicere credit eos, ignaue multa fatetur,
et sapit et mecum facit et Ioue iudicat aequo.
Non equidem insector delendaue carmina Liui
70 esse reor, memini quae plagosum mihi paruo
Orbilium dictare; sed emendata uideri
pulchraque et exactis minimum distantia miror.
Inter quae uerbum emicuit si forte decorum,
si uersus paulo concinnior unus et alter,
75 iniuste totum ducit uenditque poema.
Indignor quicquam reprehendi, non quia crasse
compositum inlepideue putetur, sed quia nuper,
nec ueniam antiquis, sed honorem et praemia posci.
Recte necne crocum floresque perambulet Attae
80 fabula si dubitem, clament periisse pudorem
cuncti paene patres, ea cum reprehendere coner
quae grauis Aesopus, quae doctus Roscius egit,
uel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt,
uel quia turpe putant parere minoribus et, quae
85 inberbes didicere, senes perdenda fateri.
Iam Saliare Numae carmen qui laudat, et illud
quod mecum ignorat solus uolt scire uideri,
ingeniis non ille fauet plauditque sepultis,
nostra sed inpugnat, nos nostraque liuidus odit.
90 Quodsi tam Graecis nouitas inuisa fuisset
quam nobis, quid nunc esset uetus? Aut quid haberet
quod legeret tereretque uiritim publicus usus?
Vt primum positis nugari Graecia bellis
coepit et in uitium fortuna labier aequa,
95 nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum,
marmoris aut eboris fabros aut aeris amauit,
suspendit picta uoltum mentemque tabella,
nunc tibicinibus, nunc est gauisa tragoedis;
sub nutrice puella uelut si luderet infans,
100 quod cupide petiit mature plena reliquit.
Quid placet aut odio est, quod non mutabile credas?
Hoc paces habuere bonae uentique secundi.
Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa
mane domo uigilare, clienti promere iura,
105 cautos nominibus rectis expendere nummos,
maiores audire, minori dicere per quae
crescere res posset, minui damnosa libido.
Mutauit mentem populus leuis et calet uno
scribendi studio; pueri patresque seueri
110 fronde comas uincti cenant et carmina dictant.
Ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere uersus,
inuenior Parthis mendacior et prius orto
sole uigil calamum et chartas et scrinia posco.
Nauim agere ignarus nauis timet; habrotonum aegro
115 non audet nisi qui didicit dare; quod medicorum est
promittunt medici; tractant fabrilia fabri:
scribimus indocti doctique poemata passim.
Hic error tamen et leuis haec insania quantas
uirtutes habeat, sic collige: uatis auarus
120 non temere est animus; uersus amat, hoc studet unum;
detrimenta, fugas seruorum, incendia ridet;
non fraudem socio pueroue incogitat ullam
pupillo; uiuit siliquis et pane secundo;
militiae quamquam piger et malus, utilis urbi,
125 si das hoc, paruis quoque rebus magna iuuari.
Os tenerum pueri balbumque poeta figurat,
torquet ab obscenis iam nunc sermonibus aurem,
mox etiam pectus praeceptis format amicis,
asperitatis et inuidiae corrector et irae,
130 recte facta refert, orientia tempora notis
instruit exemplis, inopem solatur et aegrum.
Castis cum pueris ignara puella mariti
disceret unde preces, uatem ni Musa dedisset?
Poscit opem chorus et praesentia numina sentit,
135 caelestis implorat aquas docta prece blandus,
auertit morbos, metuenda pericula pellit,
impetrat et pacem et locupletem frugibus annum;
carmine di superi placantur, carmine Manes.
Agricolae prisci, fortes paruoque beati,
140 condita post frumenta leuantes tempore festo
corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem,
cum sociis operum pueris et coniuge fida
Tellurem porco, Siluanum lacte piabant,
floribus et uino Genium memorem breuis aeui.
145 Fescennina per hunc inuenta licentia morem
uersibus alternis opprobria rustica fudit,
libertasque recurrentis accepta per annos
lusit amabiliter, donec iam saeuos apertam
in rabiem coepit uerti iocus et per honestas
150 ire domos impune minax. Doluere cruento
dente lacessit, fuit intactis quoque cura
condicione super communi; quin etiam lex
poenaque lata, malo quae nollet carmine quemquam
describi; uertere modum, formidine fustis
155 ad bene dicendum delectandumque redacti.
Graecia capta ferum uictorem cepit et artes
intulit agresti Latio; sic horridus ille
defluxit numerus Satrunius, et graue uirus
munditiae pepulere; sed in longum tamen aeuum
160 manserunt hodieque manent uestigia ruris.
Serus enim Graecis admouit acumina chartis
et post Punica bella quietus quaerere coepit,
quid Sophocles et Thespis et Aeschylos utile ferrent.
Temptauit quoque rem si digne uertere posset,
165 et placuit sibi, natura sublimis et acer;
nam spirat tragicum satis et feliciter audet,
sed turpem putat inscite metuitque lituram.
Creditur, ex medio quia res arcessit, habere
sudoris minimum, sed habet comoedia tanto
170 plus oneris, quanto ueniae minus. Aspice, Plautus
quo pacto partis tutetur amantis ephebi,
ut patris attenti, lenonis ut insidiosi,
quantus sit Dossennus edacibus in parasitis,
quam non adstricto percurrat pulpita socco;
175 gestit enim nummum in loculos demittere, post hoc
securus, cadat an recto stet fabula talo.
Quem tulit ad scaenam uentoso Gloria curru
exanimat lentus spectator, sedulus inflat;
sic leue, sic paruum est animum quod laudis auarum
180 subruit aut reficit. Valeat res ludicra, si me
palma negata macrum, donata reducit opimum.
Saepe etiam audacem fugat hoc terretque poetam,
quod numero plures, uirtute et honore minores,
indocti stolidique et depugnare parati
185 si discordet eques, media inter carmina poscunt
aut ursum aut pugiles; his nam plebecula gaudet.
Verum equitis quoque iam migrauit ab aure uoluptas
omnis ad incertos oculos et gaudia uana.
Quattuor aut pluris aulaea premuntur in horas
190 dum fugiunt equitum turmae peditumque cateruae;
mox trahitur manibus regum fortuna retortis,
esseda festinant, pilenta, petorrita, naues,
captiuum portatur ebur, captiua Corinthus.
Si foret in terris, rideret Democritus, seu
195 diuersum confusa genus panthera camelo
siue elephans albus uolgi conuerteret ora;
spectaret populum ludis attentius ipsis
ut sibi praebentem nimio spectacula plura;
scriptores autem narrare putaret asello
200 fabellam surdo. Nam quae peruincere uoces
eualuere sonum, referunt quem nostra theatra?
Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum,
tanto cum strepitu ludi spectantur et artes
diuitiaeque peregrinae, quibus oblitus actor
205 cum stetit in scaena, concurrit dextera laeuae.
Dixit adhuc aliquid? Nil sane. Quid placet ergo?
Lana Tarentino uiolas imitata ueneno.
Ac ne forte putes me, quae facere ipse recusem,
cum recte tractent alii, laudare maligne,
210 ille per extentum funem mihi posse uidetur
ire poeta meum qui pectus inaniter angit,
inritat, mulcet, falsis terroribus implet,
ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis.
Verum age et his, qui se lectori credere malunt
215 quam spectatoris fastidia ferre superbi,
curam redde breuem, si munus Apolline dignum
uis complere libris et uatibus addere calcar,
ut studio maiore petant Helicona uirentem.
Multa quidem nobis facimus mala saepe poetae
220 (ut uineta egomet caedam mea), cum tibi librum
sollicito damus aut fesso; cum laedimur, unum
si quis amicorum est ausus reprehendere uersum;
cum loca iam recitata reuoluimus inreuocati;
cum lamentamur non apparere labores
225 nostros et tenui decucta poemata filo;
cum speramus eo rem uenturam ut, simul atque
carmina rescieris non fingere, commodus ultro
arcessas et egere uetes et scribere cogas.
Sed tamen est operae pretium cognoscere qualis
230 aedituos habeat belli spectata domique
uirtus, indigno non committenda poetae.
Gratus Alexandro regi Magno fuit ille
Choerilos, incultis qui uersibus et male natis
rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos.
235 Sed ueluti tractata notam labemque remittunt
attramenta, fere scriptores carmine foedo
splendida facta linunt. Idem rex ille, poema
qui tam ridiculum tam care prodigus emit,
edicto uetuit nequis se praeter Apellen
240 pingeret aut alius Lysippo duceret aera
fortis Alexandri uoltum simulantia. Quodsi
iudicium subtile uidendis artibus illud
ad libros et ad haec Musarum dona uocares,
Boeotum in crasso iurares aere natum.
245 At neque dedecorant tua de se iudicia atque
munera, quae multa dantis cum laude tulerunt
dilecti tibi Vergilius Variusque poetae,
nec magis expressi uoltus per aenea signa
quam per uatis opus mores animique uirorum
250 clarorum apparent. Nec sermones ego mallem
repentis per humum quam res componere gestas
terrarumque situs et flumina dicere et arces
montibus impositas et barbara regna tuisque
auspiciis totum confecta duella per orbem,
255 claustraque custodem pacis cohibentia Ianum
et formidatam Parthis te principe Romam,
si, quantum cuperem, possem quoque; sed neque paruom
carmen maiestas recipit tua, nec meus audet
rem temptare pudor, quam uires ferre recusent.
260 Sedulitas autem stulte quem diligit urget,
praecipue cum se numeris commendat et arte;
discit enim citius meminitque libentius illud
quod quis diridet quam quod probat et ueneratur.
Nil moror officium quod me grauat, ac neque ficto
265 in peius uoltu proponi cereus usquam
nec praue factis decorari uersibus opto,
ne rubeam pingui donatus munere et una
cum scriptore meo capsa porrectus operta
deferar in uicum uendentem tus et odores
270 et piper et quicquid chartis amicitur ineptis.
[2,2] II
Flore, bono claroque fidelis amice Neroni,
siquis forte uelit puerum tibi uendere natum
Tibure uel Gabiis et tecum sic agat: ‘Hic et
candidus et talos a uertice pulcher ad imos
5 fiet eritque tuus nummorum milibus octo,
uerna ministeriis ad nutus aptus erilis,
litterulis Graecis inbutus, idoneus arti
cuilibet; argilla quiduis imitaberis uda;
quin etiam canet indoctum, sed dulce bibenti.
10 Multa fidem promissa leuant, ubi plenius aequo
laudat uenalis qui uolt extrudere merces.
Res urget me nulla; meo sum pauper in aere.
Nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me
quiuis ferret idem. Semel hic cessauit et, ut fit,
15 in scalis latuit metuens pendentis habenae';
des nummos, excepta nihil te si fuga laedit,
ille ferat pretium poenae securus, opinor.
Prudens emisti uitiosum, dicta tibi est lex;
insequeris tamen hunc et lite moraris iniqua?
20 Dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi
talibus officiis prope mancum, ne mea saeuos
iurgares ad te quod epistula nulla rediret.
Quid tum profeci, mecum facientia iura
si tamen adtemptas? Quereris super hoc etiam quod
25 expectata tibi non mittam carmina mendax.
Luculli miles collecta uiatica multis
aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem
perdiderat; post hoc uehemens lupus, et sibi et hosti
iratus pariter, ieiunis dentibus acer,
30 praesidium regale loco deiecit, ut aiunt,
summe munito et multarum diuite rerum.
Clarus ob id factum donis ornatur honestis,
accipit et bis dena super sestertia nummum.
Forte sub hoc tempus castellum euertere praetor
35 nescio quod cupiens hortari coepit eundem
uerbis quae timido quoque possent addere mentem;
‘I, bone, quo uirtus tua te uocat, i pede fausto,
grandia laturus meritorum praemia. Quid stas?’
Post haec ille catus, quantumuis rusticus: ‘Ibit,
40 ibit eo, quo uis, qui zonam perdidit’ inquit.
Romae nutriri mihi contigit atque doceri
iratus Grais quantum nocuisset Achilles.
Adiecere bonae paulo plus artis Athenae,
scilicet ut uellem curuo dinoscere rectum
45 atque inter siluas Academi quaerere uerum.
Dura sed emouere loco me tempora grato
ciuilisque rudem belli tulit aestus in arma
Caesaris Augusti non responsura lacertis.
Vnde simul primum me dimisere Philippi,
50 decisis humilem pinnis inopemque paterni
et laris et fundi paupertas impulit audax
ut uersus facerem; sed quod non desit habentem
quae poterunt umquam satis expurgare cicutae,
ni melius dormire putem quam scribere uersus?
55 Singula de nobis anni praedantur euntes;
eripuere iocos, uenerem, conuiuia, ludum;
tendunt extorquere poemata; quid faciam uis?
Denique non omnes eadem mirantur amantque;
carmine tu gaudes, hic delectatur iambis,
60 ille Bioneis sermonibus et sale nigro.
Tres mihi conuiuae prope dissentire uidentur,
poscentes uario multum diuersa palato.
Quis dem? Quid non dem? Renuis quod tu, iubet alter;
quod petis, id sane est inuisum acidumque duobus.
65 Praeter cetera me Romaene poemata censes
scribere posse inter tot curas totque labores?
Hic sponsum uocat, hic auditum scripta, relictis
omnibus officiis; cubat hic in colle Quirini,
hic extremo in Auentino, uisendus uterque;
70 interualla uides humane commoda. ‘Verum
purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.’
Festinat calidus mulis gerulisque redemptor,
torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum,
tristia robustis luctantur funera plaustris,
75 hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus;
i nunc et uersus tecum meditare canoros.
Scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem,
rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra;
tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos
80 uis canere et contracta sequi uestigia uatum?
Ingenium, sibi quod uacuas desumpsit Athenas
et studiis annos septem dedit insenuitque
libris et curis, statua taciturnius exit
plerumque et risu populum quatit: hic ego, rerum
85 fluctibus in mediis et tempestatibus urbis,
uerba lyrae motura sonum conectere digner?
Frater erat Romae consulti rhetor, ut alter
alterius sermone meros audiret honores,
Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille.
90 Qui minus argutos uexat furor iste poetas?
Carmina compono, hic elegos, ‘mirabile uisu
caelatumque nouem Musis opus.’ Aspice primum
quanto cum fastu, quanto molimine circum
spectemus uacuam Romanis uatibus aedem;
95 mox etiam, si forte uacas, sequere et procul audi
quid ferat et qua re sibi nectat uterque coronam.
Caedimur et totidem plagis consumimus hostem,
lento Samnites ad lumina prima duello.
Discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis?
100 Quis nisi Callimachus? Si plus adposcere uisus,
fit Mimnermus et optiuo cognomine crescit.
Multa fero ut placem genus inritabile uatum,
cum scribo et supplex populi suffragia capto;
idem finitis studiis et mente recepta
105 opturem patulas impune legentibus auris.
Ridentur mala qui componunt carmina; uerum
gaudent scribentes et se uenerantur et ultro,
si taceas, laudant quicquid scripsere beati.
At qui legitimum cupiet fecisse poema,
110 cum tabulis animum censoris sumet honesti;
audebit, quaecumque parum splendoris habebunt
et sine pondere erunt et honore indigna ferentur,
uerba mouere loco, quamuis inuita recedant
et uersentur adhuc inter penetralia Vestae;
115 obscurata diu populo bonus eruet atque
proferet in lucem speciosa uocabula rerum,
quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis
nunc situs informis premit et deserta uetustas;
adsciscet noua, quae genitor produxerit usus.
120 Vehemens et liquidus puroque simillimus amni
fundet opes Latiumque beabit diuite lingua;
luxuriantia compescet, nimis aspera sano
leuabit cultu, uirtute carentia tollet,
ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui
125 nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa mouetur.
Praetulerim scriptor delirus inersque uideri,
dum mea delectent mala me uel denique fallant,
quam sapere et ringi. Fuit haud ignobilis Argis,
qui se credebat miros audire tragoedos
130 in uacuo laetus sessor plausorque theatro,
cetera qui uitae seruaret munia recto
more, bonus sane uicinus, amabilis hospes,
comis in uxorem, posset qui ignoscere seruis
et signo laeso non insanire lagoenae,
135 posset qui rupem et puteum uitare patentem.
Hic ubi cognatorum opibus curisque refectus
expulit elleboro morbum bilemque meraco
et redit ad sese: ‘Pol, me occidistis, amici,
non seruastis’ ait, ‘cui sic extorta uoluptas
140 et demptus per uim mentis gratissimus error.’
Nimirum sapere est abiectis utile nugis,
et tempestiuum pueris concedere ludum,
ac non uerba sequi fidibus modulanda Latinis,
sed uerae numerosque modosque ediscere uitae.
145 Quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor:
‘Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,
narrares medicis; quod, quanto plura parasti,
tanto plura cupis, nulline faterier audes?
Si uolnus tibi monstrata radice uel herba
150 non fieret leuius, fugeres radice uel herba
proficiente nihil curarier; audieras, cui
rem di donarent, illi decedere prauam
stultitiam, et cum sis nihilo sapientior, ex quo
plenior es, tamen uteris monitoribus isdem?
155 At si diuitiae prudentem reddere possent,
si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes,
uiueret in terris te siquis auarior uno.
Si proprium est quod quis libra mercatus et aere est,
quaedam, si credis consultis, mancipat usus,
160 qui te pascit ager, tuus est, et uilicus Orbi,
cum segetes occat tibi mox frumenta daturas,
te dominum sentit. Das nummos, accipis uuam,
pullos, oua, cadum temeti; nempe modo isto
paulatim mercaris agrum, fortasse trecentis
165 aut etiam supra nummorum milibus emptum.
Quid refert, uiuas numerato nuper an olim?
Emptor Aricini quoniam Veientis et arui
emptum cenat holus, quamuis aliter putat, emptis
sub noctem gelidam lignis calefactat aenum,
170 sed uocat usque suum, qua populus adsita certis
limitibus uicina refugit iurgia; tamquam
sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horae
nunc prece, nunc pretio, nunc ui, nunc morte suprema
permutet dominos et cedat in altera iura.
175 Sic quia perpetuus nulli datur usus et heres
heredem alterius uelut unda superuenit undam,
quid uici prosunt aut horrea? Quid Calabris
saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus
grandia cum paruis, non exorabilis auro?
180 Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas,
argentum, uestes Gaetulo murice tinctas
sunt qui non habeant, est qui non curat habere.
Cur alter fratrum cessare et ludere et ungui
praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter
185 diues et inportunus ad umbram lucis ab ortu
siluestrem flammis et ferro mitiget agrum,
scit Genius, natale comes qui temperat astrum,
naturae deus humanae, mortalis in unum
quodque caput, uoltu mutabilis, albus et ater.
190 Vtar et ex modico, quantum res poscet, aceruo
tollam, nec metuam quid de me iudicet heres,
quod non plura datis inuenerit; et tamen idem
scire uolam quantum simplex hilarisque nepoti
discrepet et quantum discordet parcus auaro.
195 Distat enim, spargas tua prodigus an neque sumptum
inuitus facias neque plura parare labores,
ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim,
exiguo gratoque fruaris tempore raptim.
Pauperies inmunda domus procul absit; ego utrum
200 naue ferar magna an parua, ferar unus et idem.
Non agimur tumidis uelis Aquilone secundo;
non tamen aduersis aetatem ducimus Austris,
uiribus, ingenio, specie, uirtute, loco, re
extremi primorum, extremis usque priores.
205 Non es auarus: abi. Quid? Cetera iam simul isto
cum uitio fugere? Caret tibi pectus inani
ambitione? Caret mortis formidine et ira?
Somnia, terrores magicos, miracula, sagas,
nocturnos lemures portentaque Thessala rides?
210 Natalis grate numeras? Ignoscis amicis?
Lenior et melior fis accedente senecta?
Quid te exempta iuuat spinis de pluribus una?
Viuere si recte nescis, decede peritis.
Lusisti satis, edisti satis atque bibisti;
215 tempus abire tibi est, ne potum largius aequo
rideat et pulset lasciua decentius aetas.’
[1] Humano capiti ceruicem pictor equinam
iungere si uelit et uarias inducere plumas
undique collatis membris, ut turpiter atrum
desinat in piscem mulier formosa superne,
5 spectatum admissi, risum teneatis, amici?
Credite, Pisones, isti tabulae fore librum
persimilem, cuius, uelut aegri somnia, uanae
fingentur species, ut nec pes nec caput uni
reddatur formae. “Pictoribus atque poetis
[10] quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.”
Scimus, et hanc ueniam petimusque damusque uicissim,
sed non ut placidis coeant immitia, non ut
serpentes auibus geminentur, tigribus agni.
Inceptis grauibus plerumque et magna professis
15 purpureus, late qui splendeat, unus et alter
adsuitur pannus, cum lucus et ara Dianae
et properantis aquae per amoenos ambitus agros
aut flumen Rhenum aut pluuius describitur arcus;
sed nunc non erat his locus. Et fortasse cupressum
[20] scis simulare; quid hoc, si fractis enatat exspes
nauibus, aere dato qui pingitur? Amphora coepit
institui; currente rota cur urceus exit?
Denique sit quod uis, simplex dumtaxat et unum.
Maxima pars uatum, pater et iuuenes patre digni,
25 decipimur specie recti. Breuis esse laboro,
obscurus fio; sectantem leuia nerui
deficiunt animique; professus grandia turget;
serpit humi tutus nimium timidusque procellae;
qui uariare cupit rem prodigialiter unam,
[30] delphinum siluis adpingit, fluctibus aprum.
In uitium ducit culpae fuga, si caret arte.
Aemilium circa ludum faber imus et unguis
exprimet et mollis imitabitur aere capillos,
infelix operis summa, quia ponere totum
35 nesciet. Hunc ego me, siquid componere curem,
non magis esse uelim quam naso uiuere prauo
spectandum nigris oculis nigroque capillo.
Sumite materiam uestris, qui scribitis, aequam
uiribus et uersate diu quid ferre recusent,
[40] quid ualeant umeri. Cui lecta potenter erit res,
nec facundia deseret hunc, nec lucidus ordo.
Ordinis haec uirtus erit et uenus, aut ego fallor,
ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici,
pleraque differat et praesens in tempus omittat,
45 hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.
In uerbis etiam tenuis cautusque serendis
dixeris egregie, notum si callida uerbum
reddiderit iunctura nouum. Si forte necesse est
indiciis monstrare recentibus abdita rerum, et
[50] fingere cinctutis non exaudita Cethegis
continget dabiturque licentia sumpta pudenter,
et noua fictaque nuper habebunt uerba fidem, si
Graeco fonte cadent parce detorta. Quid autem
Caecilio Plautoque dabit Romanus, ademptum
55 Vergilio Varioque? Ego cur, adquirere pauca
si possum, inuideor, cum lingua Catonis et Enni
sermonem patrium ditauerit et noua rerum
nomina protulerit? Licuit semperque licebit
signatum praesente nota producere nomen.
[60] Vt siluae foliis pronos mutantur in annos,
prima cadunt, ita uerborum uetus interit aetas,
et iuuenum ritu florent modo nata uigentque.
Debemur morti nos nostraque. Siue receptus
terra Neptunus classes Aquilonibus arcet,
65 regis opus, sterilisue diu palus aptaque remis
uicinas urbes alit et graue sentit aratrum,
seu cursum mutauit iniquom frugibus amnis,
doctus iter melius, mortalia facta peribunt,
nedum sermonem stet honos et gratia uiuax.
[70] Multa renascentur quae iam cecidere, cadentque
quae nunc sunt in honore uocabula, si uolet usus,
quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.
Res gestae regumque ducumque et tristia bella
quo scribi possent numero, monstrauit Homerus.
75 Versibus impariter iunctis querimonia primum,
post etiam inclusa est uoti sententia compos;
quis tamen exiguos elegos emiserit auctor,
grammatici certant et adhuc sub iudice lis est.
Archilochum proprio rabies armauit iambo;
[80] hunc socci cepere pedem grandesque coturni,
alternis aptum sermonibus et popularis
uincentem strepitus et natum rebus agendis.
Musa dedit fidibus diuos puerosque deorum
et pugilem uictorem et equom certamine primum
85 et iuuenum curas et libera uina referre.
Discriptas seruare uices operumque colores
cur ego, si nequeo ignoroque, poeta salutor?
Cur nescire pudens praue quam discere malo?
Versibus exponi tragicis res comica non uult;
[90] indignatur item priuatis ac prope socco
dignis carminibus narrari cena Thyestae.
Singula quaeque locum teneant sortita decentem.
Interdum tamen et uocem comoedia tollit,
iratusque Chremes tumido delitigat ore;
95 et tragicus plerumque dolet sermone pedestri
Telephus et Peleus, cum pauper et exul uterque
proicit ampullas et sesquipedalia uerba,
si curat cor spectantis tetigisse querella.
Non satis est pulchra esse poemata; dulcia sunto
[100] et, quocumque uolent, animum auditoris agunto.
Vt ridentibus adrident, ita flentibus adsunt
humani uoltus; si uis me flere, dolendum est
primum ipsi tibi; tum tua me infortunia laedent,
Telephe uel Peleu; male si mandata loqueris,
105 aut dormitabo aut ridebo. Tristia maestum
uoltum uerba decent, iratum plena minarum,
ludentem lasciua, seuerum seria dictu.
Format enim natura prius non intus ad omnem
fortunarum habitum; iuuat aut impellit ad iram,
[110] aut ad humum maerore graui deducit et angit;
post effert animi motus interprete lingua.
Si dicentis erunt fortunis absona dicta,
Romani tollent equites peditesque cachinnum.
Intererit multum, diuosne loquatur an heros,
115 maturusne senex an adhuc florente iuuenta
feruidus, et matrona potens an sedula nutrix,
mercatorne uagus cultorne uirentis agelli,
Colchus an Assyrius, Thebis nutritus an Argis.
Aut famam sequere aut sibi conuenientia finge
[120] scriptor. Honoratum si forte reponis Achillem,
impiger, iracundus, inexorabilis, acer
iura neget sibi nata, nihil non arroget armis.
Sit Medea ferox inuictaque, flebilis Ino,
perfidus Ixion, Io uaga, tristis Orestes.
125 Siquid inexpertum scaenae committis et audes
personam formare nouam, seruetur ad imum
qualis ab incepto processerit et sibi constet.
Difficile est proprie communia dicere, tuque
rectius Iliacum carmen deducis in actus
[130] quam si proferres ignota indictaque primus.
Publica materies priuati iuris erit, si
non circa uilem patulumque moraberis orbem,
nec uerbo uerbum curabis reddere fidus
interpres nec desilies imitator in artum,
135 unde pedem proferre pudor uetet aut operis lex.
Nec sic incipies, ut scriptor cyclicus olim:
“Fortunam Priami cantabo et nobile bellum”.
Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu?
Parturient montes, nascetur ridiculus mus.
[140] Quanto rectius hic, qui nil molitur inepte:
“Dic mihi, Musa, uirum, captae post tempora Troiae
qui mores hominum multorum uidit et urbes”.
Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem
cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat,
145 Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdim.
Nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri,
nec gemino bellum Troianum orditur ab ouo;
semper ad euentum festinat et in medias res
non secus ac notas auditorem rapit, et quae
[150] desperat tractata nitescere posse relinquit,
atque ita mentitur, sic ueris falsa remiscet,
primo ne medium, medio ne discrepet imum.
Tu quid ego et populus mecum desideret audi,
si plosoris eges aulaea manentis et usque
155 sessuri donec cantor. “Vos plaudite” dicat.
Aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores,
mobilibusque decor naturis dandus et annis.
Reddere qui uoces iam scit puer et pede certo
signat humum, gestit paribus conludere et iram
[160] colligit ac ponit temere et mutatur in horas.
inberbus iuuenis tandem custode remoto
gaudet equis canibusque et aprici gramine Campi,
cereus in uitium flecti, monitoribus asper,
utilium tardus prouisor, prodigus aeris,
165 sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.
Conuersis studiis aetas animusque uirilis
quaerit opes et amicitias, inseruit honori,
commisisse cauet quod mox mutare laboret.
Multa senem circumueniunt incommoda, uel quod
[170] quaerit et inuentis miser abstinet ac timet uti,
uel quod res omnis timide gelideque ministrat,
dilator, spe longus, iners auidusque futuri,
difficilis, querulus, laudator temporis acti
se puero, castigator censorque minorum.
175 Multa ferunt anni uenientes commoda secum,
multa recedentes adimunt. Ne forte seniles
mandentur iuueni partes pueroque uiriles;
semper in adiunctis aeuoque morabitur aptis.
Aut agitur res in scaenis aut acta refertur.
[180] Segnius inritant animos demissa per aurem
quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae
ipse sibi tradit spectator; non tamen intus
digna geri promes in scaenam multaque tolles
ex oculis, quae mox narret facundia praesens.
185 Ne pueros coram populo Medea trucidet,
aut humana palam coquat exta nefarius Atreus,
aut in auem Procne uertatur, Cadmus in anguem.
Quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi.
Neue minor neu sit quinto productior actu
[190] fabula, quae posci uolt et spectanda reponi;
nec deus intersit, nisi dignus uindice nodus
inciderit; nec quarta loqui persona laboret.
Actoris partis chorus officiumque uirile
defendat, neu quid medios intercinat actus,
195 quod non proposito conducat et haereat apte.
Ille bonis faueatque et consilietur amice
et regat iratos et amet peccare timentis;
ille dapes laudet mensae breuis, ille salubrem
iustitiam legesque et apertis otia portis;
[200] ille tegat commissa deosque precetur et oret,
ut redeat miseris, abeat Fortuna superbis.
Tibia non, ut nunc, orichalco uincta tubaeque
aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco
adspirare et adesse choris erat utilis atque
205 nondum spissa nimis complere sedilia flatu,
quo sane populus numerabilis, utpote paruos,
et frugi castusque uerecundusque coibat.
Postquam coepit agros extendere uictor et urbes
latior amplecti murus uinoque diurno
[210] placari Genius festis impune diebus,
accessit numerisque modisque licentia maior.
Indoctus quid enim saperet liberque laborum
rusticus urbano confusus, turpis honesto?
Sic priscae motumque et luxuriem addidit arti
215 tibicen traxitque uagus per pulpita uestem;
sic etiam fidibus uoces creuere seueris
et tulit eloquium insolitum facundia praeceps,
utiliumque sagax rerum et diuina futuri
sortilegis non discrepuit sententia Delphis.
[220] Carmine qui tragico uilem certauit ob hircum,
mox etiam agrestis Satyros nudauit et asper
incolumi grauitate iocum temptauit eo quod
inlecebris erat et grata nouitate morandus
spectator functusque sacris et potus et exlex.
225 Verum ita risores, ita commendare dicacis
conueniet Satyros, ita uertere seria ludo,
ne quicumque deus, quicumque adhibebitur heros,
regali conspectus in auro nuper et ostro,
migret in obscuras humili sermone tabernas,
[230] aut, dum uitat humum, nubes et inania captet.
Effutire leuis indigna tragoedia uersus,
ut festis matrona moueri iussa diebus,
intererit Satyris paulum pudibunda proteruis.
Non ego inornata et dominantia nomina solum
235 uerbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo,
nec sic enitar tragico diferre colori
ut nihil intersit Dauusne loquatur et audax
Pythias, emuncto lucrata Simone talentum,
an custos famulusque dei Silenus alumni.
[240] Ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quiuis
speret idem, sudet multum frustraque laboret
ausus idem; tantum series iuncturaque pollet,
tantum de medio sumptis accedit honoris.
Siluis deducti caueant me iudice Fauni
245 ne, uelut innati triuiis ac paene forenses,
aut nimium teneris iuuenentur uersibus unquam
aut inmunda crepent ignominiosaque dicta;
offenduntur enim quibus est equos et pater et res,
nec, siquid fricti ciceris probat et nucis emptor,
[250] aequis accipiunt animis donantue corona.
Syllaba longa breui subiecta uocatur iambus,
pes citus; unde etiam trimetris adcrescere iussit
nomen iambeis, cum senos redderet ictus,
primus ad extremum similis sibi; non ita pridem,
255 tardior ut paulo grauiorque ueniret ad auris,
spondeos stabilis in iura paterna recepit
commodus et patiens, non ut de sede secunda
cederet aut quarta socialiter. Hic et in Acci
nobilibus trimetris adparet rarus, et Enni
[260] in scaenam missos cum magno pondere uersus
aut operae celeris nimium curaque carentis
aut ignoratae premit artis crimine turpi.
Non quiuis uidet inmodulata poemata iudex,
et data Romanis uenia est indigna poetis.
265 Idcircone uager scribamque licenter? An omnis
uisuros peccata putem mea, tutus et intra
spem ueniae cautus? Vitaui denique culpam,
non laudem merui. Vos exemplaria Graeca
nocturna uersate manu, uersate diurna.
[270] At uestri proaui Plautinos et numeros et
laudauere sales, nimium patienter utrumque,
ne dicam stulte, mirati, si modo ego et uos
scimus inurbanum lepido seponere dicto
legitimumque sonum digitis callemus et aure.
275 Ignotum tragicae genus inuenisse Camenae
dicitur et plaustris uexisse poemata Thespis
quae canerent agerentque peruncti faecibus ora.
Post hunc personae pallaeque repertor honestae
Aeschylus et modicis instrauit pulpita tignis
[280] et docuit magnumque loqui nitique coturno.
Successit uetus his comoedia, non sine multa
laude; sed in uitium libertas excidit et uim
dignam lege regi; lex est accepta chorusque
turpiter obticuit sublato iure nocendi.
285 Nil intemptatum nostri liquere poetae,
nec minimum meruere decus uestigia Graeca
ausi deserere et celebrare domestica facta,
uel qui praetextas uel qui docuere togatas.
Nec uirtute foret clarisue potentius armis
[290] quam lingua Latium, si non offenderet unum
quemque poetarum limae labor et mora. Vos, o
Pompilius sanguis, carmen reprehendite quod non
multa dies et multa litura coercuit atque
praesectum deciens non castigauit ad unguem.
295 Ingenium misera quia fortunatius arte
credit et excludit sanos Helicone poetas
Democritus, bona pars non unguis ponere curat,
non barbam, secreta petit loca, balnea uitat;
nanciscetur enim pretium nomenque poetae,
[300] si tribus Anticyris caput insanabile nunquam
tonsori Licino commiserit. O ego laeuus
qui purgor bilem sub uerni temporis horam!
Non alius faceret meliora poemata; uerum
nil tanti est. Ergo fungar uice cotis, acutum
305 reddere quae ferrum ualet exsors ipsa secandi;
munus et officium, nil scribens ipse, docebo,
unde parentur opes, quid alat formetque poetam,
quid deceat, quid non, quo uirtus, quo ferat error.
Scribendi recte sapere est et principium et fons.
[310] Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae,
uerbaque prouisam rem non inuita sequentur.
Qui didicit, patriae quid debeat et quid amicis,
quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes,
quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae
315 partes in bellum missi ducis, ille profecto
reddere personae scit conuenientia cuique.
Respicere exemplar uitae morumque iubebo
doctum imitatorem et uiuas hinc ducere uoces.
Interdum speciosa locis morataque recte
[320] fabula nullius ueneris, sine pondere et arte,
ualdius oblectat populum meliusque moratur
quam uersus inopes rerum nugaeque canorae.
Grais ingenium, Grais dedit ore rotundo
Musa loqui, praeter laudem nullius auaris;
325 Romani pueri longis rationibus assem
discunt in partis centum diducere. “Dicat
filius Albini: si de quincunce remota est
uncia, quid superat? — Poteras dixisse. — Triens. — Eu!
Rem poteris seruare tuam. Redit uncia, quid fit?”
[330] Semis. An, haec animos aerugo et cura peculi
cum semel imbuerit, speramus carmina fingi
posse linenda cedro et leui seruanda cupresso?
Aut prodesse uolunt aut delectare poetae
aut simul et iucunda et idonea dicere uitae.
335 Quicquid praecipies, esto breuis, ut cito dicta
percipiant animi dociles teneantque fideles.
Omne superuacuum pleno de pectore manat.
Ficta uoluptatis causa sint proxima ueris,
ne quodcumque uolet poscat sibi fabula credi,
[340] neu pransae Lamiae uiuum puerum extrahat aluo.
Centuriae seniorum agitant expertia frugis,
celsi praetereunt austera poemata Ramnes.
Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci,
lectorem delectando pariterque monendo;
345 hic meret aera liber Sosiis, hic et mare transit
et longum noto scriptori prorogat aeuum.
Sunt delicta tamen quibus ignouisse uelimus;
nam neque chorda sonum reddit quem uolt manus et mens,
poscentique grauem persaepe remittit acutum,
[350] nec semper feriet quodcumque minabitur arcus.
Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis
offendar maculis, quas aut incuria fudit,
aut humana parum cauit natura. Quid ergo est?
Vt scriptor si peccat idem librarius usque,
355 quamuis est monitus, uenia caret, et Citharoedus
ridetur, chorda qui semper oberrat eadem,
sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille,
quem bis terque bonum cum risu miror; et idem
indignor quandoque bonus dormitat Homerus;
[360] uerum operi longo fas est obrepere somnum.
Vt pictura poesis; erit quae, si propius stes,
te capiat magis, et quaedam, si longius abstes;
haec amat obscurum, uolet haec sub luce uideri,
iudicis argutum quae non formidat acumen;
365 haec placuit semel, haec deciens repetita placebit.
O maior iuuenum, quamuis et uoce paterna
fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum
tolle memor, certis medium et tolerabile rebus
recte concedi; consultus iuris et actor
[370] causarum mediocris abest uirtute diserti
Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus,
sed tamen in pretio est; mediocribus esse poetis
non homines, non di, non concessere columnae.
Vt gratas inter mensas symphonia discors
375 et crassum unguentum et Sardo cum melle papauer
offendunt, poterat duci quia cena sine istis,
sic animis natum inuentumque poema iuuandis,
si paulum summo decessit, uergit ad imum.
Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis,
[380] indoctusque pilae disciue trochiue quiescit,
ne spissae risum tollant impune coronae;
qui nescit, uersus tamen audet fingere. Quidni?
Liber et ingenuus, praesertim census equestrem
summam nummorum uitioque remotus ab omni.
385 Tu nihil inuita dices faciesue Minerua;
id tibi iudicium est, ea mens. Siquid tamen olim
scripseris, in Maeci descendat iudicis auris
et patris et nostras, nonumque prematur in annum
membranis intus positis; delere licebit
[390] quod non edideris; nescit uox missa reuerti.
Siluestris homines sacer interpresque deorum
caedibus et uictu foedo deterruit Orpheus,
dictus ob hoc lenire tigris rabidosque leones;
dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis,
395 saxa mouere sono testudinis et prece blanda
ducere quo uellet. Fuit haec sapientia quondam,
publica priuatis secernere, sacra profanis,
concubitu prohibere uago, dare iura maritis,
oppida moliri, leges incidere ligno.
[400] Sic honor et nomen diuinis uatibus atque
carminibus uenit. Post hos insignis Homerus
Tyrtaeusque mares animos in Martia bella
uersibus exacuit, dictae per carmina sortes,
et uitae monstrata uia est et gratia regum
405 Pieriis temptata modis ludusque repertus
et longorum operum finis: ne forte pudori
sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo.
Natura fieret laudabile carmen an arte,
quaesitum est; ego nec studium sine diuite uena
[410] nec rude quid prosit uideo ingenium; alterius sic
altera poscit opem res et coniurat amice.
Qui studet optatam cursu contingere metam,
multa tulit fecitque puer, sudauit et alsit,
abstinuit uenere et uino; qui Pythia cantat
415 tibicen, didicit prius extimuitque magistrum.
Nunc satis est dixisse: “Ego mira poemata pango;
occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est
et, quod non didici, sane nescire fateri.”
Vt praeco, ad merces turbam qui cogit emendas,
[420] adsentatores iubet ad lucrum ire poeta
diues agris, diues positis in fenore nummis.
Si uero est unctum qui recte ponere possit
et spondere leui pro paupere et eripere atris
litibus implicitum, mirabor si sciet inter
425 noscere mendacem uerumque beatus amicum.
Tu seu donaris seu quid donare uoles cui,
nolito ad uersus tibi factos ducere plenum
laetitiae; clamabit enim: “Pulchre, bene, recte”,
pallescet super his, etiam stillabit amicis
[430] ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram.
Vt qui conducti plorant in funere dicunt
et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic
derisor uero plus laudatore mouetur.
Reges dicuntur multis urgere culillis
435 et torquere mero, quem perspexisse laborent
an sit amicitia dignus; si carmina condes,
numquam te fallent animi sub uolpe latentes.
Quintilio siquid recitares: “Corrige, sodes,
hoc” aiebat “et hoc”; melius te posse negares,
[440] bis terque expertum frustra; delere iubebat
et male tornatos incudi reddere uersus.
Si defendere delictum quam uertere malles,
nullum ultra uerbum aut operam insumebat inanem,
quin sine riuali teque et tua solus amares.
445 Vir bonus et prudens uersus reprehendet inertis,
culpabit duros, incomptis adlinet atrum
transuorso calamo signum, ambitiosa recidet
ornamenta, parum claris lucem dare coget,
arguet ambigue dictum, mutanda notabit,
[450] fiet Aristarchus, nec dicet: “Cur ego amicum
offendam in nugis?” Hae nugae seria ducent
in mala derisum semel exceptumque sinistre.
Vt mala quem scabies aut morbus regius urget
aut fanaticus error et iracunda Diana,
455 uesanum tetigisse timent fugiuntque poetam,
qui sapiunt; agitant pueri incautique sequuntur.
Hic dum sublimis uersus ructatur et errat,
si ueluti merulis intentus decidit auceps
in puteum foueamue, licet “succurrite” longum
[460] clamet “Io ciues”, non sit qui tollere curet.
Si curet quis opem ferre et demittere funem,
“qui scis an prudens huc se deiecerit atque
seruari nolit?” dicam, Siculique poetae
narrabo interitum. Deus inmortalis haberi
465 dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam
insiluit. Sit ius liceatque perire poetis;
inuitum qui seruat, idem facit occidenti.
Nec semel hoc fecit nec, si retractus erit, iam
fiet homo et ponet famosae mortis amorem.
[470] Nec satis apparet cur uersus factitet, utrum
minxerit in patrios cineres, an triste bidental
mouerit incestus; certe furit, ac uelut ursus,
obiectos caueae ualuit si frangere clatros,
indoctum doctumque fugat recitator acerbus;
475 quem uero arripuit, tenet occiditque legendo,
non missura cutem nisi plena cruoris hirudo.