Seneca – De Beneficiis – Liber II
[2,1] I. Inspiciamus, Liberalis, uirorum optime, id quod ex priore parte adhuc superest, quemadmodum dandum sit beneficium : cuius rei expeditissimam uideor monstraturus uiam. Sic demus, quomodo uellemus accipere : ante omnia libenter, cite, sine ulla dubitatione. Ingratum est beneficium, quod diu inter manus dantis haesit, quod quis aegre dimittere uisus est, et sic, tanquam sibi eriperet. Etiamsi quid morae interuenit, euitemus omni modo ne deliberasse uideamur. Proximus est a negante, qui dubitauit, nullamque iniit gratiam. Nam quum in beneficio iucundissima sit tribuentis uoluntas; qui nolentem se tribuisse ipsa cunctatione testatus est, non dedit, sed aduersus ducentem male retinuit. Multi autem sunt, quos liberales facit frontis infirmitas.
Gratissima sont beneficia parata, facilia et occurrentia, ubi nulla mora fuit, nisi in accipientis uerecundia. Optimum est, antecedere desiderium cuiusque ; proximum, sequi : illud melius, occupare antequam rogemur; quia quum homini probo ad rogandum os concurrat, et suffundatur rubor, qui hoc tormentum remittit, multiplicat munus suum. Non tulit gratis, qui quum rogasset, accepit; quoniam quidem, ut maioribus nostris, grauissimis uiris, uisum est, nulla res carius constat, quam quae precibus empta est. Vota homines parcius facerent, si palam facienda essent ; adeo etiam deos, quibus honestissime supplicamus, tacite malumus et intra nosmetipsos precari.
[2,2] II. Molestum uerbum est, onerosum, et demisso uultu dicendum : Rogo. Huius facienda est gratia amico, et cuicumque, quem amicum sis promerendo facturus. Properet licet, sero beneficium dedit, qui roganti dedit. Ideo diuinanda cuiusque uoluntas, et quum intellecta est, necessitate grauissima rogandi liberanda est. Illud beneficium iucundum, uicturumque in animo scias, quod obuiam uenit. Si non contingit praeueuire, plura rogantis uerba intercidamus, ne rogati uideamur : sed certiores facti, statim promittamus, facturosque nos, etiam antequam interpellaremur, ipsa festinatione approbemus. Quemadmodum in aegris opportunitas cibi salutaris est, et aqua tempestiue data remedii locum obtinuit; ita quamuis leue et uulgare beneficium sit, si praesto fuit, si proximam quamque horam non perdidit, multum sibi adiicit, gratiamque pretiosi, sed lenti et diu cogitati muneris uincit. Qui tam parate fecit, non est dubium quin libenter faciat. Itaque laetus facit, et induit sibi animi sui uultum.
[2,3] III. Ingentia quorumdam beneficia, silentium aut loquendi tarditas, imitata grauitatem et tristitiam, corrupit, quum promitterent uultu negantium. Quanto melius adiicere bona uerba rebus bonis, et praedicatione humana benignaque commendare quae praestes! Ut ille se castiget, quod tardior in rogando fuit, adiicias licet familiarem querelam : “Irascor tibi, quod quum aliquid desiderasses, non olim scire me uoluisti, quod tam diligenter rogasti, quod quemquam adhibuisti. Ego uero gratulor mihi, quod experiri animum meum libuit: postea quidquid desiderabis, tuo iure exiges. Semel rusticitati tuae ignoscitur. ” Sic efficies, ut animum tuum pluris aestimet, quam illud, quidquid est, ad quod petendum uenerat. Tunc est summa uirtus tribuentis, tunc benignitas, ubi ille qui discessit, dicet sibi : “Magnum hodie lucrum feci ; malo quod illum talem inueni, quam si multiplicatum hoc ad me alia uia peruenisset. Huic eius animo nunquam parem referam gratiam.”
[2,4] IV. At plerique sunt, qui beneficia asperitate uerborum et supercilio in odium adducunt, eo sermone usi, ea superbia, ut impetrasse poeniteat. Aliae deinde post rem promissam sequuntur morae ; nihil autem est acerbius, quam ubi quoque, quod impetrasti, rogandum est. Repraesentanda sunt beneficia; quae a quibusdam accipere difficilius est, quam impetrare. Hic rogandus est, ut admoneat; ille, ut consummet. Sic unum munus per multorum teritur manus : ex quo gratiae minimum apud promittentem remanet, quia auctori detrahit, quisquis post illum rogandus est. Haec itaque curae habebis, si grate aestimari quae praestabis uoles, ut beneficia tua illibata, ut integra ad eos, quibus promissa sunt, perueniant, sine ulla, quod aiunt, deductione. Nemo illa intercipiat, nemo detineat: nemo in eo quod daturas es, gratiam suam facere potest, ut non tuam minuat.
[2,5] V. Nihil aeque amarum, quam diu pendere. Aequiore quidam animo ferunt praecidi spem suam, quam trahi. Plerisque autem hoc uitium est, ambitione praua differendi promissa, ne minor sit rogantium turba ; quales regiae potentiae ministri sunt, quos delectat superbiae suae longum spectaculum, minusque se iudicant posse, nisi diu multumque singulis, quid possint, ostenderint. Nihil confestim, nihil semel faciunt ; iniuriae illorum praecipites, lenta beneficia sunt. Quare uerissimum existima, quod ille comicus dixit : — Quid? tu non intelligis, Tantum te gratiae demere, quantum morae adiicis? Inde illae uoces, quas ingenuus dolor exprimit : “Fac, si quid facis,» et, “Nihil est tanti : malo mihi iam neges”. Ubi in taedium adductus animus incipit beneficium odisse, dum exspectat, potest ob id gratus esse ?
Quemadmodum acerbissima crudelitas est, quae trahit poenam ; et misericordiae genus est, cito occidere, quia tormentum ultimum finem sui secum affert ; quod antecedit tempus, maxima uenturi supplicii pars est : ita maior est muneris gratia, quo minus pependit. Est enim bonarum etiam rerum sollicitis exspectatio grauis; et quum plurima beneficia remedium alicuius rei afferant, qui aut diutius torqueri patitur, quem protinus potest liberare, aut gaudere tardius, beneficio suo manus affert. Omnis benignitas properat ; et proprium est libenter facientis, cito facere. Qui tarde, et diem de die extrahens profuit, non ex animo fecit. Ita duas res maximas perdidit, et tempus, et argumentum amicae uoluntatis ; tarde uelle, nolentis est.
[2,6] VI. In omni negotio, Liberalis, non minima portio est, quomodo quidque aut dicatur, aut fiat; multum celeritas fecit, multum abstulit mora. Sicut in telis eadem ferri uis est: sed infinitum interest, utrum excusso lacerto torqueantur, an remissa manu effluant; gladius idem et stringit, et transforat; quam presso articulo uenerit, refert. Idem est quod datur; sed interest, quomodo detur.
Quam dulce, quam pretiosum est, si gratias sibi agi non est passus, qui dedit ; si dedisse, dum dat, oblitus est ! nom corripere eum, cui quummaxime aliquod praestes, dementia est, et inserere contumeliam meritis. Itaque non sunt exasperanda beneficia, nec quidquam illis triste miscendum. Etiam si quid erit, de quo uelis admonere, aliud tempus eligito.
[2,7] VII. Fabius Verrucosus beneficium ab homine duro aspere datum, panem lapidosum uocabat, quem esurienti accipere necessarium sit, esse acerbum. Tiberius Caesar rogatus a Nepote M. Aelio praetorio, ut aeri alieno eius succurreret , edere illum sibi nomina creditorum iussit. Hoc non est donare, sed creditores conuocare. Quum edita essent, scripsit, Nepoti iussisse se pecuniam solui ; adiecta contumeliosa admonitione, effecit, ut nec aes alienum haberet, nec beneficium. Liberauit illum a creditoribus, sibi non obligauit. Aliquid Tiberius secutus est; puto, noluit plures esse, qui idem rogaturi concurrerent. Ista fortasse efficax ratio fuerit, ad hominum improbas cupiditates pudore reprimendas : beneficium uero danti tota alia sequenda est uia.
[2,8] VIII. Omni genere quod des, quo sit acceptius, adornandum est. Hoc uero non est beneficium dare, deprebendere est. Et ut in transitu de hac quoque parte dicam quid sentiam, ne principi quidem satis decorum est donare ignominiae causa. Tametsi inquietudinem effugere Tiberius ne hoc quidem modo, quo uitabat, potuit. Nam aliquot postea, qui idem rogarent, inuenti sunt ; quos omnes iussit reddere in senatu aeris alieni causas, et ita illis certas summas dedit. Non est illud liberalitas; censura est, non auxilium est; principale tributum est. Beneficium non est, cuius sine rubore meminisse non possum. Ad iudicem missus sum: ut impetrarem, causam dixi !
[2,9] IX. Praecipiunt itaque omnes auctores sapientiae quaedam beneficia palam danda, quaedam secreto. Palam, quae consequi gloriosum est : ut militaria dona, et honores et quidquid aliud notitia pulchrius fit. Rursus quae non producunt, nec honestiorem faciunt, sed succurrunt infirmitati, egestati, ignominiae, tacite danda sunt : ut nota sint solis, quibus prosunt. Interdum et ipse qui iuuatur, fallendus est: ut habeat, nec a quo acceperit, sciat.
[2,10] X. Arcesilaus, ut aiunt, amico pauperi, et paupertatem suam dissimulanti, aegro autem, et ne hoc quidem confitenti, deesse sibi in sumptum ad necessarios usus, quum clam succurrendum iudicasset, puluino eius ignorantis sacculum subiecit, ut homo inutiliter uerecundus, quod desiderabat, inueniret potius quam acceperit.
Quid ergo ? ille nesciet a quo acceperit? Primum nesciat, si hoc ipsum beneficii pars est ; deinde multa alia faciam, multa tribuam, per quae intelligat et illius auctorem. Denique ille nesciat accepisse se : ego sciam me dedisse. Parum est, inquis. Parum, si foenerare cogitas : sed si dare quo genere accipienti maxime profuturum erit, dabis, contentus eris te teste. Alioquin non benefacere delectat, sed uideri benefecisse. Volo, inquis, sciat ! debitorem quaeris. Volo utique sciat ! quid, si illi utilius est nescire ? si honestius, si gratius ? non in aliam partem abibis? Volo sciat ! ita tu hominem non seruabis in tenebris ? Non nego, quoties patitur res, percipiendum gaudium ex accipientis uoluntate: sin adiuuari illum et oportet, et pudet ; si quod praestamus, offendit, nisi absconditur : beneficium in acta non mitto. Quidni ? ego illi non sum indicaturus me dedisse, quum inter prima praecepta ac maxime necessaria sit, ne unquam exprobrem, immo ne admoneam quidem? Haec enim beneficii inter duos lex est : alter statim obliuisci debet dati, alter accepti nunquam. Lacerat animum et premit frequens meritorum commemoratio”.
[2,11] XI. Libet exclamare, quod ille triumuirali proscriptione seruatus a quodam Caesaris amico exclamauit, quum superbiam eius ferre non posset : “Redde me Caesari”. Quousque dices : “Ego te seruaui, ego te eripui morti?” – «Istud, si meo arbitrio memini, uita est ; si tuo, mors est. Nihil tibi debeo, si me seruasti, ut haberes, quem ostenderes. Quousque, me circumducis? quousque obliuisci fortunae meae non sinis? semel in triumpho ductus essem”.
Non est dicendum, quid tribuerimus ; qui admonet, repetit. Non est instandum, non est memoria reuocanda: nisi ut aliud dando prioris admoneas. Ne aliis quidem narrare debemus; qui dedit beneficium, taceat : narret, qui accepit. Dicetur enim, quod illi ubique iactanti beneficium suum : “Num negabis, inquit, te recepisse?” et quum respondisset, “Quando?” – “Saepe quidem, inquit, et multis locis : id est, quoties et ubicumque narrasti”.
Quid opus est te loqui? quid alienum occupare officium ? Est qui istud facere honestius possit : quo narrante et hoc laudabitur, quod ipse non narras. Ingratum me iudicas, si istud te tacente, nemo sciturus est? Quod adeo non est committendum, ut etiamsi quis coram nobis narrabit, ei respondendum sit : Dignissimus quidem ille est maioribus beneficiis, sed ego magis uelle me scio omnia illi praestare, quam adhuc praestitisse. Et haec ipsa non uenaliter, nec ea figura, qua quidam reiiciunt, quae magis ad se uolunt attrahere.
Deinde adiicienda omnis humanitas. Perdet agricola quod sparsit, si labores suos destituet in semine. Multa cura sata perducuntur ad segetem : nihil in fructum peruenit, quod non a primo usque ad extremum aequalis cultura prosequitur : eadem beueficiorum est conditio. Numquid ulla maiora possunt esse, quam quae, in liberos patres conferunt? Haec tamen irrita sunt, si in infantia deserantur, nisi longa pietas munus suum nutriat. Eadem ceterorum beneficiorum conditio est, nisi illa adiuueris, perdes; parum est dedisse, fouenda sunt. Si gratos uis habere quos obligas, non tantum des oportet beneficia, sed et ames. Praecipue, ut dixi, parcamus auribus; admonitio taedium facit, exprobratio odium. Nihil aeque in beneficio dando uitandum est, quam superbia. Quid opus arrogantia uultus? quid tumore uerborum? ipsa res te extollit. Detrahenda est inanis iactatio: res loquentur, nobis tacentibus. Non tantum ingratum, sed inuisum est beneficium superbe datum.
[2,12] XII. C- Caesar dedit uitam Pompeio Penno, si dat, qui non aufert : deinde absoluto, et agenti gratias, porrexit osculandum sinistrum pedem. Qui excusant, et negant id insolentiae causa factum, aiunt socculum auratum, immo aureum, margaritis distinctum, ostendere eum uoluisse. Ita prorsus: quid hic contumeliosum est, si uir consularis aurum et margaritas osculatus est? et alioquin nullam partem in corpore eius electurus, quam purius oscularetur? Homo natus in hoc, ut mores liberae ciuitatis persica seruitute mutaret, parum iudicauit, si senator senex, submissis honoribus, in conspectu principum supplex sibi, eo more iacuisset, quo uicti hostes hostibus iacuere; inuenit aliquid infra genua, quo libertatem detruderet. Non hoc est rempublicam calcare ? et quidem (dicet aliquis, nam potest ad rem pertinere ), sinistro pede ? Parum enim foede furioseque insolens fuerat, qui de capite consularis uiri soccatus audiebat, nisi in os senatoris ingessisset imperator epigros suos.
[2,13] XIII. 0 superbia magnae fortunae ! O stultissimum malum ! ut a te nihil accipere iuuat! ut omne beneficium in iniuriam conuertis ! ut te omnia nimia delectant ! ut te omnia dedecent ! quoque altius te subleuasti, hoc depressior es; ostendisque te non agnoscere ista bona, quibus tantum inflaris. Quidquid das, corrumpis. Libet itaque interrogare, quid tantopere te resupinet, quid uultum habitumque oris peruertat, ut malis habere personam, quam faciem? Iucunda sunt, quae humana fronte, certe leni, placidaque tribuuntur, quae quum daret mihi superior, non exsultauit supra me, sed quam potuit, benignissimus fuit, descenditque in aequum, et detraxit muneri sua pompam ; sic obseruauit idoneum tempus, ut in occasione potius, quam in necessitate succurreret. Uno modo istis. persuadebimus, ne beneficia sua insolentia perdant, si ostenderimus non ideo uideri maiora, quo tumultuosius data sunt; ne ipsos quidem ob id cuiquam posse maiores uideri ; uanam esse superbiae magnitudinem, et quae in odium etiam amanda perducat.
[2,14] XIV. Sunt quaedam nocitura impetrantibus, quae non dare, sed negare, beneficium est. Aestimabimus itaque utilitatem potius quam uoluntatem petentium. Saepe enim noxia concupiscimus, nec dispicere quam perniciosa sint licet, quia iudicium interpellat affectus; sed quum subsedit cupiditas, quum impetus ille flagrantis animi, qui consilium fugat, cecidit ; detestamur perniciosos malorum munerum auctores. Ut frigidam aegris negamus, ut lugentibus ac sibi iratis ferrum, aut amantibus quidquid contra se usurus ardor petit ; sic ea, quae nocitura sunt, impense ac submisse, nonnunquam etiam miserabiliter rogantibus, perseuerabimus non dare. Tum initia beneficiorum suorum spectare, tum etiam exitus decet; et ea dare quae non tantum accipere, sed etiam accepisse delectet.
Multi sont qui dicant : “Scio hoc illi non profuturum; sed quid faciam? rogat, resistere precibus eius non possum. Viderit; de se, non de me, queretur”. Falsum est: immo de te, et merito quidem, quum ad mentem bonam redierit, quum accessio illa, quae animum inflammabat, remiserit. Quidni eum oderit, a quo in damnum ac periculum suum adiutus est? Exorari in perniciem rogantium, saeua bonitas est. Quemadmodum pulcherrimum opus est, etiam inuitos nolentesque seruare ; ita rogantibus pestifera largiri, blandum et affabile odium est. Beneficium demus, quod usu magis ac magis placeat, quod nunquam in malum uertat. Pecuniam non dabo, quam numeraturum adulterae sciam, ne in societate turpis facti ac consilii inueniar. Si potero, reuocabo : sin minus, non adiuuabo scelus. Siue illum ira, quo non debebat, impellit, siue ambitionis calor abducit a tutis, non a semet ipso uim sibi inferri patiar ; non committam, ut possit quandoque dicere: Ille amando me occidit. Saepe nihil interest inter amicorum munera, et hostium uota. Quidquid illi accidere optant, in id horum intempestiua indulgentia impellit, atque instruit. Quid autem turpius, quam, quod euenit frequentissime, ut nihil intersit inter odium et beneficium?
[2,15] XV. Nunquam in turpitudinem nostram reditura tribuamus. Quum summa amicitiae sit, amicum sibi aequare, utrique simul consulendum est. Dabo egenti, sed ut ipse non egeam : succurram perituro, sed ut ipse non peream, nisi si futurus ero magni hominis, aut magnae rei merces. Nullum beneficium dabo, quod turpiter peterem; nec exiguum dilatabo nec magna pro paruis accipi, patiar. Nam ut qui quod dedit, imputat, gratiam destruit, ita qui quantum det, ostendit, munus suum commendat, non exprobrat.
Respiciendae sunt cuique facultates suae, uiresque ; ne aut plus praestemus, quam possumus, aut minus. Aestimanda est eius persona, cui damus; quaedam enim minora sunt, quam ut exire a magnis uiris debeant: quaedam accipiente maiora sunt. Utriusque itaque personam confer: et ipsum, inter illas, quod donabis, examina, numquid aut danti graue sit, aut paucum : numquid rursus qui accepturus est, aut fastidiat, aut non capiat.
[2,16] XVI. Urbem cuidam Alexander donabat uesanus, et qui nihil animo non grande conciperet. Quum ille cui donabatur, se ipse mensus, tanti muneris inuidiam refugisset, dicens non conuenire fortunae suae : “Non quaero, inquit, quid te accipere deceat, sed quid me dare”. Animosa uox uidetur et regia, quum sit stultissima. Nihil enim per se quemquam decet : refert quid, cui, quando, quare, ubi, et cetera, sine quibus facti ratio non constabit.
Tumidissimum animal ! si illum accipere hoc non decet, nec te dare. Habeatur personarum ac dignitatum proportio : et quum sit ubique uirtutis modus, aeque peccat quod excedit, quam quod deficit. Liceat istud sane tibi, et te in tantum fortune sustulerit, ut congiaria tua urbes sint; quas quanto maioris animi fuit non capere, quam spargere ! est tamen aliquis minor, quam ut in sinu eius condenda sit ciuitas.
[2,17] XVII. Ab Antigono cynicus petiit talentum. Respondit “plus esse, quam quod cynicus petere deberet”. Repulsus petit denarium. Respondit “minus esse, quam quod regem deceret dare”. Turpissima est eiusmodi cauillatio. Inuenit quomodo neutrum daret ; in denario regem, in talento cynicum respexit : quum posset et denarium tanquam cynico dare, et talentum tanquam rex. Ut sit aliquid maius, quam quod cynicus accipiat, nihil tam exiguum est, quod non honeste regis humanitas tribuat.
Si me interrogas, probo : est enim intolerabilis res, poscere nummos, et contemnere. Indixisti pecuniae odium; hoc professus es; hanc personam induisti: agenda est. Iniquissimum est, te pecuniam sub gloria egestatis acquirere. Adspicienda ergo non minus sua cuique persona est, quam eius, de quo iuuando quis cogitat. Volo Chrysippi nostri uti similitudine de pilae lusu ; quam cadere non est dubium, aut mittentis uitio, aut accipientis. Tunc cursum suum seruat, ubi inter manus utriusque, apte ab utroque et iactata et excepta uersatur; necesse est autem lusor bonus, aliter illam collusori longo, aliter breui mittat. Eadem beneficii ratio est; nisi utrique personae, dantis et accipientis, aptatur, nec ab hoc exibit, nec ad illum perueniet, ut debet. Si cum exercitato et docto negotium est, audacius pilam mittemus; utcumque enim uenerit, manus illam expedita et agilis repercutiet. Si cum tirone et indocto, non tam rigide, nec tam excusse, sed languidius, et in ipsam eius dirigentes manum, remisse occurremus. Idem faciendum est in beneficiis. Quosdam doceamus, et satis iudicemus, si conantur, si audent, si uolunt. Facimus autem plerumque ingratos, et ut sint, fauemus; tanquam ita demum magna sint beneficia nostra, si gratia illis referri non potuit: ut malignis lusoribus propositum est, collusorem traducere, cum damno scilicet ipsius lusus, qui non potest, nisi consentitur, extendi.
Multi sunt tam prauae naturae, ut malint perdere quae praestiterunt, quam uideri recepisse, superbi et imputatores. Quanto melius, quantoque humanius id agere, ut illi quoque partes suae constent; et fauere, ut gratia sibi referri possit ; benigne omnia interpretari, gratias agentem, non aliter quam si referat, audire ; praebere se facilem, ad hoc, ut quem obligauit, etiam exsolui uelit? Male audire solet foenerator, si acerbe exigit : aeque si in recipiendo tardus ac difficilis moras quaerit; beneficium tam recipiendum est, quam non exigendum. Optimus ille, qui dedit facile, nunquam exegit : reddi gauisus est, bona fide quid praestitisset oblitus, qui accipientis animo recepit.
[2,18] XVIII. Quidam non tantum dant beneficium superbe, sed etiam accipiunt: quod non est committendum. Iam enim transeamus ad alteram partem, tractaturi quomodo se gerere homines in accipiendis beneficiis debeant. Quodcumque ex duobus constat officium, tantumdem ab utroque exigit. Qualis pater esse debeat, quum inspexeris, scies non minus operis illic superesse, ut dispicias, qualem esse oporteat filium. Sunt aliquae partes mariti, sed non minores uxoris. Inuicem ista quantum exigunt, praestant, et parem desiderant regulam : quae, ut ait Hecaton, difficilis est. Omne enim honestum in arduo est, etiam quod uicinum honesto est; non enim tantum fieri debet, sed ratione fieri. Hac duce per totam uitam eundum est; minima maximaque ex huius consilio gerenda sunt : quomodo haec suaserit, dandum. Haec autem hoc primum censebit, non ab omnibus accipiendum. A quibus ergo accipiemus ? Ut breuiter tibi respondeam : Ab his quibus dedisse uellemus. Nam etiam maiore dilectu quaerendus est, cui debeamus, quam cui praestemus; nam, ut non sequantur ulla incommoda (sequuntur autem plurima), graue tamen tormentum est debere, cui nolis. Contra, iucundissimum est ab eo accepisse beneficium, quem amare etiam post iniuriam possis, ubi amicitiam, alioqui iucundam, causa fecit et iustam. Illud uero homini uerecundo et probo miserrimum est, si eum amare oportet, quem non iuuat.
Toties admoneam necesse est, non loqui me de sapientibus, quos quidquid oportet, et iuuat; qui animum in potestate habent, et legem sibi, quam uolunt, dicunt ; et quam dixerunt, seruant : sed de imperfectis hominibus, honesta sequi uolentibus, quorum affectus saepe contumaciter parent.
Itaque eligendus est, a quo beneficium accipiam. Et quidem diligentius quaerendus beneficii quam pecuniae creditor. Huic enim reddendum est, quantum accepi : et si reddidi, solutus sum ac liber. At illi plus soluendum est : et nihilominus etiam, relata gratia, cohaeremus ; debeo enim, quum reddidi, rursus incipere : monetque amicitia non recipere indignum ; sic est beneficiorum quidem sacratissimum ius, ex quo amicitia oritur. Non semper, inquit, mihi licet dicere : Nolo : aliquando beneficium accipiendum est et inuito. Dat tyrannus crudelis et iracundus, qui munus suum fastidire te iniuriam iudicaturus est. Non accipiam?. Eodem loco pono latronem et piratam, quo regem, animum latronis ac piratae habentem. Quid faciam ? parum dignus est, cui debeam. Quum eligendum dico cui debeas, uim maiorem et metum excipio: quibus adhibitis, electio perit. Si liberum est tibi, si arbitrii tui est, utrum uelis, an non, id apud te ipse perpendes ; si necessitas tollit arbitrium, scies te non accipere, sed parere. Nemo in id accipiendo obligatur, quod illi repudiare non licuit. Si uis scire an uelim, effice ut possim nolle. Vitam tamen tibi dedit ; non refert quid sit, quod datur, nisi a uolente uolenti detur. Si seruasti me, non ideo seruator es. Venenum aliquando pro remedio fuit: non ideo numeratur inter salubria. Quaedam prosunt, nec obligant.
[2,19] XIX. Tuber quidam tyranni gladio diuisit, qui ad eum occidendum uenerat; non ideo illi tyrannus gratias egit, quod rem quam medicorum manus reformidauerant, nocendo sanauit. Vides non esse magnum in ipsa re momentum, quoniam non uidetur dedisse beneficium, qui malo animo profuit. Casus enim beneficium est, hominis iniuria.
Leonem in amphitheatro spectauimus, qui unum e bestiariis agnitum, quum quondam eius fuisset magister, protexit ab impetu bestiarum. Num ergo est beneficium ferae auxilium ? Minime ; quia nec uoluit facere, nec benefaciendi animo fecit. Quo loco feram posui, tyrannum pone. Et hic uitam dedit, et illa : nec hic, nec illa beneficium; quia non est beneficium, aecipere cogi; non est beneficium, debere, cui nolis. Ante des oportet mihi arbitrium mei ; deinde beneficium.
[2,20] XX. Disputari de M- Bruto solet, an debuerit aecipere a D- Iulio uitam, quum occidendum eum iudicaret. Quam rationem in occidendo secutus sit, alias tractabimus. Mihi enim, quum uir magnus fuerit in aliis, in hac re uidetur uehementer errasse, nec ex institutione stoica se egisse, qui aut regis nomen extimuit, quum optimus ciuitatis status sub rege iusto sit ; aut ibi sperauit libertatem futuram, ubi tam magnum praemium erat et imperandi, et seruiendi ; aut existimauit ciuitatem in priorem formam posse reuocari, amissis pristinis moribus ; futuramque ibi aequalitatem ciuilis iuris, et staturas suo loco leges, ubi uiderat tot millia hominum pugnantia, non an seruirent, sed utri. Quanta uero illum aut rerum naturae, aut urbis suae tenuit obliuio, qui, uno interempto, defuturum credidit alium, qui idem uellet : quum Tarquinius esset inuentus, post tot reges ferro ac fulminibus occisos ! Sed uitam accipere debuit : ob hoc tamen non habere illum parentis loco, qui in ius dandi beneficii iniuria uenerat. Non enim seruauit is, qui non interfecit; nec beneficium dedit, sed missionem.
[2,21] XXI. Illud magis uenire in disputationem potest aliquam, quid faciendum sit captiuo, cui redemptionis pretium homo prostituti corporis et infamis ore promittit. Patiar me ab impuro seruari? seruatus deinde, quam illi gratiam referam? Viuam cum obsceno? non uiuam cum redemptore? Quid ergo placeat, dicam: etiam ab aliquo tali accipiam pecuniam quam pro capite dependam; accipiam autem tanquam creditum, non tanquam beneficium. Soluam illi pecuniam, et, si occasio fuerit seruandi periclitantem, seruabo: in amicitiam, quae similes iungit, non descendam ; nec seruatoris illum loco numerabo, sed foeneratoris, cui sciam reddendum quod accepi.
Est aliquis dignus a quo beneficium accipiam, sed danti nociturum est; ideo non accipiam, quia ille paratus est mihi cum incommodo, aut etiam periculo suo prodesse. Defensurus est me reum; sed illo patrocinio regem sibi est facturus inimicum. Inimicus sim, si, quum ille pro me periclitari uelit, ego, quod facilius est, non facio, ut sine illo pericliter. Ineptum et friuolum hoc Hecaton ponit exemplum Arcesilai, quem ait a filio familias oblatam pecuniam non accepisse, ne ille patrem sordidum offenderet. Quid fecit laude dignum ? quod furtum non recepit ? quod maluit non accipere, quam reddere ? quae est enim alienam rem non accipere moderatio ?
Si exemplo magni animi opus est, utamur Graecini Iulii, uiri egregii, quem C- Caesar occidit ob hoc unum, quod melior uir erat, quam esse quemquam tyranno expediret. Is quum ab amicis conferentibus ad impensam ludorum pecunias acciperet, magnam pecuniam a Fabio Persico missam non accepit. Et obiurgantibus his, qui non aestimabant mittentes, sed missa, quod repudiasset : “Ego, inquit, ab eo beneficium accipiam, a quo propinationem accepturus non sim?” Quumque illi Rebilus consularis, homo eiusdem infamiae, maiorem summam misisset, instaretque ut accepi iuberet: “Rogo, inquit, ignoscas; nam et a Persico non accepi”. Utrum hoc munera accipere est? an senatum legere?
[2,22] XXII. Quum accipiendum iudicauerimus, hilares accipiamus, profitentes gaudium; et id danti manifestum sit, ut fructum praesentem capiat. Iusta enim causa laetitiae est, laetum amicum uidere, iustior, fecisse. Grate ad nos peruenisse indicemus effusis affectibus: quod non ipso tantum audiente, sed ubique testemur. Qui grate beneficium accepit, primam eius pensionem soluit.
[2,23] XXIII. Sunt quidam, qui nolunt nisi secreto accipere : testem beneficii et conscium uitant ; quos scias licet male cogitare. Quomodo danti in tantum producenda notitia est muneris sui, in quantum delectatura est eum cui datur; ita accipienti adhibenda concio est. Quod pudet debere, ne acceperis. Quidam furtiue agunt gratias, et in angulo, et ad aurem. Non est ista uerecundia, sed inficiandi genus. Ingratus est, qui, remotis arbitris, agit gratias. Quidam nolunt nomina secum fieri, nec interponi pararios, nec signatores aduocari, nec chirographum dare : idem faciunt, qui dant operam ut beneficium in ipsos collatum quam ignotissimum sit. Verentur palam ferre, ut sua potius uirtute, quam alieno adiutorio consecuti dicantur. Rariores in eorum officiis sunt, quibus aut uitam, aut dignitatem debent, et dura opinionem clientium timent, grauiorem subeunt ingratorum.
[2,24] XXIV. Alii pessime loquunturde optime meritis. Tutius est quosdam offendere quam demeruisse : argumentum nihil debentium odio quaerunt. Atqui nihil magis praestandum est, quam ut memoria nobis meritorum haereat, quae subinde reficienda est: quia nec referre potest gratiam, nisi qui meminit ; et qui meminit, iam refert. Nec delicate accipiendum est, nec submisse et humiliter. Nam qui negligens est in accipiendo, quum omne beneficium recens placeat, quid faciet, quum prima eius uoluptas refrixerit ? Alius accepit fastidiose, tanquam qui dicat : “Non quidem mihi opus est; sed quia tam ualde uis, faciam tibi mei potestatem”. Alius supine, ut dubium praestanti relinquat, an senserit: alius uix labra diduxit, et ingratior, quam si tacuisset, fuit. Loquendum pro magnitudine rei impensius, et illa adiicienda : “Plures quam putas, obligasti”. Nemo enim non gaudet beneficium suum latius patere. Nescis quid mihi praestiteris: sed scire te oportet, quanto plus sit quam aestimas. Statim gratus est, qui se onerat : “Nunquam tibi gratiam referre potero ; illud certe non desinam ubique confiteri, me referre non posse”.
[2,25] XXV. Nullo magis Caesarem Augustum demeruit, et ad alia impetranda facilem sibi reddidit Furnius, quam quod, quum patri Antonianas partes secuto ueniam impetrasset, digit : “Hanc unam, Caesar, habeo iniuriam tuam : effecisti ut uiuerem et morerer ingratus”. Quid est tam grati animi, quam nullo modo sibi satisfacere, quam nec ad spem quidem exaequandi unquam beneficii accedere? His atque eiusmodi uocibus id agamus, ut uoluntas non lateat, sed aperiatur et luceat. Verba cessent licet, si quemadmodum debemus affecti sumus, conscientia eminebit in uultu. Qui gratus futurus est, statim dum accepit, de reddendo cogitat. Chrysippus quidem dicit illum, uelut in certamen cursus compositum et carceribus inclusum, opperiri debere suum tempus, ad quod uelut dato signo prosiliat. Et quidem magna illi celeritate opus est, magna contentione, ut consequatur antecedentem.
[2,26] XXVI. Videndum est nunc, quid maxime faciat ingratos. Aut nimius sui suspectus, et insitum mortalitati uitium se suaque mirandi : aut auiditas, aut inuidia. Incipiamus a primo. Nemo non benignus est sui iudex ; inde est, ut omnia meruisse se existimet, et in solutum accipiat ; nec satis suo pretio se aestimatum putet. Hoc mihi dedit ; sed quam sero, sed post quot labores ! quando consequi plura potuissem, si illum, aut illum, aut me colere maluissem? Non hoc speraueram. In turbam coniectus sum; tam exiguo dignum me iudicauit; honestius praeteriri fuit.
[2,27] XXVII. Cn- Lentulus augur, diuitiarum maximum exemplum, antequam illum libertini pauperem facerent (hic qui quater millies sestertium suum uidit; proprie dixi: nihil enim amplius quam uidit), ingenii fuit tam sterilis, quam pusilli animi. Quum esset auarissimus, nummos citius emittebat, quam uerba : tanta illi inopia erat sermonis! Hic quum omnia incrementa sua diuo Augusto deberet, ad quem attulerat paupertatem, sub onere nobilitatis laborantem ; princeps iam ciuitatis, et pecunia, et gratia, subinde de Augusto solebat queri, dicens, a studiis se abductum ; nihil tantum in se congestum esse, quantum perdidisset, relicta eloquentia. At illi inter alia hoc quoque diuus Augustus praestiterat, quod illum derisu ac labore irrito liberauerat.
Non patitur auiditas quemquam esse gratum ; nunquam enim improbae spei, quod datur, satis est. Eo maiora cupimus, quo maiora uenerunt ; multoque concitatior est auaritia, in magnarum opum congestu collocata ; ut flammae infinito acrior uis est, quo ex maiore incendio emicuit. Aeque ambitio non patitur quemquam in ea mensura honorum conquiescere, quae quondam eius fuit impudens uotum. Nemo agit de tribunatu gratias, sed queritur, quod non est ad praeturam usque perductus; nec haec grata est, si deest consulatus; nec hic quidem satiat, si unus est. Ultra se cupiditas porrigit, et felicilatem suam non intelligit; quia non unde uenerit, respicit, sed quo tendat.
[2,28] XXVIII. Omnibus his uehementius et importunius malum est inuidia, quae nos inquietat, dum comparat. Hoc mihi praestitit; sed illi plus, sed illi maturius ; et deinde nullius causam agit, contra omnes sibi fauet. Quanto est simplicius, quanto prudentius, beneficium acceptum augere; scire neminem tanti ab alio, quanti a se ipso aestimari ! Plus accipere debui, sed illi facile non fuit plus dare; in multos diuidenda liberalitas erat. Hoc initium est ; boni consulamus, et animum eius, grate excipiendo, euocemus. Parum fecit ; sed saepius faciet. Illum mihi praetulit, et me multis. Ille non est mihi par uirtutibus, nec officiis : sed habuit suam uenerem. Querendo non efficiam, ut maioribus dignus sim, sed ut datis indignus. Plura illis hominibus turpissimis data sunt ; quid ad rem ? quam raro Fortuna iudicat! Quotidie querimur, malos esse felices. Saepe quae agellos pessimi cuiusque transierat, optimornm uirorum segetem grando percussit. Fert sortem suam quisque, ut in ceteris rebus, ita in amicitiis. Nullum est tam plenum beneficium, quod non uellicare malignitas possit : nullum tam angustum, quod non bonus interpres extendat. Nunquam deerunt causae querendi, si beneficia a deteriore parte spectaueris.
[2,29] XXIX. Vide quam iniqui sint diuinorum munerum aestimatores, etiam quidam professi sapientiam. Queruntur, quod non magnitudine corporis aequemus elephantes, uelocitate ceruos, leuitate aues, impetu tauros : quod solidior sit cutis belluis, decentior damis, densior ursis, mollior fibris : quod sagacitate nos narium canes uincant, quod acie luminum aquilae, spatio aetatis corui, multa animalia nandi felicitate. Et quum quaedam ne coire quidem in idem natura patiatur, ut uelocitatem corporum et uires ; ex diuersis ac dissidentibus bonis hominem non esse compositum, iniuriam uotant : et in negligentes nostri deos querimoniam iaciunt, quod non bona ualetudo et uirtus inexpugnabilis data sit, quod non futuri scientia. Vix sibi temperant, quin eo usque impudentiae prouehantur, ut naturam oderint, quod infra deos sumus, quod non in aequo illis stetimus. Quanto satius est ad contemplationem tot tantorumque beneficiorum reuerti, et agere gratias, quod nos in hoc pulcherrimo domicilio uoluerunt secundas sortiri, quod terrenis praefecerunt. Aliquis ea animalia comparat nobis, quorum potestas penes nos est? Quidquid nobis negatum est, dari non potuit. Proinde quisquis es iniquus aestimator sortis humanae, cogita quanta nobis tribuerit parens noster, quanto ualentiora animalia sub iugum miserimus , quanto uelociora consequamur : quam nihil sit mortale, non sub ictu nostro positum. Tot uirtutes accepimus, tot artes, animum denique, cui nihil non eodem quo intendit momento peruium est, sideribus uelociorem, quorum post multa saecula futuros cursus antecedit; tantum deinde frugum, tantum opum, tantum rerum aliarum super alias aceruatarum. Circumeas licet cuncta : et quia nihil totum inuenies, quod esse te malles, ex omnibus singula excerpas, quae tibi dari uelles. Bene aestimata naturae indulgentia, confitearis necesse est, in deliciis te illi fuisse. Ita est : carissimos nos habuerunt du immortales, habentque. Et qui maximus tribui honos potuit, ab ipsis proximos collocauerunt. Magna accepimus, maiora non cepimus.
[2,30] XXX. Haec, mi Liberalis, necessaria credidi, ut dicerem, et quia loquendum aliquid de magnis beneficiis erat, quum de minutis loqueremur : et quia inde manat etiam in cetera huius detestabilis uitii audacia. Cui enim respondebit grate, quod munus existimabit aut magnum, aut reddendum, qui summa beneficia spernit? Cui salutem, cui spiritum debebit, qui uitam accepisse se a diis negat, quam quotidie ab illis petit ? Quicumque ergo gratos esse docet, et hominum causam agit, et deorum; quibus nullius rei indigentibus, positis extra desiderium, referre. nihilominus gratiam possumus. Non est, quod quisquam excusationem mentis ingratae ab infirmitate atque inopia petat, et dicat : “Quid enim faciam, et quomodo? quando superioribus, dominisque rerum omnium gratiam referam ? Referre facile est, si auarus es, sine impendio ; si iners, sine opera. Eodem quidem momento, quo obligatus es, si uis, cum quolibet paria fecisti : quoniam qui libenter beneficium accepit, reddidit.
[2,31] XXXI. Hoc ex paradoxis stoicae sectae minime mirabile, ut mea fert opinio, aut incredibile est, eum qui libenter accipit beneficium, reddidisse. Nam quum omnia ad animum referamus, fecit quisque, quantum uoluit ; et quum pietas, fides, iustitia, omnis denique uirtus intra se perfecta sit, etiamsi illi manum exserere non licuit, gratus quoque potest esse homo uolunlate. Quoties quod proposuit quia consequitur, capit operis sui fructum. Qui beneficium dat, quid proponit ? prodesse ei cui dat, et uoluptati sibi esse. Si quod uoluit, effecit, peruenitque ad me munus eius, ac mutuo gaudio affecit, tulit quod petiit. Non enim sibi inuicem aliquid reddi uoluit : aut non fuit beneficium, sed negotiatio.
Bene nauigauit, qui, quem destinauit portum, tenuit. Teli iactus certae manus peregit officium, si petita percussit; beneficium qui dat, uult excipi grate; habet quod uoluit, si bene acceptum est. Sed sperauit emolumentum aliquod : non fuit hoc beneficium, cuius proprium est nihil de reditu cogitare. Quod accipiebam, si eo animo accepi quo dabatur, reddidi. Alioquin pessima optimae rei conditio est: ut gratus sim, ad Fortunam mittor. Si illa inuita respondere non possum, sufficit animus animo. Quid ergo ? non quidquid potero, et faciam, ut reddam? temporum rerumque occasionem sequar, et eius implere sinum cupiam a quo aliquid accepi ? sed malo loco beneficium est, nisi et excussis manibus esse grato licet.
[2,32] XXXII. Qui accepit, inquit, beneficium, licet anima benignissimo acceperit, non consummauit officium suum ; restat enim pars reddendi : sicut in lusu est aliquid pilam scite ac diligenter excipere, sed non dicitur bonus lusor, nisi qui, apte et expedite remisit, quam exceperat. Exemplum hoc dissimile est: quare? quia huius rei laus in corporis motu est, et in agilitate, non in animo; explicari itaque totum debet, de quo oculis iudicatur. Nec tamen ideo non bonum lusorem dicam, qui pilam, ut oportebat, excepit, si per ipsum mora, quo minus remitteret, non fuit. Sed quamuis, inquit, arti ludentis nihil desit, quia partem quidem fecit, sed et partem quam non fecit, potest facere; ludus tamen ipse imperfectus est, qui consummatur uicibus mittendi ac remittendi. Nolo diutius hoc refellere ; existimemus ita esse: desit aliquid lusui, non lusori; sic et in hoc de quo disputamus, deest aliquid rei datae, cui pars altera debetur, non animo, qui animum parem sibi nactus est ; quantum in illo est, guod uoluit, effecit.
[2,33] XXXIII. Beneficium mihi dedit : accepi non aliter, quam ipse accepi uoluit. Iam habet quod petit, et quod unum petit : ergo gratus sum. Post haec usus mei restat, et aliquod ex homine grato commodum ; haec non imperfecti officii reliqua pars est, sed perfecti accessio. Facit Phidias statuam: alius est fructus artis, alius artificii; artis est, fecisse quod uoluit: artificii, fecisse cum fructu. Perfecit opus suum Phidias, etiamsi non uendidit. Triplex est illi fructus operis sui : unus conscientiae ; hunc absoluto opere percepit : alter famae ; tertius utilitatis, quem allatura est, aut gratia, aut uenditio, aut aliqua commoditas. Sic beneficii fructus primus ille est, conscientiae : hunc percepit, qui quo uoluit munus suum pertulit; secundus est famae ; tertius eorum, quae praestari inuicem possunt. Itaque quum benigne acceptum est beneficium, is qui dedit, gratiam quidem iam recepit, mercedem nondum. Debeo itaque quod extra beneficium est, ipsum quidem bene accipiendo persolui.
[2,34] XXXIV. Quid ergo? inquit. Retulit gratiam, qui nihil fecit? Primum fecit : bono animo bonum obtulit; et, quod est amicitiae, ex aequo. Post diuide : aliter beneficium, aliter creditum soluitur. Non est quod exspectes, ut solutionem tibi ostendam: res inter animos geritur. Quod dico non uidebitur durum, quamuis primo contra opinionem pugnet tuam, si te commodaueris mihi, et cogitaueris res esse plures, quam uerba. Ingens copia est rerum sine nomine, quas non propriis appellationibus notamus, seul alienis commodatisque. Pedem et nostrum dicimus, et lecti, et ueli, et carminis: canem, et uenaticum, et marinum, et sidus. Quia non sufficimus, ut singulis singula assignemus ; quoties opus est, mutuamur. Fortitudo est uirtus, pericula iusta contemnens, aut scientia periculorum repellendorum, excipiendorum, prouocandorum. Dicimus tamen et gladiatorem fortem uirum, et seruum nequam quem in contemptum mortis temeritas impulit. Parcimonia est scientia uitandi sumptus superuacuos, aut ars re familiari moderate utendi : parcissimum tamen hominem uocamus pusilli, animi et contracti; quum infinitum intersit inter modum et angustias. Haec alia sunt natura : sed effecit inopia sermonis, ut et hunc et illum parcum uocemus ; ut et ille fortis dicatur cum ratione fortuita despiciens, et hic sine ratione in pericula excurrens. Sic beneficium est et actio, ut diximus, benefica, et ipsum quod datur per illam actionem : ut pecunia, ut domus, ut praetexta. Unum utrique nomen est : uis quidem ac potestas longe alia.
[2,35] XXXV. Itaque attende ; iam intelliges nihil me, quod opinio tua refugiat, dicere. Illi beneficio quod actio perficit, relata gratia est, si illud beneuole excipimus: illud alterum quod re continetur, nondum reddidimus, sed uolumus reddere. Voluntati uoluntate satisfecimus, rei rem debemus. Itaque quamuis retulisse illum gratiam dicamus, qui beneficium libenter accepit, iubemus tamen aliquid simile ei quod accepit, reddere. A consuetudine quaedam quae dicimus abhorrent : deinde de alia uia ad consuetudinem redeunt. Negamus iniuriam accipere sapientem : et tamen qui illum pugno percusserit, iniuriarum damnabitur. Negamus rem stulti esse : et tamen eum qui rem aliquam stulto surripuerit, furti condemnabimus. Insanire omnes dicimus ; nec tamen omnes curamus elleboro : his ipsis quös uocamus insanos, et suffragium et iurisdictionem committimus. Sic dicimus eum, qui beneficium bono animo accepit, gratiam retulisse: nihilominus illum in aere alieno relinquimus, gratiam relaturum, etiam quum retulerit. Exhortatio est illa, non inficiatio beneficii.
Ne timeamus, neue intolerabili sarcina depressi deficiamus animo. Bona mihi donata sunt, et fama defensa, detractae sordes, spiritus et libertas potior spiritu; et quomodo referre gratiam potero ? quando ille ueniet dies, quo illi animum meum ostendam? hic ipse est, quo ille suum ostendit. Excipe beneficium, amplexare; gaude, non quod accipias, sod quod reddas, debiturusque sis. Non adibis tam magnae rei periculum, ut casus ingratum facere te possit. Nullas tibi proponam difficultates, ne despondeas animo, ne laborum ac longae seruitutis exspectatione deficias; non differo te : de praesentibus fiat. Nunquam eris gratus, nisi statim sis. Quid ergo facies ? non arma sumenda sunt, et fortasse erunt. Non maria emetienda : fortasse etiam uentis minantibus solues. Vis reddere beneficium? benigne accipe, retulisti gratiam; non ut soluisse te putes, sed ut securior debeas.