Orazio – Sermones

LIBER I

[1,1,1] Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem
seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa
contentus uiuat, laudet diuersa sequentis?
‘o fortunati mercatores’ grauis annis

5 miles ait, multo iam fractus membra labore;
contra mercator nauim iactantibus Austris:
‘militia est potior. quid enim? concurritur: horae
momento cita mors uenit aut uictoria laeta.’
agricolam laudat iuris legumque peritus,

10 sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat;
ille, datis uadibus qui rure extractus in urbem est,
solos felicis uiuentis clamat in urbe.
cetera de genere hoc — adeo sunt multa — loquacem
delassare ualent Fabium. ne te morer, audi,

15 quo rem deducam. si quis deus ‘en ego’ dicat
‘iam faciam quod uoltis: eris tu, qui modo miles,
mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc uos,
uos hinc mutatis discedite partibus. eia,
quid statis?’ nolint. atqui licet esse beatis.

20 quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas
iratus buccas inflet neque se fore posthac
tam facilem dicat, uotis ut praebeat aurem?
praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens
percurram: quamquam ridentem dicere uerum

25 quid uetat? ut pueris olim dant crustula blandi
doctores, elementa uelint ut discere prima:
sed tamen amoto quaeramus seria ludo:
ille grauem duro terram qui uertit aratro,
perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne

30 audaces mare qui currunt, hac mente laborem
sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut
paruola — nam exemplo est — magni formica laboris
ore trahit quodcumque potest atque addit aceruo

35 quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.
quae, simul inuersum contristat Aquarius annum,
non usquam prorepit et illis utitur ante
quaesitis sapiens, cum te neque feruidus aestus
demoueat lucro neque hiems, ignis mare ferrum,

40 nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
quid iuuat inmensum te argenti pondus et auri
furtim defossa timidum deponere terra?
quod, si conminuas, uilem redigatur ad assem?
at ni id fit, quid habet pulcri constructus aceruus?

45 milia frumenti tua triuerit area centum:
non tuus hoc capiet uenter plus ac meus: ut, si
reticulum panis uenalis inter onusto
forte uehas umero, nihilo plus accipias quam
qui nil portarit. uel dic quid referat intra

50 naturae finis uiuenti, iugera centum an
mille aret? ‘at suaue est ex magno tollere aceruo.’
dum ex paruo nobis tantundem haurire relinquas,
cur tua plus laudes cumeris granaria nostris?
ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna

55 uel cyatho et dicas ‘magno de flumine mallem
quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.’ eo fit,
plenior ut siquos delectet copia iusto,
cum ripa simul auolsos ferat Aufidus acer.
at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo

60 turbatam haurit aquam neque uitam amittit in undis.
at bona pars hominum decepta cupidine falso
‘nil satis est’, inquit, ‘quia tanti quantum habeas sis':
quid facias illi? iubeas miserum esse, libenter
quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis

65 sordidus ac diues, populi contemnere uoces
sic solitus: ‘populus me sibilat, at mihi plaudo
ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.’
Tantalus a labris sitiens fugientia captat
flumina — quid rides? mutato nomine de te

70 fabula narratur: congestis undique saccis
indormis inhians et tamquam parcere sacris
cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.
nescis, quo ualeat nummus, quem praebeat usum?
panis ematur, holus, uini sextarius, adde

75 quis humana sibi doleat natura negatis.
an uigilare metu exanimem, noctesque diesque
formidare malos fures, incendia, seruos,
ne te conpilent fugientes, hoc iuuat? horum
semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.

80 at si condoluit temptatum frigore corpus
aut alius casus lecto te adflixit, habes qui
adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te
suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis?
non uxor saluum te uolt, non filius; omnes

85 uicini oderunt, noti, pueri atque puellae.
miraris, cum tu argento post omnia ponas,
si nemo praestet, quem non merearis, amorem?
an si cognatos, nullo natura labore
quos tibi dat, retinere uelis seruareque amicos,

90 infelix operam perdas, ut siquis asellum
in campo doceat parentem currere frenis?
denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus,
pauperiem metuas minus et finire laborem
incipias, parto quod auebas, ne facias quod

95 Ummidius quidam; non longa est fabula: diues
ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se
non umquam seruo melius uestiret, ad usque
supremum tempus, ne se penuria uictus
opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi

100 diuisit medium, fortissima Tyndaridarum.
‘quid mi igitur suades? ut uiuam Naeuius aut sic
ut Nomentanus?’ pergis pugnantia secum
frontibus aduersis conponere: non ego auarum
cum ueto te, fieri uappam iubeo ac nebulonem:

105 est inter Tanain quiddam socerumque Viselli:
est modus in rebus, sunt certi denique fines,
quos ultra citraque nequit consistere rectum.
illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut auarus,
se probet ac potius laudet diuersa sequentis,

110 quodque aliena capella gerat distentius uber,
tabescat neque se maiori pauperiorum
turbae conparet, hunc atque hunc superare laboret.
sic festinanti semper locupletior obstat,
ut, cum carceribus missos rapit ungula currus,

115 instat equis auriga suos uincentibus, illum
praeteritum temnens extremos inter euntem.
inde fit, ut raro, qui se uixisse beatum
dicat et exacto contentus tempore uita
cedat uti conuiua satur, reperire queamus.

120 iam satis est. ne me Crispini scrinia lippi
conpilasse putes, uerbum non amplius addam.

[1,2,1] Ambubaiarum collegia, pharmacopolae,
mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne
maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli.
quippe benignus erat. contra hic, ne prodigus esse

5 dicatur metuens, inopi dare nolit amico,
frigus quo duramque famem propellere possit.
hunc si perconteris, aui cur atque parentis
praeclaram ingrata stringat malus ingluuie rem,
omnia conductis coemens obsonia nummis,

10 sordidus atque animi quod parui nolit haberi,
respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis.
Fufidius uappae famam timet ac nebulonis
[diues agris, diues positis in fenore nummis,1]:
quinas hic capiti mercedes exsecat atque

15 quanto perditior quisque est, tanto acrius urget;
nomina sectatur modo sumpta ueste uirili
sub patribus duris tironum. ‘maxime’ quis non
‘Iuppiter’ exclamat simul atque audiuit? ‘at in se
pro quaestu sumptum facit hic?’ uix credere possis,

20 quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti
fabula quem miserum gnato uixisse fugato
inducit, non se peius cruciauerit atque hic.
siquis nunc quaerat ‘quo res haec pertinet?’ illuc:
dum uitant stulti uitia, in contraria currunt.

25 Maltinus tunicis demissis ambulat, est qui
inguen ad obscaenum subductis usque; facetus
pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum:
nil medium est. sunt qui nolint tetigisse nisi illas
quarum subsuta talos tegat instita ueste,

30 contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem.
quidam notus homo cum exiret fornice, ‘macte
uirtute esto’ inquit sententia dia Catonis;
‘nam simul ac uenas inflauit taetra libido,
huc iuuenes aequom est descendere, non alienas

35 permolere uxores.’ ‘nolim laudarier’ inquit
‘sic me’ mirator cunni Cupiennius albi.
audire est operae pretium, procedere recte
qui moechis non uoltis, ut omni parte laborent
utque illis multo corrupta dolore uoluptas

40 atque haec rara cadat dura inter saepe pericla.
hic se praecipitem tecto dedit, ille flagellis
ad mortem caesus, fugiens hic decidit acrem
praedonum in turbam, dedit hic pro corpore nummos,
hunc perminxerunt calones; quin etiam illud

45 accidit, ut cuidam testis caudamque salacem
demeterent ferro. ‘iure’ omnes: Galba negabat.
tutior at quanto merx est in classe secunda,
libertinarum dico: Sallustius in quas
non minus insanit quam qui moechatur. at hic si,

50 qua res, qua ratio suaderet quaque modeste
munifico esse licet, uellet bonus atque benignus
esse, daret quantum satis esset nec sibi damno
dedecorique foret. uerum hoc se amplectitur uno,
hoc amat et laudat: ‘matronam nullam ego tango’,

55 ut quondam Marsaeus, amator Originis ille,
qui patrium mimae donat fundumque laremque,
‘nil fuerit mi’ inquit ‘cum uxoribus umquam alienis.’
uerum est cum mimis, est cum meretricibus, unde
fama malum grauius quam res trahit. an tibi abunde

60 personam satis est, non illud, quidquid ubique
officit, euitare? bonam deperdere famam,
rem patris oblimare malum est ubicumque. quid inter-
est in matrona, ancilla peccesne togata?
Villius in Fausta Sullae gener, hoc miser uno

65 nomine deceptus, poenas dedit usque superque
quam satis est, pugnis caesus ferroque petitus,
exclusus fore, cum Longarenus foret intus.
huic si muttonis uerbis mala tanta uidenti
diceret haec animus ‘quid uis tibi? numquid ego a te

70 magno prognatum deposco consule cunnum
uelatumque stola, mea cum conferbuit ira?’
quid responderet? ‘magno patre nata puella est.’
at quanto meliora monet pugnantiaque istis
diues opis natura suae, tu si modo recte

75 dispensare uelis ac non fugienda petendis
inmiscere. tuo uitio rerumne labores,
nil referre putas? quare, ne paeniteat te,
desine matronas sectarier, unde laboris
plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus.

80 nec magis huic, inter niueos uiridisque lapillos
sit licet, hoc, Cerinthe, tuum tenerum est femur aut crus
rectius, atque etiam melius persaepe togatae.
adde huc, quod mercem sine fucis gestat, aperte
quod uenale habet ostendit nec, siquid honesti est,

85 iactat habetque palam, quaerit, quo turpia celet.
regibus hic mos est, ubi equos mercantur: opertos
inspiciunt, ne si facies, ut saepe, decora
molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem,
quod pulcrae clunes, breue quod caput, ardua ceruix.

90 hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei
contemplere oculis, Hypsaea caecior illa,
quae mala sunt, spectes. ‘o crus, o bracchia.’ uerum
depugis, nasuta, breui latere ac pede longo est.
matronae praeter faciem nil cernere possis,

95 cetera, ni Catia est, demissa ueste tegentis.
si interdicta petes, uallo circumdata — nam te
hoc facit insanum —, multae tibi tum officient res,
custodes, lectica, ciniflones, parasitae,
ad talos stola demissa et circumdata palla,

100 plurima, quae inuideant pure adparere tibi rem.
altera, nil obstat: Cois tibi paene uidere est
ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi;
metiri possis oculo latus. an tibi mauis
insidias fieri pretiumque auellier ante

105 quam mercem ostendi? leporem uenator ut alta
in niue sectetur, positum sic tangere nolit,
cantat et adponit ‘meus est amor huic similis; nam
transuolat in medio posita et fugientia captat.’
hiscine uersiculis speras tibi posse dolores

110 atque aestus curasque grauis e pectore pelli?
nonne, cupidinibus statuat natura modum quem,
quid latura sibi, quid sit dolitura negatum,
quaerere plus prodest et inane abscindere soldo?
num, tibi cum faucis urit sitis, aurea quaeris

115 pocula? num esuriens fastidis omnia praeter
pauonem rhombumque? tument tibi cum inguina, num, si
ancilla aut uerna est praesto puer, impetus in quem
continuo fiat. malis tentigine rumpi?
non ego; namque parabilem amo uenerem facilemque.

120 illam ‘post paulo’ ‘sed pluris’ ‘si exierit uir’
Gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque magno
stet pretio neque cunctetur cum est iussa uenire.
candida rectaque sit, munda hactenus, ut neque longa
nec magis alba uelit quam dat natura uideri.

125 haec ubi supposuit dextro corpus mihi laeuom,
Ilia et Egeria est; do nomen quodlibet illi.
nec uereor, ne, dum futuo, uir rure recurrat,
ianua frangatur, latret canis, undique magno
pulsa domus strepitu resonet, uepallida lecto

130 desiliat mulier, miseram se conscia clamet,
cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi.
discincta tunica fugiendum est et pede nudo,
ne nummi pereant aut puga aut denique fama.
deprendi miserum est: Fabio uel iudice uincam.

[1,3,1] Omnibus hoc uitium est cantoribus, inter amicos
ut numquam inducant animum cantare rogati,
iniussi numquam desistant. Sardus habebat
ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset,

5 si peteret per amicitiam patris atque suam, non
quicquam proficeret; si conlibuisset, ab ouo
usque ad mala citaret ‘io Bacchae’ modo summa
uoce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima.
nil aequale homini fuit illi: saepe uelut qui

10 currebat fugiens hostem, persaepe uelut qui
Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,
saepe decem seruos; modo reges atque tetrarchas,
omnia magna loquens, modo ‘sit mihi mensa tripes et
concha salis puri et toga, quae defendere frigus

15 quamuis crassa queat.’ deciens centena dedisses
huic parco, paucis contento, quinque diebus
nil erat in loculis; noctes uigilabat ad ipsum
mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam
sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi ‘quid tu?

20 nullane habes uitia?’ immo alia et fortasse minora.
Maenius absentem Nouium cum carperet, ‘heus tu’
quidam ait ‘ignoras te an ut ignotum dare nobis
uerba putas?’ ‘egomet mi ignosco’ Maenius inquit.
stultus et inprobus hic amor est dignusque notari.

25 cum tua peruideas oculis mala lippus inunctis,
cur in amicorum uitiis tam cernis acutum
quam aut aquila aut serpens Epidaurius? at tibi contra
euenit, inquirant uitia ut tua rursus et illi.
iracundior est paulo, minus aptus acutis

30 naribus horum hominum; rideri possit eo quod

rusticius tonso toga defluit et male laxus
in pede calceus haeret: at est bonus, ut melior uir
non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens
inculto latet hoc sub corpore. denique te ipsum

35 concute, numqua tibi uitiorum inseuerit olim
natura aut etiam consuetudo mala; namque
neglectis urenda filix innascitur agris.
illuc praeuertamur, amatorem quod amicae
turpia decipiunt caecum uitia aut etiam ipsa haec

40 delectant, ueluti Balbinum polypus Hagnae.
uellem in amicitia sic erraremus et isti
errori nomen uirtus posuisset honestum.
ac pater ut gnati, sic nos debemus amici
siquod sit uitium non fastidire. strabonem

45 appellat paetum pater, et pullum, male paruos
sicui filius est, ut abortiuus fuit olim
Sisyphus; hunc uarum distortis cruribus, illum
balbutit scaurum prauis fultum male talis.
parcius hic uiuit: frugi dicatur; ineptus

50 et iactantior hic paulo est: concinnus amicis
postulat ut uideatur; at est truculentior atque
plus aequo liber: simplex fortisque habeatur;
caldior est: acris inter numeretur. opinor,
haec res et iungit iunctos et seruat amicos.

55 at nos uirtutes ipsas inuertimus atque
sincerum furimus uas incrustare. probus quis
nobiscum uiuit, multum demissus homo: illi
tardo cognomen, pingui damus. hic fugit omnis
insidias nullique malo latus obdit apertum,

60 cum genus hoc inter uitae uersemur, ubi acris
inuidia atque uigent ubi crimina: pro bene sano
ac non incauto fictum astutumque uocamus.
simplicior quis et est, qualem me saepe libenter
obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem

65 aut tacitum inpellat quouis sermone: ‘molestus,
communi sensu plane caret’ inquimus. eheu,
quam temere in nosmet legem sancimus iniquam.
nam uitiis nemo sine nascitur; optimus ille est,
qui minimis urgetur. amicus dulcis, ut aequum est,

70 cum mea conpenset uitiis bona, pluribus hisce,
si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari
si uolet: hac lege in trutina ponetur eadem.
qui, ne tuberibus propriis offendat amicum,
postulat, ignoscet uerrucis illius: aequum est

75 peccatis ueniam poscentem reddere rursus.
denique, quatenus excidi penitus uitium irae,
cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non
ponderibus modulisque suis ratio utitur ac res
ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet?

80 siquis eum seruum, patinam qui tollere iussus
semesos piscis tepidumque ligurrierit ius,
in cruce suffigat, Labeone insanior inter
sanos dicatur. quanto hoc furiosius atque
maius peccatum est: paulum deliquit amicus,

85 quod nisi concedas, habeare insuauis: acerbus
odisti et fugis ut Rusonem debitor aeris,
qui nisi, cum tristes misero uenere kalendae,
mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras
porrecto iugulo historias captiuus ut audit.

90 conminxit lectum potus mensaue catillum
Euandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem,
aut positum ante mea quia pullum in parte catini
sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus
sit mihi? quid faciam, si furtum fecerit aut si

95 prodiderit conmissa fide sponsumue negarit?
quis paria esse fere placuit peccata, laborant,
cum uentum ad uerum est: sensus moresque repugnant
atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi.
cum prorepserunt primis animalia terris,

100 mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter
unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro
pugnabant armis, quae post fabricauerat usus,
donec uerba, quibus uoces sensusque notarent,
nominaque inuenere; dehinc absistere bello,

105 oppida coeperunt munire et ponere leges,
ne quis fur esset neu latro neu quis adulter.
nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima belli
causa, sed ignotis perierunt mortibus illi,
quos uenerem incertam rapientis more ferarum

110 uiribus editior caedebat ut in grege taurus.
iura inuenta metu iniusti fateare necesse est,
tempora si fastosque uelis euoluere mundi.
nec natura potest iusto secernere iniquum,
diuidit ut bona diuersis, fugienda petendis,

115 nec uincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque,
qui teneros caules alieni fregerit horti
et qui nocturnus sacra diuum legerit. adsit
regula, peccatis quae poenas inroget aequas,
ne scutica dignum horribili sectere flagello.

120 nam ut ferula caedas meritum maiora subire
uerbera, non uereor, cum dicas esse paris res
furta latrociniis et magnis parua mineris
falce recisurum simili te, si tibi regnum
permittant homines. si diues, qui sapiens est,

125 et sutor bonus et solus formosus et est rex,
cur optas quod habes? ‘non nosti, quid pater’ inquit
‘Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam
nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens.’ qui?
‘ut quamuis tacet Hermogenes, cantor tamen atque

130 optumus est modulator; ut Alfenus uafer omni
abiecto instrumento artis clausaque taberna
sutor erat: sapiens operis sic optimus omnis
est opifex, solus sic rex.’ uellunt tibi barbam
lasciui pueri, quos tu nisi fuste coerces,

135 urgeris turba circum te stante miserque
rumperis et latras, magnorum maxime regum.
ne longum faciam: dum tu quadrante lauatum
rex ibis neque te quisquam stipator ineptum
praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces

140 gnoscent, siquid peccaro stultus, amici
inque uicem illorum patiar delicta libenter
priuatusque magis uiuam te rege beatus.

[1,4,1]
Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae
atque alii, quorum comoedia prisca uirorum est,
siquis erat dignus describi, quod malus ac fur,
quod moechus foret aut sicarius aut alioqui

5 famosus, multa cum libertate notabant.
hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,
mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,
emunctae naris, durus conponere uersus.
nam fuit hoc uitiosus: in hora saepe ducentos,

10 ut magnum, uersus dictabat stans pede in uno;
cum flueret lutulentus, erat quod tollere uelles;
garrulus atque piger scribendi ferre laborem,
scribendi recte: nam ut multum, nil moror. ecce,
Crispinus minimo me prouocat ‘accipe, si uis,

15 accipiam tabulas; detur nobis locus, hora,
custodes; uideamus, uter plus scribere possit.’
di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli
finxerunt animi, raro et perpauca loquentis;
at tu conclusas hircinis follibus auras

20 usque laborantis, dum ferrum molliat ignis,
ut mauis, imitare. beatus Fannius ultro
delatis capsis et imagine, cum mea nemo
scripta legat, uolgo recitare timentis ob hanc rem,
quod sunt quos genus hoc minime iuuat, utpote pluris

25 culpari dignos. quemuis media elige turba:
aut ob auaritiam aut misera ambitione laborat.
hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum:
hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere;
hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo

30 uespertina tepet regio, quin per mala praeceps
fertur uti puluis collectus turbine, nequid
summa deperdat metuens aut ampliet ut rem.
omnes hi metuunt uersus, odere poetas.
‘faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum

35 excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico
et quodcumque semel chartis inleuerit, omnis
gestiet a furno redeuntis scire lacuque
et pueros et anus.’ agedum pauca accipe contra.
primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis,

40 excerpam numero: neque enim concludere uersum
dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos
sermoni propiora, putes hunc esse poetam.
ingenium cui sit, cui mens diuinior atque os
magna sonaturum, des nominis huius honorem.

45 idcirco quidam comoedia necne poema
esset, quaesiuere, quod acer spiritus ac uis
nec uerbis nec rebus inest, nisi quod pede certo
differt sermoni, sermo merus. ‘at pater ardens
saeuit, quod meretrice nepos insanus amica

50 filius uxorem grandi cum dote recuset,
ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
noctem cum facibus.’ numquid Pomponius istis
audiret leuiora, pater si uiueret? ergo
non satis est puris uersum perscribere uerbis,

55 quem si dissoluas, quiuis stomachetur eodem
quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc,
olim quae scripsit Lucilius, eripias si
tempora certa modosque, et quod prius ordine uerbum est
posterius facias praeponens ultima primis,

60 non, ut si soluas ‘postquam Discordia taetra
belli ferratos postis portasque refregit’,
inuenias etiam disiecti membra poetae.
hactenus haec: alias, iustum sit necne poema.
nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit

65 suspectum genus hoc scribendi. Sulgius acer
ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis,
magnus uterque timor latronibus; at bene siquis
et uiuat puris manibus, contemnat utrumque.
ut sis tu similis Caeli Birrique latronum,

70 non ego sim Capri neque Sulgi: cur metuas me?
nulla taberna meos habeat neque pila libellos,
quis manus insudet uolgi Hermogenisque Tigelli,
nec recito cuiquam nisi amicis idque coactus,
non ubiuis coramue quibuslibet. in medio qui

75 scripta foro recitent, sunt multi quique lauantes:
suaue locus uoci resonat conclusus. inanis
hoc iuuat, haud illud quaerentis, num sine sensu,
tempore num faciant alieno. ‘laedere gaudes’
inquit ‘et hoc studio prauus facis.’ unde petitum

80 hoc in me iacis? est auctor quis denique eorum,
uixi cum quibus? absentem qui rodit, amicum
qui non defendit alio culpante, solutos
qui captat risus hominum famamque dicacis,
fingere qui non uisa potest, conmissa tacere

85 qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caueto.
saepe tribus lectis uideas cenare quaternos,
e quibus unus amet quauis aspergere cunctos
praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus,
condita cum uerax aperit praecordia Liber:

90 hic tibi comis et urbanus liberque uidetur
infesto nigris: ego si risi, quod ineptus
pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum,
liuidus et mordax uideor tibi? mentio siquae
de Capitolini furtis iniecta Petilli

95 te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:
‘me Capitolinus conuictore usus amicoque
a puero est causaque mea permulta rogatus
fecit et incolumis laetor quod uiuit in urbe;
sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud

100 fugerit': hic nigrae sucus lolliginis, haec est
aerugo mera; quod uitium procul afore chartis,
atque animo prius, ut siquid promittere de me
possum aliud uere, promitto. liberius si
dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris

105 cum uenia dabis: insueuit pater optimus hoc me,
ut fugerem exemplis uitiorum quaeque notando.
cum me hortaretur, parce frugaliter atque
uiuerem uti contentus eo quod mi ipse parasset:
‘nonne uides, Albi ut male uiuat filius utque

110 Baius inops? magnum documentum, ne patriam rem
perdere quis uelit.’ a turpi meretricis amore
cum deterreret: ‘Scetani dissimilis sis.’
ne sequerer moechas, concessa cum uenere uti
possem: ‘deprensi non bella est fama Treboni’

115 aiebat. ‘sapiens, uitatu quidque petitu
sit melius, causas reddet tibi; mi satis est, si
traditum ab antiquis morem seruare tuamque,
dum custodis eges, uitam famamque tueri
incolumem possum; simul ac durauerit aetas

120 membra animumque tuum, nabis sine cortice.’ sic me
formabat puerum dictis et, siue iubebat
ut facerem quid, ‘habes auctorem, quo facias hoc’
unum ex iudicibus selectis obiciebat,
siue uetabat, ‘an hoc inhonestum et inutile factu

125 necne sit, addubites, flagret rumore malo cum
hic atque ille?’ auidos uicinum funus ut aegros
exanimat mortisque metu sibi parcere cogit,
sic teneros animos aliena opprobria saepe
absterrent uitiis. ex hoc ego sanus ab illis

130 perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis
ignoscas uitiis teneor. fortassis et istinc
largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,
consilium proprium; neque enim, cum lectulus aut me
porticus excepit, desum mihi. ‘rectius hoc est;

135 hoc faciens uiuam melius; sic dulcis amicis
occurram; hoc quidam non belle: numquid ego illi
inprudens olim faciam simile?’ haec ego mecum
conpressis agito labris; ubi quid datur oti,
inludo chartis. hoc est mediocribus illis

140 ex uitiis unum; cui si concedere nolis,
multa poetarum ueniat manus, auxilio quae
sit mihi — nam multo plures sumus —, ac ueluti te
Iudaei cogemus in hanc concedere turbam.

[1,5,1] Egressum magna me accepit Aricia Roma
hospitio modico; rhetor comes Heliodorus,
Graecorum longe doctissimus; inde Forum Appi
differtum nautis cauponibus atque malignis.

5 hoc iter ignaui diuisimus, altius ac nos
praecinctis unum: minus est grauis Appia tardis.
hic ego propter aquam, quod erat deterrima, uentri
indico bellum, cenantis haud animo aequo
exspectans comites. iam nox inducere terris

10 umbras et caelo diffundere signa parabat:
tum pueri nautis, pueris conuicia nautae
ingerere: ‘huc adpelle'; ‘trecentos inseris'; ‘ohe,
iam satis est.’ dum aes exigitur, dum mula ligatur,
tota abit hora. mali culices ranaeque palustres

15 auertunt somnos; absentem cantat amicam
multa prolutus uappa nauta atque uiator
certatim; tandem fessus dormire uiator
incipit ac missae pastum retinacula mulae
nauta piger saxo religat stertitque supinus.

20 iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem
sentimus, donec cerebrosus prosilit unus
ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno
fuste dolat: quarta uix demum exponimur hora.
ora manusque tua lauimus, Feronia, lympha.

25 milia tum pransi tria repimus atque subimus
inpositum saxis late candentibus Anxur.
huc uenturus erat Maecenas optimus atque
Cocceius, missi magnis de rebus uterque
legati, auersos soliti conponere amicos.

30 hic oculis ego nigra meis collyria lippus
inlinere. interea Maecenas aduenit atque
Cocceius Capitoque simul Fonteius, ad unguem
factus homo, Antoni, non ut magis alter, amicus.
Fundos Aufidio Lusco praetore libenter

35 linquimus, insani ridentes praemia scribae,
praetextam et latum clauum prunaeque uatillum.
in Mamurrarum lassi deinde urbe manemus,
Murena praebente domum, Capitone culinam.
postera lux oritur multo gratissima; namque

40 Plotius et Varius Sinuessae Vergiliusque
occurrunt, animae, qualis neque candidiores
terra tulit neque quis me sit deuinctior alter.
o qui conplexus et gaudia quanta fuerunt.
nil ego contulerim iucundo sanus amico.

45 proxima Campano ponti quae uillula, tectum
praebuit et parochi, quae debent, ligna salemque.
hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt.
lusum it Maecenas, dormitum ego Vergiliusque;
namque pila lippis inimicum et ludere crudis.

50 hinc nos Coccei recipit plenissima uilla,
quae super est Caudi cauponas. nunc mihi paucis
Sarmenti scurrae pugnam Messique Cicirri,
Musa, uelim memores et quo patre natus uterque
contulerit litis. Messi clarum genus Osci;
Sarmenti domina exstat: ab his maioribus orti

55 ad pugnam uenere. prior Sarmentus ‘equi te
esse feri similem dico.’ ridemus, et ipse
Messius ‘accipio,’ caput et mouet. ‘o tua cornu
ni foret exsecto frons,’ inquit, ‘quid faceres, cum

60 sic mutilus minitaris?’ at illi foeda cicatrix
saetosam laeui frontem turpauerat oris.
Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus,
pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat:
nil illi larua aut tragicis opus esse cothurnis.

65 multa Cicirrus ad haec: donasset iamne catenam
ex uoto Laribus, quaerebat; scriba quod esset,
nilo deterius dominae ius esse; rogabat
denique, cur umquam fugisset, cui satis una
farris libra foret, gracili sic tamque pusillo.

70 prorsus iucunde cenam producimus illam.
tendimus hinc recta Beneuentum, ubi sedulus hospes
paene macros arsit dum turdos uersat in igni.
nam uaga per ueterem dilapso flamma culinam
Volcano summum properabat lambere tectum.

75 conuiuas auidos cenam seruosque timentis
tum rapere atque omnis restinguere uelle uideres.
incipit ex illo montis Apulia notos
ostentare mihi, quos torret Atabulus et quos
nunquam erepsemus, nisi nos uicina Triuici

80 uilla recepisset lacrimoso non sine fumo,
udos cum foliis ramos urente camino.
hic ego mendacem stultissimus usque puellam
ad mediam noctem exspecto; somnus tamen aufert
intentum ueneri; tum inmundo somnia uisu

85 nocturnam uestem maculant uentremque supinum.
quattuor hinc rapimur uiginti et milia raedis,
mansuri oppidulo, quod uersu dicere non est,
signis perfacile est: uenit uilissima rerum
hic aqua, sed panis longe pulcherrimus, ultra

90 callidus ut soleat umeris portare uiator.
nam Canusi lapidosus, aquae non ditior urna:
qui locus a forti Diomede est conditus olim.
flentibus hinc Varius discedit maestus amicis.
inde Rubos fessi peruenimus, utpote longum

95 carpentes iter et factum corruptius imbri.
postera tempestas melior, uia peior ad usque
Bari moenia piscosi; dein Gnatia Lymphis
iratis exstructa dedit risusque iocosque,
dum flamma sine tura liquescere limine sacro

100 persuadere cupit. credat Iudaeus Apella,
non ego; namque deos didici securum agere aeuom
nec, siquid miri faciat natura, deos id
tristis ex alto caeli demittere tecto.
Brundisium longae finis chartaeque uiaeque est.

[1,6,1] Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos
incoluit finis, nemo generosior est te,
nec quod auus tibi maternus fuit atque paternus
olim qui magnis legionibus imperitarent,

5 ut plerique solent, naso suspendis adunco
ignotos, ut me libertino patre natum.
cum referre negas, quali sit quisque parente
natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi uere,
ante potestatem Tulli atque ignobile regnum

10 multos saepe uiros nullis maioribus ortos
et uixisse probos amplis et honoribus auctos;
contra Laeuinum, Valeri genus, unde Superbus
Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis
non umquam pretio pluris licuisse, notante

15 iudice quo nosti, populo, qui stultus honores
saepe dat indignis et famae seruit ineptus,
qui stupet in titulis et imaginibus. quid oportet
nos facere a uolgo longe longeque remotos?
namque esto: populus Laeuino mallet honorem

20 quam Decio mandare nouo censorque moueret
Appius, ingenuo si non essem patre natus:
uel merito, quoniam in propria non pelle quiessem.
sed fulgente trahit constrictos Gloria curru
non minus ignotos generosis. quo tibi, Tilli,

25 sumere depositum clauom fierique tribuno?
inuidia adcreuit, priuato quae minor esset.
nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus
pellibus et latum demisit pectore clauom,
audit continuo ‘quis homo hic est? quo patre natus?’

30 ut siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberi
et cupiat formosus, eat quacumque, puellis
iniciat curam quaerendi singula, quali
sit facie, sura, quali pede, dente, capillo:
sic qui promittit ciuis, urbem sibi curae,

35 imperium fore et Italiam, delubra deorum,
quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,
omnis mortalis curare et quaerere cogit.
‘tune, Syri Damae aut Dionysi filius, audes
deicere de saxo ciuis aut tradere Cadmo?’

40 ‘at Nouius collega gradu post me sedet uno;
namque est ille, pater quod erat meus.’ ‘hoc tibi Paulus
et Messalla uideris? at hic, si plostra ducenta
concurrantque foro tria funera magna, sonabit,
cornua quod uincatque tubas: saltem tenet hoc nos.’

45 nunc ad me redeo libertino patre natum,
quem rodunt omnes libertino patre natum,
nunc, quia sim tibi, Maecenas, conuictor, at olim,
quod mihi pareret legio Romana tribuno.
dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem

50 iure mihi inuideat quiuis, ita te quoque amicum,
praesertim cautum dignos adsumere, praua
ambitione procul. felicem dicere non hoc
me possim, casu quod te sortitus amicum;
nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim

55 Vergilius, post hunc Varius dixere, quid essem.
ut ueni coram, singultim pauca locutus —
infans namque pudor prohibebat plura profari —
non ego me claro natum patre, non ego circum
me Satureiano uectari rura caballo,

60 sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos,
pauca; abeo, et reuocas nono post mense iubesque
esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco,
quod placui tibi, qui turpi secernis honestum
non patre praeclaro, sed uita et pectore puro.

65 atqui si uitiis mediocribus ac mea paucis
mendosa est natura, alioqui recta, uelut si
egregio inspersos reprendas corpore naeuos,
si neque auaritiam neque sordes nec mala lustra
obiciet uere quisquam mihi, purus et insons,

70 ut me collaudem, si et uiuo carus amicis,
causa fuit pater his; qui macro pauper agello
noluit in Flaui ludum me mittere, magni
quo pueri magnis e centurionibus orti
laeuo suspensi loculos tabulamque lacerto

75 ibant octonos referentes idibus aeris,
sed puerum est ausus Romam portare docendum
artis quas doceat quiuis eques atque senator
semet prognatos. uestem seruosque sequentis,
in magno ut populo, siqui uidisset, auita

80 ex re praeberi sumptus mihi crederet illos.
ipse mihi custos incorruptissimus omnis
circum doctores aderat. quid multa? pudicum,
qui primus uirtutis honos, seruauit ab omni
non solum facto, uerum opprobrio quoque turpi

85 nec timuit, sibi ne uitio quis uerteret, olim
si praeco paruas aut, ut fuit ipse, coactor
mercedes sequerer; neque ego essem questus. at hoc nunc
laus illi debetur et a me gratia maior.
nil me paeniteat sanum patris huius, eoque

90 non, ut magna dolo factum negat esse suo pars,
quod non ingenuos habeat clarosque parentes,
sic me defendam. longe mea discrepat istis
et uox et ratio. nam si natura iuberet
a certis annis aeuum remeare peractum

95 atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes
optaret sibi quisque, meis contentus honestos
fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens
iudicio uolgi, sanus fortasse tuo, quod
nollem onus haud umquam solitus portare molestum.

100 nam mihi continuo maior quaerenda foret res
atque salutandi plures, ducendus et unus
et comes alter, uti ne solus rusue peregre<ue>
exirem, plures calones atque caballi
pascendi, ducenda petorrita. nunc mihi curto

105 ire licet mulo uel si libet usque Tarentum,
mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos.
obiciet nemo sordis mihi, quas tibi, Tilli,
cum Tiburte uia praetorem quinque secuntur
te pueri, lasanum portantes oenophorumque.

110 hoc ego commodius quam tu, praeclare senator,
milibus atque aliis uiuo. quacumque libido est,
incedo solus, percontor quanti holus ac far,
fallacem circum uespertinumque pererro
saepe forum, adsisto diuinis, inde domum me

115 ad porri et ciceris refero laganique catinum;
cena ministratur pueris tribus et lapis albus
pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus
uilis, cum patera guttus, Campana supellex.
deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras

120 surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se
uoltum ferre negat Nouiorum posse minoris.
ad quartam iaceo; post hanc uagor aut ego lecto
aut scripto quod me tacitum iuuet unguor oliuo,
non quo fraudatis inmundus Natta lucernis.

125 ast ubi me fessum sol acrior ire lauatum
admonuit, fugio campum lusumque trigonem.
pransus non auide, quantum interpellet inani
uentre diem durare, domesticus otior. haec est
uita solutorum misera ambitione grauique;

130 his me consolor uicturum suauius ac si
quaestor auus pater atque meus patruusque fuisset.

[1,7,1] Proscripti Regis Rupili pus atque uenenum
hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor
omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.
Persius hic permagna negotia diues habebat
Clazomenis et iam litis cum Rege molestas,

5 durus homo atque odio qui posset uincere Regem,
confidens, tumidus, adeo sermonis amari,
Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis.
ad Regem redeo. postquam nihil inter utrumque
conuenit — hoc etenim sunt omnes iure molesti,

10 quo fortes, quibus aduersum bellum incidit: inter
Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem
ira fuit capitalis, ut ultima diuideret mors,
non aliam ob causam, nisi quod uirtus in utroque
summa fuit: duo si Discordia uexet inertis

15 aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi
cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro
muneribus missis: Bruto praetore tenente
ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non
conpositum melius cum Bitho Bacchius. in ius

20 acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.
Persius exponit causam; ridetur ab omni
conuentu; laudat Brutum laudatque cohortem,
solem Asiae Brutum appellat stellasque salubris
appellat comites excepto Rege; Canem illum,

25 inuisum agricolis sidus, uenisse: ruebat
flumen ut hibernum, fertur quo rara securis.
tum Praenestinus salso multoque fluenti
expressa arbusto regerit conuicia, durus
uindemiator et inuictus, cui saepe uiator

30 cessisset magna conpellans uoce cuculum.
at Graecus, postquam est Italo perfusus aceto,
Persius exclamat: ‘per magnos, Brute, deos te
oro, qui reges consueris tollere, cur non
hunc Regem iugulas? operum hoc, mihi crede, tuorum est.’

[1,8,1] Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum,
cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum,
maluit esse deum. deus inde ego, furum auiumque
maxima formido; nam fures dextra coercet

5 obscaenoque ruber porrectus ab inguine palus,
ast inportunas uolucres in uertice harundo
terret fixa uetatque nouis considere in hortis.
huc prius angustis eiecta cadauera cellis
conseruus uili portanda locabat in arca;

10 hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum;
Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti
mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum
hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur.
nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque

15 aggere in aprico spatiari, quo modo tristes
albis informem spectabant ossibus agrum,
cum mihi non tantum furesque feraeque suetae
hunc uexare locum curae sunt atque labori
quantum carminibus quae uersant atque uenenis

20 humanos animos: has nullo perdere possum
nec prohibere modo, simul ac uaga luna decorum
protulit os, quin ossa legant herbasque nocentis.
uidi egomet nigra succinctam uadere palla
Canidiam pedibus nudis passoque capillo,

25 cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque
fecerat horrendas adspectu. scalpere terram
unguibus et pullam diuellere mordicus agnam
coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde
manis elicerent animas responsa daturas.

30 lanea et effigies erat altera cerea: maior
lanea, quae poenis conpesceret inferiorem;
cerea suppliciter stabat, seruilibus ut quae
iam peritura modis. Hecaten uocat altera, saeuam
altera Tisiphonen: serpentes atque uideres

35 infernas errare canes Lunamque rubentem,
ne foret his testis, post magna latere sepulcra.
mentior at siquid, merdis caput inquiner albis
coruorum atque in me ueniat mictum atque cacatum
ÄIulius et fragilis Pediatia furque Voranus.

40 singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes
umbrae cum Sagana resonarint triste et acutum
utque lupi barbam uariae cum dente colubrae
abdiderint furtim terris et imagine cerea
largior arserit ignis et ut non testis inultus

45 horruerim uoces furiarum et facta duarum?
nam, displosa sonat quantum uesica, pepedi
diffissa nate ficus; at illae currere in urbem.
Canidiae dentis, altum Saganae caliendrum
excidere atque herbas atque incantata lacertis

50 uincula cum magno risuque iocoque uideres.

[1,9,1] Ibam forte uia sacra, sicut meus est mos,
nescio quid meditans nugarum, totus in illis:
accurrit quidam notus mihi nomine tantum
arreptaque manu ‘quid agis, dulcissime rerum?’

5 ‘suauiter, ut nunc est,’ inquam ‘et cupio omnia quae uis.’
cum adsectaretur, ‘numquid uis?’ occupo. at ille
‘noris nos’ inquit; ‘docti sumus.’ hic ego ‘pluris
hoc’ inquam ‘mihi eris.’ misere discedere quaerens
ire modo ocius, interdum consistere, in aurem

10 dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos
manaret talos. ‘o te, Bolane, cerebri
felicem’ aiebam tacitus, cum quidlibet ille
garriret, uicos, urbem laudaret. ut illi
nil respondebam, ‘misere cupis’ inquit ‘abire:

15 iamdudum uideo; sed nil agis: usque tenebo;
persequar hinc quo nunc iter est tibi.’ ‘nil opus est te
circumagi: quendam uolo uisere non tibi notum;
trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.’
‘nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te.’

20 demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus,
cum grauius dorso subiit onus. incipit ille:
‘si bene me noui, non Viscum pluris amicum,
non Varium facies; nam quis me scribere pluris
aut citius possit uersus? quis membra mouere

25 mollius? inuideat quod et Hermogenes, ego canto.’
interpellandi locus hic erat ‘est tibi mater,
cognati, quis te saluo est opus?’ ‘haud mihi quisquam.
omnis conposui.’ ‘felices. nunc ego resto.
confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella

30 quod puero cecinit diuina mota anus urna:
“hunc neque dira uenena nec hosticus auferet ensis
nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra:
garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces,
si sapiat, uitet, simul atque adoleuerit aetas.”‘

35 uentum erat ad Vestae, quarta iam parte diei
praeterita, et casu tum respondere uadato
debebat, quod ni fecisset, perdere litem.
‘si me amas,’ inquit ‘paulum hic ades.’ ‘inteream, si
aut ualeo stare aut noui ciuilia iura;

40 et propero quo scis.’ ‘dubius sum, quid faciam’, inquit,
‘tene relinquam an rem.’ ‘me, sodes.’ ‘non faciam’ ille,
et praecedere coepit; ego, ut contendere durum
cum uictore, sequor. ‘Maecenas quomodo tecum?’
hinc repetit. ‘paucorum hominum et mentis bene sanae.’

45 nemo dexterius fortuna est usus. haberes ‘
magnum adiutorem, posset qui ferre secundas,
hunc hominem uelles si tradere: dispeream, ni
summosses omnis.’ ‘non isto uiuimus illic,
quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est

50 nec magis his aliena malis; nil mi officit, inquam,
ditior hic aut est quia doctior; est locus uni
cuique suus.’ ‘magnum narras, uix credibile.’ ‘atqui
sic habet.’ ‘accendis quare cupiam magis illi
proximus esse.’ ‘uelis tantummodo: quae tua uirtus,

55 expugnabis: et est qui uinci possit eoque
difficilis aditus primos habet.’ ‘haud mihi dero:
muneribus seruos corrumpam; non, hodie si
exclusus fuero, desistam; tempora quaeram,
occurram in triuiis, deducam. nil sine magno

60 uita labore dedit mortalibus.’ haec dum agit, ecce
Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum
qui pulchre nosset. consistimus. ‘unde uenis et
quo tendis?’ rogat et respondet. uellere coepi
et pressare manu lentissima bracchia, nutans,

65 distorquens oculos, ut me eriperet. male salsus
ridens dissimulare; meum iecur urere bilis.
‘certe nescio quid secreto uelle loqui te
aiebas mecum.’ ‘memini bene, sed meliore
tempore dicam; hodie tricensima sabbata: uin tu

70 curtis Iudaeis oppedere?’ ‘nulla mihi’ inquam
‘relligio est.’ ‘at mi: sum paulo infirmior, unus
multorum. ignosces; alias loquar.’ huncine solem
tam nigrum surrexe mihi! fugit inprobus ac me
sub cultro linquit. casu uenit obuius illi

75 aduersarius et ‘quo tu, turpissime?’ magna
inclamat uoce, et ‘licet antestari?’ ego uero
oppono auriculam. rapit in ius; clamor utrimque,
undique concursus. sic me seruauit Apollo.

[1,10,1] {Lucili, quam sis mendosus, teste Catone,
defensore tuo, peruincam, qui male factos
emendare parat uersus, hoc lenius ille,
quo melior uir et est longe subtilior illo,

5 qui multum puer et loris et funibus udis
exoratus, ut esset, opem qui ferre poetis
antiquis posset contra fastidia nostra,
grammaticorum equitum doctissimus. ut redeam illuc:}
Nempe inconposito dixi pede currere uersus
Lucili. quis tam Lucili fautor inepte est,
ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo
urbem defricuit, charta laudatur eadem.

5 nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic
et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer.
ergo non satis est risu diducere rictum
auditoris; et est quaedam tamen hic quoque uirtus.
est breuitate opus, ut currat sententia neu se

10 inpediat uerbis lassas onerantibus auris,
et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso,
defendente uicem modo rhetoris atque poetae,
interdum urbani, parcentis uiribus atque
extenuantis eas consulto. ridiculum acri

15 fortius et melius magnas plerumque secat res.
illi, scripta quibus comoedia prisca uiris est,
hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher
Hermogenes umquam legit neque simius iste
nil praeter Caluum et doctus cantare Catullum.

20 ‘at magnum fecit, quod uerbis graeca latinis
miscuit.’ o seri studiorum, quine putetis
difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti
contigit? ‘at sermo lingua concinnus utraque
suauior, ut Chio nota si conmixta Falerni est.’

25 cum uersus facias, te ipsum percontor, an et cum
dura tibi peragenda rei sit causa Petilli?
scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini,
cum Pedius causas exsudet Poplicola atque
Coruinus, patriis intermiscere petita

30 uerba foris malis, Canusini more bilinguis.
atque ego cum graecos facerem, natus mare citra,
uersiculos, uetuit me tali uoce Quirinus

post mediam noctem uisus, cum somnia uera:
‘in siluam non ligna feras insanius ac si

35 magnas Graecorum malis inplere cateruas.’
turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque
diffingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,
quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa
nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.

40 arguta meretrice potes Dauoque Chremeta
eludente senem comis garrire libellos
unus uiuorum, Fundani, Pollio regum
facta canit pede ter percusso; forte epos acer
ut nemo Varius ducit, molle atque facetum

45 Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camenae:
hoc erat, experto frustra Varrone Atacino
atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
inuentore minor; neque ego illi detrahere ausim
haerentem capiti cum multa laude coronam.

50 at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem
plura quidem tollenda relinquendis. age quaeso,
tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
nil comis tragici mutat Lucilius Acci?
non ridet uersus Enni grauitate minores,

55 cum de se loquitur non ut maiore reprensis?
quid uetat et nosmet Lucili scripta legentis
quaerere, num illius, num rerum dura negarit
uersiculos natura magis factos et euntis
mollius ac siquis pedibus quid claudere senis,

60 hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos
ante cibum uersus, totidem cenatus, Etrusci
quale fuit Cassi rapido feruentius amni
ingenium, capsis quem fama est esse librisque
ambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam,

65 comis et urbanus, fuerit limatior idem
quam rudis et Graecis intacti carminis auctor
quamque poetarum seniorum turba; sed ille,
si foret hoc nostrum fato delapsus in aeuum,
detereret sibi multa, recideret omne quod ultra

70 perfectum traheretur, et in uersu faciendo
saepe caput scaberet uiuos et roderet unguis.
saepe stilum uertas, iterum quae digna legi sint
scripturus, neque te ut miretur turba labores,
contentus paucis lectoribus. an tua demens

75 uilibus in ludis dictari carmina malis?
non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax,
contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.
men moueat cimex Pantilius aut cruciet quod
uellicet absentem Demetrius aut quod ineptus

80 Fannius Hermogenis laedat conuiua Tigelli?
Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque,
Valgius et probet haec Octauius optimus atque
Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque
ambitione relegata. te dicere possum,

85 Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque
uos, Bibule et Serui, simul his te, candide Furni,
conpluris alios, doctos ego quos et amicos
prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque,
adridere uelim, doliturus, si placeant spe

90 deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,
discipularum inter iubeo plorare cathedras.
i, puer, atque meo citus haec subscribe libello.

LIBER II

[2,1,1] ‘Sunt quibus in satura uidear nimis acer et ultra
legem tendere opus; sine neruis altera quidquid
conposui pars esse putat similisque meorum
mille die uersus deduci posse. Trebati,

5 quid faciam? praescribe.’ ‘quiescas.’ ‘ne faciam, inquis,
omnino uersus?’ ‘aio.’ ‘peream male, si non
optimum erat; uerum nequeo dormire.’ ‘ter uncti
transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,
inriguumque mero sub noctem corpus habento.

10 aut si tantus amor scribendi te rapit, aude
Caesaris inuicti res dicere, multa laborum
praemia laturus.’ ‘cupidum, pater optime, uires
deficiunt; neque enim quiuis horrentia pilis
agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos

15 aut labentis equo describit uolnera Parthi.’
‘attamen et iustum poteras et scribere fortem,
Scipiadam ut sapiens Lucilius.’ ‘haud mihi dero,
cum res ipsa feret: nisi dextro tempore Flacci
uerba per attentam non ibunt Caesaris aurem:

20 cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.’
‘quanto rectius hoc quam tristi laedere uersu
Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,
cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit.’
‘quid faciam? saltat Milonius, ut semel icto

25 accessit feruor capiti numerusque lucernis;
Castor gaudet equis, ouo prognatus eodem
pugnis; quot capitum uiuunt, totidem studiorum
milia: me pedibus delectat claudere uerba
Lucili ritu, nostrum melioris utroque.

30 ille uelut fidis arcana sodalibus olim
credebat libris neque, si male cesserat, usquam
decurrens alio neque, si bene; quo fit ut omnis
uotiua pateat ueluti descripta tabella
uita senis. sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps;

35 nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,
missus ad hoc pulsis, uetus est ut fama, Sabellis,
quo ne per uacuum Romano incurreret hostis,
siue quod Apula gens seu quod Lucania bellum
incuteret uiolenta. sed hic stilus haud petet ultro

40 quemquam animantem et me ueluti custodiet ensis
uagina tectus: quem cur destringere coner
tutus ab infestis latronibus? o pater et rex
Iuppiter, ut pereat positum robigine telum
nec quisquam noceat cupido mihi pacis! at ille,

45 qui me conmorit—melius non tangere, clamo—,
flebit et insignis tota cantabitur urbe.
Ceruius iratus leges minitatur et urnam,
Canidia Albuci, quibus est inimica, uenenum,
grande malum Turius, siquid se iudice certes.

50 ut quo quisque ualet suspectos terreat utque
imperet hoc natura potens, sic collige mecum:
dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus
monstratum? Scaeuae uiuacem crede nepoti
matrem: nil faciet sceleris pia dextera—mirum,

55 ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos—,
sed mala tollet anum uitiato melle cicuta.
ne longum faciam: seu me tranquilla senectus
exspectat seu mors atris circumuolat alis,
diues, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul,

60 quisquis erit uitae scribam color.’ ‘o puer, ut sis
uitalis metuo et maiorum nequis amicus
frigore te feriat.’ ‘quid? cum est Lucilius ausus
primus in hunc operis conponere carmina morem
detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora

65 cederet, introrsum turpis: num Laelius aut qui
duxit ab oppressa meritum Karthagine nomen
ingenio offensi aut laeso doluere Metello
famosisque Lupo cooperto uersibus? atqui
primores populi arripuit populumque tributim,

70 scilicet uni aequos uirtuti atque eius amicis.
quin ubi se a uolgo et scaena in secreta remorant
uirtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,
nugari cum illo et discincti ludere, donec
decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamuis

75 infra Lucili censum ingeniumque, tamen me
cum magnis uixisse inuita fatebitur usque
inuidia et fragili quaerens inlidere dentem
offendet solido—nisi quid tu, docte Trebati,
dissentis.’ ‘equidem nihil hinc diffindere possum.

80 sed tamen ut monitus caueas, ne forte negoti
incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum:
si mala condiderit in quem quis carmina, ius est
iudiciumque.’ ‘esto, siquis mala; sed bona siquis
iudice condiderit laudatus Caesare? siquis

85 opprobriis dignum latrauerit, integer ipse?’
‘soluentur risu tabulae, tu missus abibis.’

[2,2,1] Quae uirtus et quanta, boni, sit uiuere paruo
— nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus
rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerua —,
discite non inter lances mensasque nitentis,

5 cum stupet insanis acies fulgoribus et cum
adclinis falsis animus meliora recusat,
uerum hic inpransi mecum disquirite. cur hoc?
dicam, si potero. male uerum examinat omnis
corruptus iudex. leporem sectatus equoue

10 lassus ab indomito uel, si Romana fatigat
militia adsuetum graecari — seu pila uelox
molliter austerum studio fallente laborem,
seu te discus agit, pete cedentem aera disco:
cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis

15 sperne cibum uilem; nisi Hymettia mella Falerno
ne biberis diluta. foris est promus, et atrum
defendens piscis hiemat mare: cum sale panis
latrantem stomachum bene leniet. unde putas aut
qui partum? non in caro nidore uoluptas

20 summa, sed in te ipso est. tu pulmentaria quaere
sudando: pinguem uitiis albumque neque ostrea
nec scarus aut poterit peregrina iuuare lagois.
uix tamen eripiam, posito pauone uelis quin
hoc potius quam gallina tergere palatum,

25 corruptus uanis rerum, quia ueneat auro
rara auis et picta pandat spectacula cauda:
tamquam ad rem attineat quidquam. num uesceris ista,
quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem?
carne tamen quamuis distat nil, hac magis illam

30 inparibus formis deceptum te petere esto:
unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto
captus hiet? pontisne inter iactatus an amnis
ostia sub Tusci? laudas, insane, trilibrem
mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.

35 ducit te species, uideo: quo pertinet ergo
proceros odisse lupos? quia scilicet illis
maiorem natura modum dedit, his breue pondus:
ieiunus raro stomachus uolgaria temnit.
‘porrectum magno magnum spectare catino

40 uellem’ ait Harpyiis gula digna rapacibus. at uos
praesentes, Austri, coquite horum obsonia. quamquam
putet aper rhombusque recens, mala copia quando
aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus
atque acidas mauolt inulas. necdum omnis abacta

45 pauperies epulis regum: nam uilibus ouis
nigrisque est oleis hodie locus. haud ita pridem
Galloni praeconis erat acipensere mensa
infamis. quid? tunc rhombos minus aequor alebat?
tutus erat rhombus tutoque ciconia nido,

50 donec uos auctor docuit praetorius. ergo
siquis nunc mergos suauis edixerit assos,
parebit praui docilis Romana iuuentus.
sordidus a tenui uictu distabit Ofello
iudice: nam frustra uitium uitaueris illud,

55 si te alio prauum detorseris. Auidienus,
cui Canis ex uero dictum cognomen adhaeret,
quinquennis oleas est et siluestria corna
ac nisi mutatum parcit defundere uinum et
cuius odorem olei nequeas perferre, licebit

60 ille repotia, natalis aliosue dierum
festos albatus celebret, cornu ipse bilibri
caulibus instillat, ueteris non parcus aceti.
quali igitur uictu sapiens utetur et horum
utrum imitabitur? hac urget lupus, hac canis, aiunt.

65 mundus erit, qua non offendat sordibus atque
in neutram partem cultus miser. hic neque seruis,
Albuci senis exemplo, dum munia didit,
saeuus erit, nec sic ut simplex Naeuius unctam
conuiuis praebebit aquam: uitium hoc quoque magnum.

70 accipe nunc, uictus tenuis quae quantaque secum
adferat. in primis ualeas bene; nam uariae res
ut noceant homini credas, memor illius escae,
quae simplex olim tibi sederit. at simul assis
miscueris elixa, simul conchylia turdis,

75 dulcia se in bilem uertent stomachoque tumultum
lenta feret pituita. uides, ut pallidus omnis
cena desurgat dubia? quin corpus onustum
hesternis uitiis animum quoque praegrauat una
atque adfigit humo diuinae particulam aurae.

80 alter ubi dicto citius curata sopori
membra dedit, uegetus praescripta ad munia surgit.
hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,
siue diem festum rediens aduexerit annus,
seu recreare uolet tenuatum corpus, ubique

85 accedent anni, tractari mollius aetas
imbecilla uolet: tibi quidnam accedet ad istam
quam puer et ualidus praesumis mollitiem, seu
dura ualetudo inciderit seu tarda senectus?
rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus

90 illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes
tardius adueniens uitiatum commodius quam
integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter
heroas natum tellus me prima tulisset.
das aliquid famae, quae carmine gratior aurem

95 occupet humanam? grandes rhombi patinaeque
grande ferunt una cum damno dedecus. adde
iratum patruum, uicinos, te tibi iniquum
et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti
as, laquei pretium. ‘iure’ inquit ‘Trausius istis

100 iurgatur uerbis: ego uectigalia magna
diuitiasque habeo tribus amplas regibus.’ ergo,
quod superat non est melius quo insumere possis?
cur eget indignus quisquam te diuite? quare
templa ruunt antiqua deum? cur, inprobe, carae

105 non aliquid patriae tanto emetiris aceruo?
uni nimirum recte tibi semper erunt res,
o magnus posthac inimicis risus. uterne
ad casus dubios fidet sibi certius? hic qui
pluribus adsuerit mentem corpusque superbum,

110 an qui contentus paruo metuensque futuri
in pace, ut sapiens, aptarit idonea bello?
quo magis his credas, puer hunc ego paruus Ofellum
integris opibus noui non latius usum
quam nunc accisis. uideas metato in agello

115 cum pecore et gnatis fortem mercede colonum
‘non ego’ narrantem ‘temere edi luce profesta
quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae.
ac mihi seu longum post tempus uenerat hospes
siue operum uacuo gratus conuiua per imbrem

120 uicinus, bene erat non piscibus urbe petitis,
sed pullo atque haedo; tum pensilis uua secundas
et nux ornabat mensas cum duplice ficu.
post hoc ludus erat culpa potare magistra
ac uenerata Ceres, ita culmo surgeret alto,

125 explicuit uino contractae seria frontis.
saeuiat atque nouos moueat Fortuna tumultus:
quantum hinc inminuet? quanto aut ego parcius aut uos,
o pueri, nituistis, ut huc nouus incola uenit?
nam propriae telluris erum natura nec illum

130 nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille,
illum aut nequities aut uafri inscitia iuris,
postremum expellet certe uiuacior heres.
nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli
dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum

135 nunc mihi, nunc alii. quocirca uiuite fortes
fortiaque aduersis opponite pectora rebus.’

[2,3,1] ‘Sic raro scribis, ut toto non quater anno
membranam poscas, scriptorum quaeque retexens,
iratus tibi, quod uini somnique benignus
nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis

5 Saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo
dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est.
culpantur frustra calami inmeritusque laborat
iratis natus paries dis atque poetis.
atqui uoltus erat multa et praeclara minantis,

10 si uacuum tepido cepisset uillula tecto.
quorsum pertinuit stipare Platona Menandro?
Eupolin, Archilochum, comites educere tantos?
inuidiam placare paras uirtute relicta?
contemnere miser. uitanda est inproba Siren

15 desidia, aut quidquid uita meliore parasti
ponendum aequo animo.’ ‘di te, Damasippe, deaeque
uerum ob consilium donent tonsore. sed unde
tam bene me nosti?’ ‘postquam omnis res mea Ianum
ad medium fracta est, aliena negotia curo

20 excussus propriis. olim nam quaerere amabam,
quo uafer ille pedes lauisset Sisyphus aere,
quid scalptum infabre, quid fusum durius esset.
callidus huic signo ponebam milia centum;
hortos egregiasque domos mercarier unus

25 cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale
inposuere mihi cognomen compita.’ ‘noui
et miror morbi purgatum te illius. atqui
emouit ueterem mire nouus, ut solet, in cor
traiecto lateris miseri capitisue dolore,

30 ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget.
dum nequid simile huic, esto ut libet.’ ‘o bone, ne te
frustrere: insanis et tu stultique prope omnes,
siquid Stertinius ueri crepat, unde ego mira
descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me

35 solatus iussit sapientem pascere barbam
atque a Fabricio non tristem ponte reuerti.
nam male re gesta cum uellem mittere operto
me capite in flumen, dexter stetit et “caue faxis
te quicquam indignum. pudor” inquit “te malus angit,

40 insanos qui inter uereare insanus haberi.
primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si erit in te
solo, nil uerbi, pereas quin fortiter, addam.
quem mala stultitia et quemcumque inscitia ueri
caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex

45 autumat. haec populos, haec magnos formula reges,
excepto sapiente, tenet. nunc accipe, quare
desipiant omnes aeque ac tu, qui tibi nomen
insano posuere. uelut siluis, ubi passim
palantis error certo de tramite pellit,

50 ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique
error, sed uariis inludit partibus: hoc te
crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille
qui te deridet caudam trahat. est genus unum
stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignis,

55 ut rupes fluuiosque in campo obstare queratur;
alterum et huic uarum et nihilo sapientius ignis
per medios fluuiosque ruentis: clamet amica
mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor:
‘hic fossa est ingens, hic rupes maxima: serua!’

60 non magis audierit, quam Fufius ebrius olim,
cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis
‘mater, te appello’ clamantibus. huic ego uolgus
errori similem cunctum insanire docebo.
insanit ueteres statuas Damasippus emendo:

65 integer est mentis Damasippi creditor? esto.
‘accipe quod numquam reddas mihi’ si tibi dicam:
tune insanus eris, si acceperis, an magis excors
reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert?
scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae

70 nodosi tabulas, centum, mille adde catenas:
effugiet tamen haec sceleratus uincula Proteus.
cum rapies in ius malis ridentem alienis,
fiet aper, modo auis, modo saxum et, cum uolet, arbor
si male rem gerere insani est, contra bene sani:

75 putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perelli
dictantis, quod tu numquam rescribere possis.
audire atque togam iubeo conponere, quisquis
ambitione mala aut argenti pallet amore,
quisquis luxuria tristiue superstitione

80 aut alio mentis morbo calet: huc propius me,
dum doceo insanire omnis uos, ordine adite.
danda est ellebori multo pars maxima auaris:
nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.
heredes Staberi summam incidere sepulcro,

85 ni sic fecissent, gladiatorum dare centum
damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri,
frumenti quantum metit Africa. ‘siue ego praue
seu recte hoc uolui, ne sis patruus mihi': credo,
hoc Staberi prudentem animum uidisse. quid ergo

90 sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo
heredes uoluit? quoad uixit, credidit ingens
pauperiem uitium et cauit nihil acrius, ut, si
forte minus locuples uno quadrante perisset,
ipse uideretur sibi nequior. ‘omnis enim res,

95 uirtus, fama, decus, diuina humanaque pulchris
diuitiis parent; quas qui construxerit, ille
clarus erit, fortis, iustus.’ ‘sapiensne?’ ‘etiam, et rex
et quidquid uolet.’ hoc ueluti uirtute paratum
sperauit magnae laudi fore. quid simile isti

100 Graecus Aristippus? qui seruos proicere aurum
in media iussit Libya, quia tardius irent
propter onus segnes. uter est insanior horum?
nil agit exemplum, litem quod lite resoluit.
siquis emat citharas, emptas conportet in unum,

105 nec studio citharae nec Musae deditus ulli,
si scalpra et formas non sutor, nautica uela
auersus mercaturis: delirus et amens
undique dicatur merito. qui discrepat istis,
qui nummos aurumque recondit, nescius uti

110 conpositis metuensque uelut contingere sacrum?
siquis ad ingentem frumenti semper aceruum
porrectus uigilet cum longo fuste neque illinc
audeat esuriens dominus contingere granum
ac potius foliis parcus uescatur amaris;

115 si positis intus Chii ueterisque Falerni
mille cadis—nihil est: tercentum milibus, acre
potet acetum; age si et stramentis incubet unde-
octoginta annos natus, cui stragula uestis,
blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca:

120 nimirum insanus paucis uideatur, eo quod
maxima pars hominum morbo iactatur eodem.
filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres,
dis inimice senex custodis? ne tibi desit?
quantulum enim summae curtabit quisque dierum,

125 unguere si caules oleo meliore caputque
coeperis inpexa foedum porrigine? quare,
si quiduis satis est, peiuras, surripis, aufers
undique? tun sanus? populum si caedere saxis
incipias seruosue tuos, quos aere pararis,

130 insanum te omnes pueri clamentque puellae;
cum laqueo uxorem interimis matremque ueneno,
incolumi capite es? quid enim? neque tu hoc facis Argis
nec ferro ut demens genetricem occidis Orestes.
an tu reris eum occisa insanisse parente

135 ac non ante malis dementem actum Furiis quam
in matris iugulo ferrum tepefecit acutum?
quin, ex quo est habitus male tutae mentis Orestes,
nil sane fecit quod tu reprehendere possis:
non Pyladen ferro uiolare aususue sororem

140 Electran, tantum maledicit utrique uocando
hanc Furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis.
pauper Opimius argenti positi intus et auri,
qui Veientanum festis potare diebus
Campana solitus trulla uappamque profestis,

145 quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres
iam circum loculos et clauis laetus ouansque
curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis
excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque
effundi saccos nummorum, accedere pluris

150 ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud:
‘ni tua custodis, auidus iam haec auferet heres.’
‘men uiuo?’ ‘ut uiuas igitur, uigila. hoc age.’ ‘quid uis?’
‘deficient inopem uenae te, ni cibus atque
ingens accedit stomacho fultura ruenti.

155 tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae.’
‘quanti emptae?’ ‘paruo.’ ‘quanti ergo?’ ‘octussibus.’ ‘eheu,
quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?’
quisnam igitur sanus? qui non stultus. quid auarus?
stultus et insanus. quid, siquis non sit auarus,

160 continuo sanus? minime. cur, Stoice? dicam.
‘non est cardiacus’ Craterum dixisse putato
‘hic aeger’. recte est igitur surgetque? negabit.
{quod latus aut renes morbo temptentur acuto}
non est periurus neque sordidus: inmolet aequis

165 hic porcum Laribus; uerum ambitiosus et audax:
nauiget Anticyram. quid enim differt, barathrone
dones quidquid habes an numquam utare paratis?
Seruius Oppidius Canusi duo praedia, diues
antiquo censu, gnatis diuisse duobus

170 fertur et hoc moriens pueris dixisse uocatis
ad lectum: ‘postquam te talos, Aule, nucesque
ferre sinu laxo, donare et ludere uidi,
te, Tiberi, numerare, cauis abscondere tristem,
extimui, ne uos ageret uesania discors,

175 tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.
quare per diuos oratus uterque Penatis
tu caue ne minuas, tu ne maius facias id
quod satis esse putat pater et natura coercet.
praeterea ne uos titillet gloria, iure

180 iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritue
uestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.’
in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,
latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes,
nudus agris, nudus nummis, insane, paternis;

185 scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu,
astuta ingenuum uolpes imitata leonem?
nequis humasse uelit Aiacem, Atrida, uetas cur?
‘rex sum—’ nil ultra quaero plebeius. ‘—et aequam
rem imperito, ac sicui uideor non iustus, inulto

190 dicere quod sentit permitto.’ maxime regum,
di tibi dent capta classem redducere Troia.
ergo consulere et mox respondere licebit?
‘consule.’ cur Aiax, heros ab Achille secundus,
putescit, totiens seruatis clarus Achiuis,

195 gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato,
per quem tot iuuenes patrio caruere sepulcro?
‘mille ouium insanus morti dedit, inclitum Ulixen
et Menelaum una mecum se occidere clamans.’
tu cum pro uitula statuis dulcem Aulide natam

200 ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa,
rectum animi seruas? ‘quorsum?’ insanus quid enim Aiax
fecit? cum strauit ferro pecus, abstinuit uim
uxore et gnato; mala multa precatus Atridis
non ille aut Teucrum aut ipsum uiolauit Ulixen.

205 ‘uerum ego, ut haerentis aduerso litore nauis
eriperem, prudens placaui sanguine diuos.’
nempe tuo, furiose? ‘meo, sed non furiosus.’
qui species alias ueris scelerisque tumultu
permixtas capiet, commotus habebitur atque

210 stultitiane erret nihilum distabit an ira.
Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos:
cum prudens scelus ob titulos admittis inanis,
stas animo et purum est uitio tibi cum tumidum est cor?
siquis lectica nitidam gestare amet agnam,

215 huic uestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum,
Rufam aut Pusillam appellet fortique marito
destinet uxorem: interdicto huic omne adimat ius
praetor et ad sanos abeat tutela propinquos.
quid, siquis gnatam pro muta deuouet agna,

220 integer est animi? ne dixeris. ergo ubi praua
stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus,
et furiosus erit; quem cepit uitrea fama,
hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis.
nunc age luxuriam et Nomentanum arripe mecum.

225 uincet enim stultos ratio insanire nepotes.
hic simul accepit patrimoni mille talenta,
edicit, piscator uti, pomarius, auceps,
unguentarius ac Tusci turba inpia uici,
cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum

230 mane domum ueniant. quid tum? uenere frequentes,
uerba facit leno: ‘quidquid mihi, quidquid et horum
cuique domi est, id crede tuum et uel nunc pete uel cras.’
accipe quid contra haec iuuenis responderit aequus.
‘in niue Lucana dormis ocreatus, ut aprum

235 cenem ego; tu piscis hiberno ex aequore uerris.
segnis ego, indignus qui tantum possideam; aufer,
sume tibi deciens; tibi tantundem; tibi triplex,
unde uxor media currit de nocte uocata.’
filius Aesopi detractam ex aure Metellae,

240 scilicet ut deciens solidum absorberet, aceto
diluit insignem bacam: qui sanior ac si
illud idem in rapidum flumen iaceretue cloacam?
Quinti progenies Arri, par nobile fratrum
nequitia et nugis prauorum et amore gemellum

245 luscinias soliti inpenso prandere coemptas,
quorsum abeant? sani ut creta, an carbone notati?
aedificare casas, plostello adiungere muris,
ludere par inpar, equitare in harundine longa
siquem delectet barbatum, amentia uerset.

250 si puerilius his ratio esse euincet amare
nec quicquam differre, utrumne in puluere, trimus
quale prius, ludas opus, an meretricis amore
sollicitus plores: quaero, faciasne quod olim
mutatus Polemon? ponas insignia morbi,

255 fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille
dicitur ex collo furtim carpsisse coronas,
postquam est inpransi correptus uoce magistri?
porrigis irato puero cum poma, recusat;
‘sume, catelle': negat; si non des, optet. amator

260 exclusus qui distat, agit ubi secum, eat an non,
quo rediturus erat non arcessitus, et haeret
inuisis foribus? ‘nec nunc, cum me uocet ultro,
accedam? an potius mediter finire dolores?
exclusit; reuocat: redeam? non, si obsecret.’ ecce

265 seruos, non paulo sapientior ‘o ere, quae res
nec modum habet neque consilium, ratione modoque
tractari non uolt. in amore haec sunt mala, bellum,
pax rursum: haec siquis tempestatis prope ritu
mobilia et caeca fluitantia sorte laboret

270 reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si
insanire paret certa ratione modoque.’
quid? cum Picenis excerpens semina pomis
gaudes, si cameram percusti forte, penes te es?
quid? cum balba feris annoso uerba palato,

275 aedificante casas qui sanior? adde cruorem
stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam.
Hellade percussa Marius cum praecipitat se,
cerritus fuit? an commotae crimine mentis
absolues hominem et sceleris damnabis eundem

280 ex more inponens cognata uocabula rebus?
libertinus erat, qui circum compita siccus
lautis mane senex manibus currebat et ‘unum’,
—’quid tam magnum?’ addens—, ‘unum me surpite morti!
dis etenim facile est’ orabat, sanus utrisque

285 auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus,
exciperet dominus, cum uenderet. hoc quoque uolgus
Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni.
‘Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,’
mater ait pueri mensis iam quinque cubantis,

290 ‘frigida si puerum quartana reliquerit, illo
mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus
in Tiberi stabit.’ casus medicusue leuarit
aegrum ex praecipiti: mater delira necabit
in gelida fixum ripa febrimque reducet,

295 quone malo mentem concussa? timore deorum.”
haec mihi Stertinius, sapientum octauos, amico
arma dedit, posthac ne conpellarer inultus.
dixerit insanum qui me, totidem audiet atque
respicere ignoto discet pendentia tergo.’

300 ‘Stoice, post damnum sic uendas omnia pluris,
qua me stultitia, quoniam non est genus unum,
insanire putas? ego nam uideor mihi sanus.’
‘quid, caput abscissum manibus cum portat Agaue
gnati infelicis, sibi tunc furiosa uidetur?’

305 ‘stultum me fateor—liceat concedere ueris—
atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me
aegrotare putes animi uitio.’ ‘accipe: primum
aedificas, hoc est longos imitaris, ab imo
ad summum totus moduli bipedalis, et idem

310 corpore maiorem rides Turbonis in armis
spiritum et incessum: qui ridiculus minus illo?
an, quodcumque facit Maecenas, te quoque uerum est,
tanto dissimilem et tanto certare minorem?
absentis ranae pullis uituli pede pressis

315 unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens
belua cognatos eliserit: illa rogare,
quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset?
‘maior dimidio.’ ‘num tanto?’ cum magis atque
se magis inflaret, ‘non, si te ruperis,’ inquit,

320 ‘par eris.’ haec a te non multum abludit imago.
adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino,
quae siquis sanus fecit, sanus facis et tu.
non dico horrendam rabiem—’ ‘iam desine.’ ‘— cultum
maiorem censu —’ ‘teneas, Damasippe, tuis te.’

325 ‘— mille puellarum, puerorum mille furores —’
‘o maior tandem parcas, insane, minori.’

[2,4,1] ‘Unde et quo Catius?’ ‘non est mihi tempus, auenti
ponere signa nouis praeceptis, qualia uincent
Pythagoran Anytique reum doctumque Platona.’
‘peccatum fateor, cum te sic tempore laeuo

5 interpellarim; sed des ueniam bonus, oro.
quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox,
siue est naturae hoc siue artis, mirus utroque.’
‘quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem
utpote res tenuis, tenui sermone peractas.’

10 ‘ede hominis nomen, simul et, Romanus an hospes.’
‘ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor.
longa quibus facies ouis erit, illa memento,
ut suci melioris et ut magis alba rotundis,
ponere: namque marem cohibent callosa uitellum.

15 cole suburbano qui siccis creuit in agris
dulcior: inriguo nihil est elutius horto.
si uespertinus subito te oppresserit hospes,
ne gallina malum responset dura palato,
doctus eris uiuam musto mersare Falerno:

20 hoc teneram faciet. pratensibus optima fungis
natura est; aliis male creditur. ille salubris
aestates peraget, qui nigris prandia moris
finiet, ante grauem quae legerit arbore solem.
Aufidius forti miscebat mella Falerno:

25 mendose, quoniam uacuis conmittere uenis

nil nisi lene decet: leni praecordia mulso
prolueris melius. si dura morabitur aluus,
mitulus et uiles pellent obstantia conchae
et lapathi breuis herba, sed albo non sine Coo.

30 lubrica nascentes inplent conchylia lunae;
sed non omne mare est generosae fertile testae:
murice Baiano melior Lucrina peloris,
ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini,
pectinibus patulis iactat se molle Tarentum.

35 nec sibi cenarum quiuis temere arroget artem,
non prius exacta tenui ratione saporum.
nec satis est cara piscis auerrere mensa
ignarum, quibus est ius aptius et quibus assis
languidus in cubitum iam se conuiua reponet.

40 Umber et iligna nutritus glande rotundas
curuat aper lances carnem uitantis inertem;
nam Laurens malus est, uluis et harundine pinguis.
uinea submittit capreas non semper edulis.
fecundae leporis sapiens sectabitur armos.

45 piscibus atque auibus quae natura et foret aetas,
ante meum nulli patuit quaesita palatum.
sunt quorum ingenium noua tantum crustula promit.
nequaquam satis in re una consumere curam,
ut siquis solum hoc, mala ne sint uina, laboret,

50 quali perfundat piscis securus oliuo.
Massica si caelo suppones uina sereno,
nocturna siquid crassi est tenuabitur aura
et decedet odor neruis inimicus; at illa
integrum perdunt lino uitiata saporem.

55 Surrentina uafer qui miscet faece Falerna
uina, columbino limum bene colligit ouo,
quatenus ima petit uoluens aliena uitellus.
tostis marcentem squillis recreabis et Afra
potorem coclea; nam lactuca innatat acri

60 post uinum stomacho; perna magis et magis hillis
flagitat inmorsus refici, quin omnia malit
quaecumque inmundis feruent allata popinis.
est operae pretium duplicis pernoscere iuris
naturam. simplex e dulci constat oliuo,

65 quod pingui miscere mero muriaque decebit
non alia quam qua Byzantia putuit orca.
hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis
Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes
pressa Venafranae quod baca remisit oliuae.

70 Picenis cedunt pomis Tiburtia suco:
nam facie praestant, uenucula conuenit ollis;
rectius Albanam fumo duraueris uuam.
hanc ego cum malis, ego faecem primus et allec,
primus et inuenior piper album cum sale nigro

75 incretum puris circumposuisse catillis.
inmane est uitium dare milia terna macello
angustoque uagos piscis urgere catino.
magna mouet stomacho fastidia, seu puer unctis
tractauit calicem manibus, dum furta ligurrit,

80 siue grauis ueteri creterrae limus adhaesit.
uilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus
consistit sumptus? neglectis flagitium ingens.
ten lapides uarios lutulenta radere palma
et Tyrias dare circum inlota toralia uestis,

85 oblitum, quanto curam sumptumque minorem
haec habeant, tanto reprehendi iustius illis,
quae nisi diuitibus nequeunt contingere mensis?’
‘docte Cati, per amicitiam diuosque rogatus
ducere me auditum, perges quocumque, memento.

90 nam quamuis memori referas mihi pectore cuncta,
non tamen interpres tantundem iuueris. adde
uoltum habitumque hominis, quem tu uidisse beatus
non magni pendis, quia contigit; at mihi cura
non mediocris inest, fontis ut adire remotos
atque haurire queam uitae praecepta beatae.’

[2,5,1] ‘Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti
responde, quibus amissas reparare queam res
artibus atque modis. quid rides?’ ‘iamne doloso
non satis est Ithacam reuehi patriosque penatis

5 adspicere?’ ‘o nulli quicquam mentite, uides ut
nudus inopsque domum redeam te uate, neque illic
aut apotheca procis intacta est aut pecus: atqui
et genus et uirtus, nisi cum re, uilior alga est.’
quando pauperiem missis ambagibus horres,

10 accipe qua ratione queas ditescere. turdus
siue aliud priuum dabitur tibi, deuolet illuc,
res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma
et quoscumque feret cultus tibi fundus honores
ante Larem gustet uenerabilior Lare diues.

15 qui quamuis periurus erit, sine gente, cruentus
sanguine fraterno, fugitiuus, ne tamen illi
tu comes exterior, si postulet, ire recuses.’
‘utne tegam spurco Damae latus? haud ita Troiae
me gessi, certans semper melioribus.’ ‘ergo

20 pauper eris.’ ‘fortem hoc animum tolerare iubebo;
et quondam maiora tuli. tu protinus, unde
diuitias aerisque ruam, dic, augur, aceruos.’
‘dixi equidem et dico: captes astutus ubique
testamenta senum neu, si uafer unus et alter

25 insidiatorem praeroso fugerit hamo,
aut spem deponas aut artem inlusus omittas.
magna minorue foro si res certabitur olim,
uiuet uter locuples sine gnatis, inprobus, ultro
qui meliorem audax uocet in ius, illius esto

30 defensor; fama ciuem causaque priorem
sperne, domi si gnatus erit fecundaue coniux.
“Quinte” puta aut “Publi”—gaudent praenomine molles

auriculae—”tibi me uirtus tua fecit amicum.
ius anceps noui, causas defendere possum;

35 eripiet quiuis oculos citius mihi quam te
contemptum cassa nuce pauperet; haec mea cura est,
nequid tu perdas neu sis iocus.” ire domum atque
pelliculam curare iube; fi cognitor ipse,
persta atque obdura: seu rubra Canicula findet

40 infantis statuas, seu pingui tentus omaso
Furius hibernas cana niue conspuet Alpis.
“nonne uides” aliquis cubito stantem prope tangens
inquiet, “ut patiens, ut amicis aptus, ut acer?”
plures adnabunt thynni et cetaria crescent.

45 sicui praeterea ualidus male filius in re
praeclara sublatus aletur, ne manifestum
caelibis obsequium nudet te, leniter in spem
adrepe officiosus, ut et scribare secundus
heres et, siquis casus puerum egerit Orco,

50 in uacuom uenias: perraro haec alea fallit.
qui testamentum tradet tibi cumque legendum,
abnuere et tabulas a te remouere memento,
sic tamen, ut limis rapias, quid prima secundo
cera uelit uersu; solus multisne coheres,

55 ueloci percurre oculo. plerumque recoctus
scriba ex quinqueuiro coruum deludet hiantem
captatorque dabit risus Nasica Corano.’
‘num furis? an prudens ludis me obscura canendo?’
‘o Laertiade, quidquid dicam, aut erit aut non:

60 diuinare etenim magnus mihi donat Apollo.’
‘quid tamen ista uelit sibi fabula, si licet, ede.’
‘tempore quo iuuenis Parthis horrendus, ab alto
demissum genus Aenea, tellure marique
magnus erit, forti nubet procera Corano

65 filia Nasicae, metuentis reddere soldum.
tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque
ut legat orabit; multum Nasica negatas
accipiet tandem et tacitus leget inuenietque
nil sibi legatum praeter plorare suisque.

70 illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa
libertusue senem delirum temperet, illis
accedas socius: laudes, lauderis ut absens.
adiuuat hoc quoque, sed uincit longe prius ipsum
expugnare caput. scribet mala carmina uecors:

75 laudato. scortator erit: caue te roget; ultro
Penelopam facilis potiori trade.’ ‘putasne
perduci poterit tam frugi tamque pudica,
quam nequiere proci recto depellere cursu?’
‘uenit enim magnum donandi parca iuuentus

80 nec tantum ueneris quantum studiosa culinae.
sic tibi Penelope frugi est; quae si semel uno
de sene gustarit tecum partita lucellum,
ut canis a corio numquam absterrebitur uncto.
me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis

85 ex testamento sic est elata: cadauer
unctum oleo largo nudis umeris tulit heres,
scilicet elabi si posset mortua; credo,
quod nimium institerat uiuenti. cautus adito
neu desis operae neue immoderatus abundes.

90 difficilem et morosum offendet garrulus: ultra
‘non’ ‘etiam’ sileas; Dauus sis comicus atque
stes capite obstipo, multum similis metuenti.
obsequio grassare; mone, si increbruit aura,
cautus uti uelet carum caput; extrahe turba

95 oppositis umeris; aurem substringe loquaci.
inportunus amat laudari: donec ‘ohe iam’
ad caelum manibus sublatis dixerit, urge:
crescentem tumidis infla sermonibus utrem.
cum te seruitio longo curaque leuarit,

100 et certum uigilans “quartae sit partis Ulixes”
audieris “heres”: “ergo nunc Dama sodalis
nusquam est? unde mihi tam fortem tamque fidelem?”
sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est
gaudia prodentem uoltum celare. sepulcrum

105 permissum arbitrio sine sordibus exstrue: funus
egregie factum laudet uicinia. siquis
forte coheredum senior male tussiet, huic tu
dic, ex parte tua seu fundi siue domus sit
emptor, gaudentem nummo te addicere. sed me
imperiosa trahit Proserpina: uiue ualeque.’

[2,6,1] Hoc erat in uotis: modus agri non ita magnus,
hortus ubi et tecto uicinus iugis aquae fons
et paulum siluae super his foret. auctius atque
di melius fecere. bene est. nil amplius oro,

5 Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis.
si neque maiorem feci ratione mala rem
nec sum facturus uitio culpaue minorem,
si ueneror stultus nihil horum ‘o si angulus ille
proximus accedat, qui nunc denormat agellum!’

10 ‘o si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi,
thesauro inuento qui mercennarius agrum
illum ipsum mercatus arauit, diues amico
Hercule!’, si quod adest gratum iuuat, hac prece te oro:
pingue pecus domino facias et cetera praeter

15 ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis.
ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe remoui,
quid prius inlustrem saturis musaque pedestri?
nec mala me ambitio perdit nec plumbeus auster
autumnusque grauis, Libitinae quaestus acerbae.

20 Matutine pater, seu Iane libentius audis,
unde homines operum primos uitaeque labores
instituunt—sic dis placitum—, tu carminis esto
principium. Romae sponsorem me rapis: ‘eia,
ne prior officio quisquam respondeat, urge.’

25 siue aquilo radit terras seu bruma niualem
interiore diem gyro trahit, ire necesse est.
postmodo quod mi obsit clare certumque locuto
luctandum in turba et facienda iniuria tardis.
‘quid tibi uis, insane?’ et ‘quam rem agis?’ inprobus urget

30 iratis precibus, ‘tu pulses omne quod obstat,
ad Maecenatem memori si mente recurras.’
hoc iuuat et melli est, non mentiar. at simul atras
uentum est Esquilias, aliena negotia centum
per caput et circa saliunt latus. ‘ante secundam

35 Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.’
‘de re communi scribae magna atque noua te
orabant hodie meminisses, Quinte, reuerti.’
‘inprimat his cura Maecenas signa tabellis.’
dixeris: ‘experiar': ‘si uis, potes,’ addit et instat.

40 septimus octauo propior iam fugerit annus,
ex quo Maecenas me coepit habere suorum
in numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere raeda
uellet iter faciens et cui concredere nugas
hoc genus: ‘hora quota est?’ ‘Thraex est Gallina Syro par?’

45 ‘matutina parum cautos iam frigora mordent’,
et quae rimosa bene deponuntur in aure.
per totum hoc tempus subiectior in diem et horam
inuidiae noster. ludos spectauerat, una
luserat in campo: ‘fortunae filius’ omnes.

50 frigidus a rostris manat per compita rumor:
quicumque obuius est, me consulit: ‘o bone—nam te
scire, deos quoniam propius contingis oportet—,
numquid de Dacis audisti?’ ‘nil equidem.’ ‘ut tu
semper eris derisor.’ ‘at omnes di exagitent me,

55 si quicquam.’ ‘quid? militibus promissa Triquetra
praedia Caesar an est Itala tellure daturus?’
iurantem me scire nihil mirantur ut unum
scilicet egregii mortalem altique silenti.
perditur haec inter misero lux non sine uotis:

60 o rus, quando ego te adspiciam quandoque licebit
nunc ueterum libris, nunc somno et inertibus horis
ducere sollicitae iucunda obliuia uitae?
o quando faba Pythagorae cognata simulque
uncta satis pingui ponentur holuscula lardo?

65 o noctes cenaeque deum, quibus ipse meique
ante Larem proprium uescor uernasque procacis
pasco libatis dapibus. prout cuique libido est,
siccat inaequalis calices conuiua solutus
legibus insanis, seu quis capit acria fortis

70 pocula seu modicis uuescit laetius. ergo
sermo oritur, non de uillis domibusue alienis,
nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nos
pertinet et nescire malum est, agitamus, utrumne
diuitiis homines an sint uirtute beati,

75 quidue ad amicitias, usus rectumne, trahat nos
et quae sit natura boni summumque quid eius.
Ceruius haec inter uicinus garrit anilis
ex re fabellas. siquis nam laudat Arelli
sollicitas ignarus opes, sic incipit: ‘olim

80 rusticus urbanum murem mus paupere fertur
accepisse cauo, ueterem uetus hospes amicum,
asper et attentus quaesitis, ut tamen artum
solueret hospitiis animum. quid multa? neque ille
sepositi ciceris nec longae inuidit auenae,

85 aridum et ore ferens acinum semesaque lardi
frusta dedit, cupiens uaria fastidia cena
uincere tangentis male singula dente superbo,
cum pater ipse domus palea porrectus in horna
esset ador loliumque, dapis meliora relinquens.

90 tandem urbanus ad hunc “quid te iuuat” inquit, “amice,
praerupti nemoris patientem uiuere dorso?
uis tu homines urbemque feris praeponere siluis?
carpe uiam, mihi crede, comes, terrestria quando
mortalis animas uiuunt sortita neque ulla est

95 aut magno aut paruo leti fuga: quo, bone, circa,
dum licet, in rebus iucundis uiue beatus,
uiue memor, quam sis aeui breuis.” haec ubi dicta
agrestem pepulere, domo leuis exsilit; inde
ambo propositum peragunt iter, urbis auentes

100 moenia nocturni subrepere. iamque tenebat
nox medium caeli spatium, cum ponit uterque
in locuplete domo uestigia, rubro ubi cocco
tincta super lectos canderet uestis eburnos
multaque de magna superessent fercula cena,

105 quae procul exstructis inerant hesterna canistris.
ergo ubi purpurea porrectum in ueste locauit
agrestem, ueluti succinctus cursitat hospes
continuatque dapes nec non uerniliter ipsis
fungitur officiis, praelambens omne quod adfert.

110 ille cubans gaudet mutata sorte bonisque
rebus agit laetum conuiuam, cum subito ingens
ualuarum strepitus lectis excussit utrumque.
currere per totum pauidi conclaue magisque
exanimes trepidare, simul domus alta Molossis

115 personuit canibus. tum rusticus: “haud mihi uita
est opus hac” ait et “ualeas: me silua cauosque
tutus ab insidiis tenui solabitur eruo.”‘

[2,7,1] ‘Iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere seruos
pauca reformido.’ ‘Dauusne?’ ‘ita, Dauus, amicum
mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est,
ut uitale putes.’ ‘age libertate Decembri,

5 quando ita maiores uoluerunt, utere: narra.’
‘pars hominum uitiis gaudet constanter et urget
propositum; pars multa natat, modo recta capessens,
interdum prauis obnoxia. saepe notatus
cum tribus anellis, modo laeua Priscus inani

10 uixit inaequalis, clauum ut mutaret in horas,
aedibus ex magnis subito se conderet unde
mundior exiret uix libertinus honeste;
iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis
uiuere, Vortumnis quotquot sunt natus iniquis.

15 scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra
contudit articulos, qui pro se tolleret atque
mitteret in phimum talos, mercede diurna
conductum pauit: quanto constantior isdem
in uitiis, tanto leuius miser ac prior illo

20 qui iam contento, iam laxo fune laborat.’
‘non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant,
furcifer?’ ‘ad te, inquam.’ ‘quo pacto, pessime?’ ‘laudas
fortunam et mores antiquae plebis, et idem,
siquis ad illa deus subito te agat, usque recuses,

25 aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse,
aut quia non firmus rectum defendis et haeres
nequiquam caeno cupiens euellere plantam.
Romae rus optas; absentem rusticus urbem
tollis ad astra leuis. si nusquam es forte uocatus

30 ad cenam, laudas securum holus ac, uelut usquam
uinctus eas, ita te felicem dicis amasque,
quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se
Maecenas serum sub lumina prima uenire
conuiuam: “nemon oleum fert ocius? ecquis

35 audit?” cum magno blateras clamore fugisque.
Muluius et scurrae, tibi non referenda precati,
discedunt. “etenim fateor me” dixerit ille
“duci uentre leuem, nasum nidore supinor,
inbecillus, iners, siquid uis, adde, popino.

40 tu cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro
insectere uelut melior uerbisque decoris
obuoluas uitium?” quid, si me stultior ipso
quingentis empto drachmis deprenderis? aufer
me uoltu terrere; manum stomachumque teneto,

45 dum quae Crispini docuit me ianitor edo.
te coniunx aliena capit, meretricula Dauum:
peccat uter nostrum cruce dignius? acris ubi me
natura intendit, sub clara nuda lucerna
quaecumque excepit turgentis uerbera caudae

50 clunibus aut agitauit equum lasciua supinum,
dimittit neque famosum neque sollicitum, ne
ditior aut formae melioris meiat eodem.
tu cum proiectis insignibus, anulo equestri
Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama,

55 turpis odoratum caput obscurante lacerna,
non es quod simulas? metuens induceris atque
altercante libidinibus tremis ossa pauore.
quid refert, uri uirgis ferroque necari
auctoratus eas, an turpi clausus in arca,

60 quo te demisit peccati conscia erilis,
contractum genibus tangas caput? estne marito
matronae peccantis in ambo iusta potestas,
in corruptorem uel iustior? illa tamen se
non habitu mutatue loco peccatue superne,

65 cum te formidet mulier neque credat amanti.
ibis sub furcam prudens dominoque furenti
conmittes rem omnem et uitam et cum corpore famam
euasti: credo, metues doctusque cauebis:
quaeres, quando iterum paueas iterumque perire

70 possis, o totiens seruus. quae belua ruptis,
cum semel effugit, reddit se praua catenis?
“non sum moechus” ais. neque ego hercule fur, ubi uasa
praetereo sapiens argentea. tolle periclum:
iam uaga prosiliet frenis natura remotis.

75 tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque
tot tantisque minor, quem ter uindicta quaterque
inposita haud umquam misera formidine priuet?
adde super, dictis quod non leuius ualeat; nam,
siue uicarius est, qui seruo paret, uti mos

80 uester ait, seu conseruus, tibi quid sum ego? nempe
tu, mihi qui imperitas, aliis seruis miser atque
duceris ut neruis alienis mobile lignum.
quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus,
quem neque pauperies neque mors neque uincula terrent,

85 responsare cupidinibus, contemnere honores
fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus,
externi nequid ualeat per leue morari,
in quem manca ruit semper fortuna. potesne
ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta

90 poscit te mulier, uexat foribusque repulsum
perfundit gelida, rursus uocat: eripe turpi
colla iugo liber, “liber sum” dic age. non quis.
urget enim dominus mentem non lenis et acris
subiectat lasso stimulos uersatque negantem.

95 uel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,
qui peccas minus atque ego, cum Fului Rutubaeque
aut Pacideiani contento poplite miror
proelia rubrica picta aut carbone, uelut si
re uera pugnent, feriant uitentque mouentes

100 arma uiri? nequam et cessator Dauus; at ipse
subtilis ueterum iudex et callidus audis.
nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens
uirtus atque animus cenis responsat opimis?
obsequium uentris mihi perniciosius est cur?

105 tergo plector enim. qui tu inpunitior illa,
quae paruo sumi nequeunt, obsonia captas?
nempe inamarescunt epulae sine fine petitae
inlusique pedes uitiosum ferre recusant
corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uuam

110 furtiua mutat strigili: qui praedia uendit,
nil seruile gulae parens habet? adde, quod idem
non horam tecum esse potes, non otia recte
ponere teque ipsum uitas fugitiuus et erro,
iam uino quaerens, iam somno fallere curam,

115 frustra: nam comes atra premit sequiturque fugacem.’
‘unde mihi lapidem?’ ‘quorsum est opus?’ ‘unde sagittas?’
‘aut insanit homo aut uersus facit.’ ‘ocius hinc te
ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.’

[2,8,1] ‘Ut Nasidieni iuuit te cena beati?
nam mihi quaerenti conuiuam dictus here illic
de medio potare die.’ ‘sic, ut mihi numquam
in uita fuerit melius.’ ‘da, si graue non est,

5 quae prima iratum uentrem placauerit esca.’
‘in primis Lucanus aper: leni fuit austro
captus, ut aiebat cenae pater: acria circum
rapula, lactucae, radices, qualia lassum
peruellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa.

10 his ut sublatis puer alte cinctus acernam
gausape purpureo mensam pertersit et alter
sublegit quodcumque iaceret inutile quodque
posset cenantis offendere, ut Attica uirgo
cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes

15 Caecuba uina ferens, Alcon Chium maris expers.
hic erus “Albanum, Maecenas, siue Falernum
te magis adpositis delectat, habemus utrumque.”‘
‘diuitias miseras! sed quis cenantibus una,
Fundani, pulcre fuerit tibi, nosse laboro.’

20 ‘summus ego et prope me Viscus Thurinus et infra,
si memini, Varius; cum Seruilio Balatrone
Vibidius, quos Maecenas adduxerat umbras.
Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra,
ridiculus totas semel absorbere placentas;

25 Nomentanus ad hoc, qui, siquid forte lateret,
indice monstraret digito; nam cetera turba,
nos, inquam, cenamus auis, conchylia, piscis,
longe dissimilem noto celantia sucum,
ut uel continuo patuit, cum passeris atque

30 ingustata mihi porrexerit ilia rhombi.
post hoc me docuit melimela rubere minorem
ad lunam delecta. quid hoc intersit, ab ipso
audieris melius. tum Vibidius Balatroni
“nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti,”

35 et calices poscit maiores. uertere pallor
tum parochi faciem nil sic metuentis ut acris
potores, uel quod maledicunt liberius uel
feruida quod subtile exsurdant uina palatum.
inuertunt Allifanis uinaria tota

40 Vibidius Balatroque secutis omnibus: imi
conuiuae lecti nihilum nocuere lagoenis.
adfertur squillas inter murena natantis
in patina porrecta. sub hoc erus “haec grauida” inquit
“capta est, deterior post partum carne futura.

45 his mixtum ius est: oleo, quod prima Venafri
pressit cella; garo de sucis piscis Hiberi;
uino quinquenni, uerum citra mare nato,
dum coquitur—cocto Chium sic conuenit, ut non
hoc magis ullum aliud—; pipere albo, non sine aceto,

50 quod Methymnaeam uitio mutauerit uuam.
erucas uiridis, inulas ego primus amaras
monstraui incoquere; inlutos Curtillus echinos,
ut melius muria quod testa marina remittat.”
interea suspensa grauis aulaea ruinas

55 in patinam fecere, trahentia pulueris atri
quantum non Aquilo Campanis excitat agris.
nos maius ueriti, postquam nihil esse pericli
sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut si
filius inmaturus obisset, flere. quis esset

60 finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum
tolleret: “heu, Fortuna, quis est crudelior in nos
te deus? ut semper gaudes inludere rebus
humanis!” Varius mappa conpescere risum
uix poterat. Balatro suspendens omnia naso

65 “haec est condicio uiuendi” aiebat, “eoque
responsura tuo numquam est par fama labori.
tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni
sollicitudine districtum, ne panis adustus,
ne male conditum ius adponatur, ut omnes

70 praecincti recte pueri comptique ministrent.
adde hos praeterea casus, aulaea ruant si,
ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso.
sed conuiuatoris, uti ducis, ingenium res
aduersae nudare solent, celare secundae.”

75 Nasidienus ad haec “tibi di, quaecumque preceris,
commoda dent: ita uir bonus es conuiuaque comis”
et soleas poscit. tum in lecto quoque uideres
stridere secreta diuisos aure susurros.’
‘nullos his mallem ludos spectasse; sed illa

80 redde age quae deinceps risisti.’ ‘Vibidius dum
quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena,
quod sibi poscenti non dentur pocula, dumque
ridetur fictis rerum Balatrone secundo,
Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte

85 emendaturus fortunam; deinde secuti
mazonomo pueri magno discerpta ferentes
membra gruis sparsi sale multo non sine farre,
pinguibus et ficis pastum iecur anseris albae
et leporum auolsos, ut multo suauius, armos,

90 quam si cum lumbis quis edit. tum pectore adusto
uidimus et merulas poni et sine clune palumbis,
suauis res, si non causas narraret earum et
naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti,
ut nihil omnino gustaremus, uelut illis
Canidia adflasset, peior serpentibus Afris.’

Lascia un commento