Seneca – De Beneficiis – Liber III
[3,1] I. Non referre beneficiis gratiam, et est turpe, et apud omnes habetur, Aebuti Liberalis. Ideo de ingratis etiam ingrati queruntur, quum interim hoc omnibus haereat, quod omnibus displicet: adeoque in contrarium itur, ut quosdam habeamus infestissimos non post beneficia tantum, sed propter beneficia. Hoc prauitate naturae accidere quibusdam non negauerim: pluribus, quia memoriam tempus interpositum subduxit. Nam quae recentia apud illos uiguerunt, ea interiecto spatio obsolescunt.
De quibus fuisse mihi tecum disputationem scio, quum tu illos non ingratos uocares, sed oblitos; tanquam ea res ingratum excuset, quae facit; aut, quia hoc accidit alicui, non sit ingratus, quum hoc non accidat, nisi ingrato. Multa sunt genera ingratorum, ut furum, ut homicidarum ; quorum una culpa est, ceterum in partibus uarietas magna. Ingratus est, qui beneficium accepisse se negat, quod accepit: ingratus est, qui dissimulat : ingratus, qui non reddit : ingratissimus omnium, qui oblitus est. Illi enim si non soluunt, tamen debent : et exstat apud illos uestigium certe meritorum intra malam conscientiam conclusorum; et aliquando ad referendam gratiam conuerti ex aliqua causa possunt, si illos pudor admonuerit, si subita, honestae rei cupiditas, qualis solet ad tempus etiam in malis pectoribus exsurgere, si inuitauerit facilis occasio : hic nunquam fieri gratus potest, cui totum beneficium elapsum est.
Et utrum tu peiorem uotas, apud quem gratia beneficii intercidit, an apud quem etiam memoria? Vitiosi oculi sunt qui lucem reformidant ; caeci, qui non uident. Et parentes suos non amare, impietas est, non agnoscere, insania. Quis tam ingratus est, quam qui quod in prima parte animi positum esse debuit, et semper occurrere, ita seposuit et abiecit, ut in ignorantiam uerteret ? apparet illum non saepe de reddendo cogitasse, cui obrepsit obliuio.
[3,2] II. Denique ad reddendam gratiam, et uirtute opus est, et tempore, et facultate, et adspirante fortuna. Qui meminit, sine impendio gratus est. Hoc, quod non operam exigit, non opes, non felicitatem, qui non prastat, nullum habet, quo lateat, patrocinium. Nunquam enim uoluit gratus esse, qui beneficium tam longe proiecit, ut extra conspectum suum poneret. Quemadmodum quae in usu sunt, et manum quotidie tactumque patiuntur, nunquam periculum situs adeunt; illa quae ad oculos non reuocantur, sed extra conuersationem, ut superuacua iacuerunt, sordes ipsa colligunt uetustate: ita quidquid frequens cogitatio exercet ac renouat, memoriae nunquam subdicitur, quae nihil perdit, nisi ad quod non saepe respexit.
[3,3] III. Praeter hanc causam, alia quoque sunt, quae nobis merita nonnunquam maxima uelant. Prima omnium ac potissima, quod nouis semper cupiditatibus occupati, non quid habeamus, sed quid petamus, inspicimus, non in id quod est, sed quod appetitur, intenti. Quidquid domi est, uile est. Sequitur autem ut, ubi quod acceperis, leue nouorum cupiditas fecit, auctor quoque eorum non sit in pretio. Amauimus aliquem et suspeximus, et fundatum ab illo statum nostrum professi sumus, quamdiu nobis placebant ea, quae consecuti sumus: deinde irrumpit animum aliorum admiratio, et ad ea impetus factus est, uti mortalibus mos est ex magnis maiora cupiendi : protinus excidit, quidquid ante apud nos beneficium uocabatur. Nec ea, intuemur, quae nos aliis praeposuere, sed ea, sola quae fortuna praecedentium ostentat. Non potest autem quisquam et inuidere, et gratias agere ; quia inuidere, querentis et moesti est ; gratias agere, gaudentis. Deinde quia nemo nostrum nouit, nisi id tempus quod, quum maxime transit, ad praeterita rari animum retorquent. Sic fit ut praeceptores eorumque beneficia intercidant, quia totam pueritiam relinquimus ; sic fit ut in adolescentiam nostram collata pereant, quia ipsa nunquam retractatur. Nemo quod fuit, tanquam in praeterito, sed tanquam in perdito ponit : ideoque caduca memoria est futuro imminentium.
[3,4] IV. Hoc loco reddendum est Epicuro testimonium, qui assidue queritur, quod aduersus praeterita simus ingrati; quod quaecumque percepimus bona, non reducamus, nec inter uoluptates numeremus : quum certior nulla sit uoluptas, quam quae iam eripi non potest. Prasentia bona nondum tota in solido sunt ; potest illa casus aliquis incidere : futura pendent, et incerta sunt : quod praeteriit, inter tuta sepositum est. Quomodo ergo gratus quisquam esse aduersus beneficia potest, qui omnem uitam suam transilit prasentium intuilu ac futurorum ? Memoria gratum facit : memoriae minimum tribuit, quisquis spei plurimum.
[3,5] V. Quemadmodum, mi Liberalis, quaedam res semel perceptae haerent; quaedam ut scias, non est satis didicisse : intercidit enim eorum scientia, nisi continuetur : geometriam dico, et sublimium cursum, et si qua alia propter subtilitatem lubrica sunt : ita beneficia quaedam magnitudo non patitur excidere ; quaedam minora, sed numero plurima, et temporibus diuersa, effluunt; quia, ut dixi, non subinde illa tractamus; nec libenter, quid cuique debeamus, recognoscimus. Audi uoces petentium! Nemo non uicturam semper in animo suo memoriam dixit : nemo non deditum se et deuotum professus est, et si quod aliud humilius uerbum, quo se oppigneraret, inuenit. Post exiguum tempus, iidem illi uerba priora, quasi sordida et parum libera, euitant : perueniunt deinde eo, quo, ut ego existimo, pessimus quisque atque ingratissimus peruenit, ut obliuiscantur.
Adeo enim ingratus est qui oblitus est, ut gratus sit cui beneficium in mentem uenit.
[3,6] VI. Hoc tam inuisum uitium, an impunitum esse debeat, quaeritur : et an haec lex, quae in scholis exercetur, etiam in ciuitate ponenda sit, qua ingrati datur actio, quae uidetur aequa omnibus. Quidni? quum urbes quoque urbibus, quae praestitere, exprobrent, et in maiores collata a posteris exigant.
Nostri maiores, maximi scilicet uiri, ab hostibus tantum res repetierunt : beneficia magna animo dabant, magno perdebant. Excepta Medorum gente, non est in ulla data aduersus ingratum actio : magnumque hoc argumentum, dandam non fuisse : quia aduersus maleficium omne consensimus ; et homicidii, ueneficii, parricidii, uiolatarum religionum, aliubi atque aliubi diuersa poena est, sed ubique aliqua. Hoc frequentissimum crimen nusquam punitur, ubique improbatur : neque absoluimus illud; sed quum difficiles esset incertae rei aestimatio, tantum odio damnauimus, et inter ea reliquimus, quae ad iudices deos mittimus.
[3,7] VII. Rationes autem multae mihi occurrunt, propter quas crimen hoc in legem cadere non debeat. Primum omnium, pars optima beneficii periit, si actio, sicut certae pecuniae, aut ex conducto et locato, datur. Hoc enim in illo speciosissimum est, quod dedimus uel perdituri, quod totum permisimus accipientium arbitrio.
Si appello, si ad iudicem uoco, incipit non beneficium esse, sed creditum.
Deinde quum res honestissima sit, referre gratiam, desinit esse honesta, si necessaria est ; non enim magis laudabit quisquam gratum hominem, quam cum qui depositum reddidit, aut, quod debebat, citra iudicem soluit.
Ita duas res, quibus in uita humana nihil pulchrius est, corrumpimus, gratum hominem et beneficum. Quid enim aut in hoc magnificum est, si beneficium non dat, sed commodat? aut in illo qui reddit, non quia uult, sed quia necesse est? Non est gloriosa res gratum esse, nisi tutum est, ingratum fuisse.
Adiice nunc, quod huic uni legi omnia fora uix sufficient. Quis erit, qui non agat? quis, cum quo non agatur ? omnes sua extollunt, omnes etiam minima, quae in alios contulere, dilatant. Praeterea quaecumque in cognitionem cadunt, comprehendi possunt, et non dare infinitam licentiam iudici. Ideo melior uidetur conditio causae bonae, si ad iudicem, quam si ad arbitrum mittitur, quia illum formula includit, et certos, quos non excedat, terminus ponit; huius libera, et nullis astricta uinculis religio, et detrahere aliquid potest, et adiicere, et sententiam suam, non prout lex aut iustitia suadet, sed prout humanitas et misericordia impulit, regere. Ingrati actio non erat iudicem alligatura, sed regno liberrimo positura. Quid sit enim beneficium, non constat : deinde quantumcumque sit, refert quam benigne illud interpretetur iudex. Quid sit ingratus, nulla lex monstrat. Saepe et qui reddidit quod accepit, ingratus est ; et qui non reddidit, gratus. De quibusdam etiam imperitus iudex dimittere tabellam potest : ubi fecisse, aut non fecisse pronuntiandum est, ibi prolatis cautionibus, controuersia tollitur. Ubi uero inter disputantes ratio ius dicit, ibi animi coniectura capienda est: ubi id, de quo sola sapientia decernit, in controuersiam incipit, non potest ad haec sumi iudex ex turba selectorum, quem census in album, et equestris hereditas misit.
[3,8] VIII. Itaque non haec parum idonea res uisa est, quae deduceretur ad iudicem. Sed nemo huic rei satis idoneus iudex inuentus est: quod non admiraberis, si excusseris, quid habiturus fuerit difficultatis, quisquis in eiusmodi reum exisset. Donauit aliquis magnam pecuniam, sed diues, sed non sensurus impendium. Donauit alius, sed toto patrimonio cessurus. Summa eadem est, beneficium idem non est. Etiam nunc adiice : hic pecuniam pro addicto dependit, sed quum illam domo protulisset; ille dedit eamdem, sed mutuam sumpsit, aut rogauit, et se obligari ingenti merito passus est. Eodem existimas loco esse illum, qui beneficium ex facili largitus est, et hunc, qui accepit, ut daret?
Tempore quaedam magna fiunt, non summa. Beneficium est donata possessio, cuius fertilitas laxare possit annonam : beneficium est unus in fame panis. Beneficium est, donare regiones, per quas multa flumina et nauigabilia decurrant : beneficium est, arentibus siti, et uix spiritum per siccas fauces ducentibus, monstrare fontem. Quis inter se ista comparabit? quis expendet ? difficilis est sententia, quae non rem, sed uim rei quaerit. Eadem licet sint, aliter data non idem pendent. Dedit mihi hic beneficimn , sed non libenter, sed dedisse se questus est, sed superbius me, quam solebat, aspexit ; sed tam tarde dedit, ut plus praestiturus fuerit, si cito negasset. Horum quomodo iudex inibit aestimationem, quum sermo, et dubitatio, et uultus meriti gratiam destruant?
[3,9] IX. Quid quod quaedam beneficia uocantur, quia nimis concupiscuntur ; quaedam non sunt ex hac uulgari nota, sed maiora, etiamsi minus apparent ? Beneficium uocas, dedisse potentis populi ciuitatem, in quatuordecim deduxisse, et defendisse capitis reum: quid utilia suasisse? quid retinuisse, ne in scelus rueret? quid gladium excussisse morituro ? quid efficacibus remediis refocillasse lugentem, et quos desiderabat uolentem sequi, ad uitae consilium reduxisse ? quid assedisse aegro, et quum ualetudo eius ac salus momentis constaret, excepisse idonea cibo tempora, et cadentes uenas uino refecisse, et medicum adduxisse morienti?
Haec quis aestimabit? quis dissimilibus beneficiis iubebit beneficia pensari? Donauit tibi domum : sed ego tuam supra te ruere praedixi. Dedit tibi patrimonium : sed ego naufrago tabulam. Pugnauit pro te, et uulnera excepit : at ego uitam tibi silentio dedi. Quum aliter beneficium detur, aliter reddatur, paria facere difficile est.
[3,10] X. Dies praeterea beneficio reddendo non dicitur, sicut pecuniae creditae. Itaque potest, qui nondum reddidit, reddere. Dic enim, intra quod tempos deprehendetur ingratus? maxima beneficia probationem non habent : seepe intra tacitam duorum conscientiam latent. An hoc inducimus, ut non demus beneficia sine teste? Quam deinde poenam ingratis constituamus? unam omnibus, quum disparia beneficia sint? an inaequalem, et pro cuiusque beneficio maiorem, aut minorem? Age, intra pecuniam uersabitur taxatio : quid quod quaedam beneficia uitae sunt, et maiora uita ? His quae pronuntiabitur poena ? Minor beneficio? iniqua est. Par et capitalis? quid inhumanius, quam cruentos esse beneficiorum exitus ?
[3,11] XI. Quaedam, inquit, priuilegia parentibus data sunt. Quomodo horum extra ordinem habita ratio est, sic aliorum quoque beneficiorum haberi debet. Parentum conditionem sacrauimus, quia expediebat liberos tolli : sollicitandi ad hunc laborem erant, incertam adituri fortunam. Non poterat illis dici, quod beneficia dantibus dicitur : « Cui des, elige ; ipse tecum, si deceptus es, querere; dignum adiuua. » In liberis tollendis nihil iudicio tollentium licet : tota res uoti est. Itaque ut aequiore animo adirent aleam, danda illis aliqua potestas fuit.
Deinde alia conditio est parentum, qui beneficia, quibus dederunt, dant nihilominus daturique sunt : nec est periculum, ne dedisse se illis mentiantur. In ceteris quaeri debet, non tantum an receperint, sed an dederint. Horum in confesso merita sunt : et quia utile est iuuentuti regi, imposuimus illi quasi domesticos magistratus, sub quorum custodia contineretur. Deinde omnium parentum unum erat beneficium : itaque aestimari semel potuit; alia diuersa sunt, dissimilia, infinitis inter se interuallis distantia : itaque sub nullam regulam cadere potuerunt, quum aequius esset omnia relinqui, quam omnia aequari.
[3,12] XII. Quaedam magno dantibus constant; quaedam accipientibus magna sunt, sed gratuita tribuentibus : quaedam amicis data sunt, quaedam ignotis. Plus est, quamuis idem detur, si ei detur quem nosse a tuo beneficio incipis. Hic auxilia tribuit, ille ornamenta, ille solatia. Inuenies, qui nihil putet esse iucundius, nihil maius, quam habere in quo calamitas acquiescat : inuenies rursus, qui dignitati suae, quam securitati, consuli malit : est qui plus ei debere se iudicet, per quem tutior est, quam ei per quem honestior. Proinde ista maiora aut minora erunt, prout fuerit iudex, aut ad haec, aut ad illa inclinatus animo. Praeterea creditorem mihi ipse eligo : beneficium saepe ab eo accipio, a quo nolo; et aliquando ignorans obligor. Quid facies? ingratum uocabis eum, cui beneficium inscio, et, si sciuisset, non accepturo, impositum est : non uocabis eum, qui utcumque acceptum non reddidit ?
[3,13] XIII. Aliquis dedit mihi beneficium, sed idem postea fecit iniuriam. Utrum uno munere ad patientiam omnium iniuriarum adstringor : an perinde erit, ac si gratiam retulerim, quia beneficium suum ipse insequenti iniuria rescidit?
Quomodo deinde aestimabis, utrum plus sit quod accepit, an in quo laesus est?
Dies me deficiet omnes difficultates persequi tentantem. Tardiores, inquit, ad beneficia danda facimus, non uindicando data, nec inficiatores eorum afficiendo poena. Sed illud quoque tibi e contrario occurrat: multo tardiores futuros ad accipienda beneficia, si periculum causae dicendae adituri erunt, et innocentiam sollicitiore habituri loco. Deinde, erimus per hoc ipsi quoque ad danda tardiores; nemo enim libenter dat inuitis : sed quicumque ad benefaciendum bonitate inuitatus est, et ipsa pulchritudine rei, etiam libentius dabit, nihil debituris nisi quod uolent. Minuitur enim gloria eius officii, cui diligenter cautum est.
[3,14] XIV. Deinde, pauciora erunt beneficia, sed ueriora; quid autem mali est, inhiberi beneficiorum temeritatem? Hoc enim ipsum secuti sunt, qui nullam legem huic constituerunt : ut circumspectius donaremus, circumspectius eligeremus eos, in quos merita conferrentur. Etiam atque etiam cui des, considera : nulla actio erit, nulla repetitio. Erras, si existimas succursurum tibi iudicem. Nulla lex te in integrum restituet : solam accipientis fidem specta. Hoc modo beneficia auctoritatem suam tenent, et magnifica sunt : pollues illa, si materiam litium feceris. Aequissima uox est et ius gentium prae se ferens : “Redde quod debes”. Haec turpissima est in beneficio : “Redde”. Quid reddet? Vitam, quam debet, dignitatem, securitatem, sanitatem? reddi maxima quaeque non possunt. Aut pro his, inquit, aliquid quod tanti sit. Hoc est quod dicebam, interituram tantae rei dignitatem, si beneficium mercem facimus. Non est irritandus animus ad auaritiam, ad querelas, ad discordiam : sua sponte in ista fertur. Quantum possumus resistamus, et quaerenti occasiones amputemus.
[3,15] XV. Utinam quidem persuadere possemus, ut pecunias creditas tantum a uolentibus acciperent! utinam nulla stipulatio emptorem uenditori obligaret! nec pacta conuentaque impressis signis custodirentur! fides potius illa seruaret, et aequum colens animus ! Sed necessaria optimis praetulerunt, et cogere fidem, quam spectare, malunt. Adhibentur ab utraque parte testes; ille per tabulas plurium nomina, interpositis parariis, facit: ille non est interrogatione contentus, nisi rerum manu sua tenuit. 0 turpem humano generi fraudis ac nequitiae publicae confessionem ! annulis nostris plus quam animis creditur. In quid isti uiri ornati adhibiti sunt? in quid imprimunt signa? nempe ne ille neget accepisse se quod accepit. Hos incorruptos uiros, et uindices ueritatis existimas? at his ipsis statim non aliter pecuniae committentur. Ita non honestius erat a quibusdam fidem falli, quam ab omnibus perfidiam timeri? Hoc unum deest auaritiae, ut beneficia sine sponsore non demus. Generosi animi et magnifici est, iuuare et prodesse : qui dat beneficia, deos imitatur : qui repetit, foeneratores. Quid illos, dura uindicamus, in turbam sordidissimam redigimus?
[3,16] XVI. Plures, inquit, ingrati erunt, si nulla aduersus ingratum datur actio. Immo potius, pauciores ; quia maiore delectu dabuntur beneficia. Deinde, non expedit notum omnibus fieri, quam multi ingrati sint; pudorem enim rei tollet multitudo peccantium, et desinet esse probri loco commune maledictum. Numquid iam ulla repudio erubescit, postquam illustres quaedam ac nobiles feminae, non consulum numero, sed maritorum, annos suos computant? et exeunt matrimonii causa, nubunt repudii? Tam diu istud timebatur, quam diu rarum erat; quia uero nulla sine diuortio acta sunt, quod saepe audiebant, facere didicerunt. Numquid iam ullus adulterii pudor est, postquam eo uentum est, ut nulla uirum habeat, nisi ut adulterum irritet? argumentum est deformitatis pudicitia. Quam inuenies tam miseram, tam sordidam, ut illi satis sit unum adulterorum par? nisi singulis diuisit horas? et non sufficit dies omnibus? nisi apud alium gestata est, apud alium mansit? Infrunita et antiqua est, quae nesciat, matrimonium uocari unum adulterium. Quemadmodum horum delictorum iam euanuit pudor, postquam res latius euagata est; ita ingratos plures efficies et audaciores, si numerare se coeperint.
[3,17] XVII. Quid ergo ? impunitus erit ingratus? Quid ergo ? impunitus erit impius? quid malignus? quid auarus? quid impotens? quid crudelis? Impunita tu credis esse, quae inuisa sunt ? aut ullum supplicium grauius existimas publico odio? Poena est, quod non audet ab ullo beneficium accipere, quod non audet ulli dare, quod omnium designatur oculis, aut designari se iudicat ; quod intellectum optimae rei ac dulcissimae amisit. An tu infelicem uotas, qui caret acie oculorum, cuius aures morbus obstruxit: non uocas miserum eum, qui sensum beneficiorum amisit? Testes ingratorum omnium deos metuit; urit illum et angit intercepti beneficii conscientia : denique satis haec ipsa poena magna est, quod rei, ut dicebam, iucundissimae fructum non percipit.
At quem iuuat accepisse, aequali perpetuaque uoluptate fruitur; et animum eius a quo accepit, non rem intuens, gaudet. Gratum hominem semper beneficium delectat, ingratum semel. Comparari autem potest utriusque uita : quum alter tristis sit et sollicitus, qualis esse inficiator ac fraudulentus solet, apud quem non parentum, qui debet, honor est, non educatoris, non praeceptorum; alter laetus, hilaris, occasionem referendae gratiae exspectans, et ex hoc ipso affectu gaudium grande percipiens ; nec quaerens quomodo decoquat, sed quemadmodum plenius uberiusque respondeat, non solum parentibus et amicis, sed humilioribus quoque personis. Nam etiam si a seruo suo beneficium accepit, aestimat non a quo, sed quid acceperit.
[3,18] XVIII. Quanquam quaeritur a quibusdam, sicut ab Hecatone, an beneficium dare seruus domino posuit? Sunt enim qui ita distinguunt, quaedam beneficia esse, quaedam officia, quaedam ministeria; beneficium esse, quod alienus det : alienus est, qui potuit sine reprehensione cessare ; officium esse filii, uxoris, et earum personarum, quas necessitudo suscitat, et ferre opem iubet ; ministerium esse serui, quem conditio sua eo loco posuit, ut nihil eorum qui praestat, imputet superiori. Praeterea seruos qui negat dare aliquando domino beneficium, ignarus est iuris humani ; refert enim cuius animi sit, qui praestat, non cuius status. Nulli praeclusa uirtus est : omnibus patet, omnes admittit, omnes inuitat, ingenuos, libertinos, seruos, reges, et exsules; non eligit domum, nec censum : nudo homine contenta est. Quid enim erat tuti aduersus repentina ; quid animus magnum promitteret sibi, si certam uirtutem fortuna mutaret? Si non dat beneficium seruus domino, nec regi quisquam suo, nec duci suo miles. Quid enim interest, quali quis teneatur imperio, si summo tenetur? Nam si seruo, quo minus in nomen meriti perueniat, necessitas obest, et patiendi ultima timor, idem istud obstabit, et ei qui regem habet, et ei qui ducem; quoniam, sub dispari titulo, paria in illos licent. Atqui dant regibus suis, dant imperatoribus beneficia: ergo et dominis. Potest seruus iustus esse, potest fortis, potest magnanimus : ergo et beneficium dare potest. Nam et hoc uirtutis est; adeoque dominis serui beneficia possunt dare, ut ipsos saepe beneficii sui fecerint. Non est dubium, an seruus beneficium dare possit cuilibet ; quare ergo non et domino suo possit?
[3,19] XIX. « Quia non potest, inquit, creditor domini sui fieri, si pecuniam illi dederit. Alioqui quotidie dominum suum obligat : peregrinantem sequitur, aegro ministrat, et labore summo colit. Omnia tamen ista, que alio priestante beneficia dicerentur, praestante seruo ministeria sunt. Beneficium enim id est, quod quis dedit, quum illi liceret et non dare ; seruus auteur non habet negandi potestatem : ita non praestat, sed paret ; nec, id se fecisse iactat, quod non facere non potuit. Etiam sub ista lege uincam, et eo perducam seruum, ut in multa liber sit. Interim dic mihi, si tibi ostendero aliquem seruum pro salute domini sui, sine respectu sui, dimicantem et confossum uulneribus, reliquias tamen sanguinis ab ipsis uitalibus fundentem, et ut ille effugiendi tempus habeat, moram sua morte quaerentem : hunc tu negabis beneficium dedisse, quia seruus est? Si tibi ostendero aliquem, ut secreta domini prodat nulla tyranni pollicitatione corruptum, nullis territum minis, nullis cruciatibus uictum, auertisse, quantum potuerit, suspiciones quaerentis, et impendisse spiritum fidei : hunc tu negabis beneficium domino dedisse, quia seruus est? Vide ne eo maius sit, quo rarius est exemplum uirtutis in seruis; eoque gratius, quod, quum fere inuisa imperia sint, et omnis necessitas grauis, commune seruitutis odium in aliquo domini caritas uicit. lta non ideo beneficium non est, quia a seruo profectum est; sed ideo maius, quia deterrere ab illo nec seruitus quidem potuit?
[3,20] XX. Errat, si quis existimat seruitutem in totum hominem descendere : pars melior eius excepta est. Corpora obnoxia sunt, et adscripta dominis : mens quidem sui iuris ; quae adeo libera et uaga est, ut ne ab hoc quidem carcere cui inclusa est teneri queat, quo minus impetu suo utatur, et ingentia agat, et in infinitum comes coelestibus exeat. Corpus itaque est, quod domino fortuna tradicit.
Hoc emit, hoc uendit: interior illa pars mancipio dari non potest. Ab hac quidquid uenit, liberum est; non enim aut nos omnia iubere possumus, aut in omnia serui parere coguntur : contra rempublicam imperata non facient ; nulli sceleri manus commodabunt.
[3,21] XXI. Quaedam sunt quae leges nec iubent, nec uetant facere : in his seruus materiam beneficii habet. Quamdiu praestatur quod a seruis exigi solet, ministerium est : ubi plus quam quod seruo necesse est, beneficium. Ubi in affectum amici transit, desinit uocari ministerium. Est aliquid, quod dominus praestare seruo debeat, ut cibaria, ut uestiarium : nemo hoc dixit beneficium. At indulsit, liberalius educauit, artes quibus erudiuntur ingenui tradidit : beneficium est. Idem e contrario fit in persona serui. Quidquid est quod seruilis officii formulam excedit, quod non ex imperio, sed ex uoluntate praestatur, beneficium est; si modo tantum est, ut hoc uocari potuerit, quolibet alio praestante.
[3,22] XXII. Seruus, ut placet Chrysippo, perpetuus mercenarius est. Quemadmodum ille beneficium dat, ubi plus praestat, quam quod operas locauit: sic seruus ubi beneuolentia erga dominum fortunae suae modum transiit, et altius aliquid ausus, quod etiam felicius nato decori esset, et spem domini antecessit, beneficium est intra domum inuentum. An aequum tibi uidetur, quibus, si minus debito faciant, irascimur, non haberi gratiam, si plus debito solitoque fecerint? Vis scire, quando non sit beneficium? ubi dici potest : quid si nollet? Ubi uero id praestitit, quod nolle licuit, uoluisse laudandum est. Inter se contraria sunt, beneficium et iniuria. Potest dare beneficium domino, si a domino iniuriam accipere; atqui de iniuriis dominorum in seruos qui audiat positus est, qui et saeuitiam et libidinem, et in praebendis ad uictum necessariis auaritiam compescat. Quid ergo? Beneficium dominus a seruo accipit? immo homo ab homine. Deinde quod in illius potestate fuit, fecit : beneficium domino dedit : ne a seruo acceperis, in tua potestate est. Quis autem tantus est, quem non fortuna indigere etiam infimis cogat?
Multa iam beneficiorum exempla referam, et dissimilia, et quaedam inter se contraria. Dedit aliquis domino suo uitam, dedit mortem, seruauit periturum; et hoc si parum est, pereundo seruauit; alius mortem domnini adiuuit, alius decepit.
[3,23] XXIII. Claudius Quadrigarius in duodeuicesimo Annalium tradidit, quum obsideretur Grumentum, et iam ad summam desperationem uentum esset, duos seruos ad hostem transfugisse, et operae pretium fecisse. Deinde urbe capta, passim discurrente uictore, illos per nota itinera ad domum in qua seruierant; praecucurrisse, et dominam suam ante se egisse ; et quaerentibus quaenam esset, dominam, et quidem crudelissimam ad supplicium ab ipsis duci, professos esse. Eductam deinde extra muros, summa cura celasse, donec hostilis ira consideret; deinde, ut satiatus miles cito ad romanos mores rediit, illos quoque ad suos redisse, et dominam sibi ipsos dedisse. Manumisit utrumque e uestigio illa : nec indignata est ab his se uitam accepisse, in quos uitae necisque potestatem habuisset.
Potuit sibi hoc uel magis gratulari. Aliter enim seruata, munus notae et uulgaris clementiae habuisset : sic seruata, nobilis fabula, et exemplum duarum urbium fuit. In tanta confusione captae ciuitatis, quum sibi quisque consuleret, omnes ab illa praeter transfugas fugerunt. At hi, ut ostenderent quo animo facta esset prior illa transitio, a uictoribus ad captiuam transfugerunt, personam parricidarum ferentes. Quod in illo beneficio maximum fuit, tanti iudicauerunt, ne domina occideretur, uideri dominam occidisse. Non est, mihi crede, non, dico, seruilis animi, egregium factum fama sceleris emisse. C. Vettius, praetor Marsorum, ducebatur ad romanum imperatorem. Seruus eius gladium militi ipsi, a quo trahebatur, eduxit, et primum dominum occidit: deinde : “Tempus est, inquit, me et mihi consulere, iam dominum manumisi”; atque ita se uno ictu transiecit. Da mihi quemquam, qui magnificentius dominum seruarit.
[3,24] XXIV. Corfinium Caesar obsidebat : tenebatur inclusus Domitius. Imperauit medico eidemque seruo sue ut sibi uenenum daret. Quum tergiuersantem uideret : “Quid cunctaris, inquit, tanquam tua in potestate totum istud sit? mortem rogo armatus.» Tum ille promisit, et medicamentum innoxium bibendum illi dedit: quo quum sopitus esset, accessit ad filium eius : « Iube me, inquit, asseruari, dum ex euentu intelligas, an uenenum patri tuo dederim. » Vixit Domitius, et seruatus a Caesare est : prior tamen illum seruus seruauerat.
[3,25] XXV. Bello ciuili, proscriptum dominum seruus abscondit; et quum annulos eius sibi aptasset, ac uestem induisset, speculatoribus occurrit : nihil se deprecari, quo minus imperata peragerent, dixit; et deinde ceruicem porrexit. Quanti uiri est pro domino eo tempore mori uelle, quo erat rara fides, dominum mori nolle! in publica crudelitate mitem inueniri, in publica perfidia fidelem! quum praemia proditionis ingentia ostendantur, praemium fidei, mortem concupiscere !
[3,26] XXVI. Nostri saeculi exempla non praeteribo. Sub Tiberio Caesare fuit accusandi frequens et paene publica rabies, quae omni ciuili bello grauius togatam ciuitatem confecit. Excipiebatur ebriorum sermo, simplicitas iocantium ; nihil erat tutum : omnis saeuiendi placebat occasio. Nec iam reorum exspectabatur euentus, quum esset unus. Coenabat Paullus praetorius in conuiuio quodam, imaginem Tiberii Caesaris habens, ectypam, et eminente gemma. Rem ineptissimam fecero, si nunc uerba quaesiero, quemadmodum dicam illum matellam sumpsisse. Quod factum simul et Maro ex notis illius temporis uestigatoribus notauit. At seruus eius cui nectebantur insidiae, ei ebrio annulum extraxit; et quum Maro conuiuas testaretur, admotam esse imaginem obscenis, et iam subscriptionem componeret, ostendit in manu sua seruus anaulum. Si quis hunc seruum uocat, et illum conuiuam uocabit.
[3,27] XXVII. Sub diuo Augusto nondum hominibus uerba sua periculosa erant, iam molesta. Rufus, uir ordinis senatorii, inter coenam optauerat, ne Caesar saluus rediret ex ea peregrinatione quam parabat, et adiecerat, idem omnes et tauros et uitulos optare. Fuerunt qui illa diligenter audirent. Ut primum diluxit, seruus qui coenanti ad pedes steterat, narrat quae inter coenam ebrius dixisset ; hortatur, ut Caesarem occupet, atque ipse se deferat. Usus consilio, descendenti Caesari occurrit. Et quum malam mentem habuisse se pridie iurasset, id ut in se filios suos recideret, optauit, et Caesarem, ut ignosceret sibi, rediretque in gratiam secum, rogauit. Quum dixisset se Caesar facere : « Nemo, inquit, credet te mecum in gratiam rediisse, nisi aliquid mihi donaueris: » petitque non fastidiendam a propitio summam, et impetrauit. Caesar ait : ” Mea causa dabo operam, ne unquam tibi irascar. » Honeste Caesar, quod ignouit, quod liberalitatem clementiae adiecit. Quicunque hoc audiuerit exemplum, necesse est Caesarem laudet, sed. quum seruum ante laudauerit. Num exspectas, ut tibi narrem manumissum, qui hoc fecerat? nec tamen gratis; pecuniam pro libertate eius Caesar numerauerat.
[3,28] XXVIII. Post tot exempla, num est dubium, quin beneficium aliquando a seruo dominus accipiat? Quare potius, persona rem minuat, quam personam res ipsa cohonestet? Eadem omnibus principia, eademque origo : nemo altero nobilior, nisi cui rectius ingenium, et artibus bonis aptius. Qui imagines in atrio exponunt, et nomina familiae suae longo ordine, ac multis stemmatum illigata flexuris, in parte prima aedium collocant, noti magis, quam nobiles sunt. Unus omnium parens mundus est : siue per splendidos, siue per sordidos gradus, ad hunc prima cuiusque origo perducitur. Non est, quod te isti decipiant, qui quum maiores suos recensent, ubicunque illustre nomen defecit, illo deum infulciunt. Neminem despexeris, etiamsi circa illum obsoleta sunt nomina, et parum indulgente adiuta fortuna : siue libertini ante uos habentur, siue serui, siue exterarum gentium homines, erigite audacter animos, et quidquid in medio sordidi iacet, transilite : exspectat uos in summo magna nobilitas. Quid superbia in tantam uanitatem attollimur, ut beneficia a seruis indignemur accipere, et sortem eorum spectemus, obliti meritorum? Seruum tu quemquam uocas, libidinis et gulae seruus, et adulterae, immo adulterarum commune mancipium ? Seruum uocas quemquam tu? Quo tandem ab istis gerulis raperis cubile istud tuum circumferentibus? quo te penulati isti in militum et quidem non uulgarem cultum subornati? quo, inquam, te isti efferunt? ad ostium alicuius ostiarii, ad hortos alicuius ne ordinarium quidem habentis officium. Et deinde negas tibi beneficium a serue tuo posse dari, cui osculum alieni serui beneficium est.
Quae est tanta animi discordia? eodem tempore seruos despicis, et colis. Imperiosus intra limen atque impotens, humilis foris : et tam contemptus, quam contemnens. Neque enim ulli magis abiiciunt animos, quam qui improbe tollunt : nullique ad calcandos alios paratiores, quam qui contumelias facere, accipiendo didicerunt.
[3,29] XXIX. Dicenda haec fuerunt, ad contundendam insolentiam hominum ex fortuna pendentium, uindicandumque ius beneficii dandi a seruis, ut a filiis quoque uindicaretur. Quaeritur enim, an aliquando liberi maiora beneficia dare parentibus suis possint, quam acceperint? Illud conceditur, multos, filios maiores potentioresque exstitisse, quam parentes suos: aeque et illud meliores fuisse. Quod si constat, potest fieri ut meliora tribuerint, quum et fortuna illis maior esset, et melior uoluntas. « Quidquid, inquit, est, quod dat patri filius, utique minus est, quia hant ipsam dandi facultatem patri debet. Ita nunquam beneficio eius uincitur, cuius beneficium est ipsum, quod uincitur”. Primum, quaedam initium ab aliis trahunt, et tamen initiis suis maiora sunt. Nec ideo aliquid non est maius eo quo coepit, quia non potuisset in tantum procedere, nisi coepisset. Nulla non res principia sua magno gradu transit. Semina omnium rerum causa sunt : et tamen minimae partes sunt eorum quae gignunt. Adspice Rhenum, adspice Euphratem, omnes denique inclytos amnes : quid sunt, si illos illic unde effluunt, aestimes? Quidquid est quo timentur, quo nominantur, in processu parauerunt. Tolle radicem, nemora non surgent; nec tanti montes uestientur. Adspice trabes, siue proceritatem aestimes, altissimas, siue crassitudinem spatiumque ramorum, latissime fusas: quantulum est his comparatum illud, quod radix tenui fibra complectitur ! Innituntur fundamentis suis templa, et illa urbis moenia : tamen quae in firmamentum totius operis iacta saut, latent. Idem in ceteris euenit ; principia sua semper sequens magnitudo obruit.
Non potuissem quidquam consequi, nisi parentum beneficium antecessisset : sed non ideo quidquid consecutus sum, minus est eo sine quo consecutus non essem. Nisi me nutrix aluisset infantem, nihil eorum, quae consilio ac manu gero, facere potuissem, nec in hanc emergere nominis claritatem, quam ciuili ac militari industria merui : numquid tamen ideo maximis operibus praeferes nutricis officium? At quid interest, quum aeque sine patris beneficio, quam sine nutricis fomento, non potuerim ad ulteriora procedere?
[3,30] XXX. Quod si initio meo quidquid iam possum debeo, cogita non esse initium mei patrem, ne auum quidem. Semper enim erit ulterius aliquid, ex quo originis proximae origo descendat. Atqui nemo dicet me plus debere ignotis, et ultra memoriam positis maioribus, quam patri : plus autem debeo, si hoc ipsum, quod genuit me pater meus, maioribus debet. Quidquid praestiti patri, etiamsi magnum est, infra aestimationem paterni muneris est, quia non essem, si non genuisset? Isto modo, etiamsi quis patrem meum aegrum ac moriturum sanauerit, nihil praestare ei potero, quod non beneficio eius minus sit; non enim genuisset me pater, ni sanatus esset. Sed uide ne illud uerius sit aestimari, an id quod potui, et id quod feci, meum sit, mearum uirium, meae uoluntatis. Illud quod natus sum, per se intuere quale sit : animaduertes exiguum et incertum, et boni malique communem materiam, sine dubio primum ad omnia gradum ; sed non ideo maiorem omnibus, quia primum. Seruaui patrem, et ad summam prouexi dignitatem, et principem urbis suae feci; nec tantum rebus a me gestis nobilitaui, sed ipsi quoque gerendarum ingentem ac facilem, nec tutam minus, quam gloriosam dedi materiam. Honores, opes, quidquid humanos ad se animos rapit, congessi; et quum supra omnes starem, infra illum steti. Dic nunc : Hoc ipsum, quod ista potuisti, patris munus est. Respondebo tibi : Est prorsus, si ad ista facienda nasci satis est; sed si ad bene uiuendum minima portio est uiuere, et id tribuisti, quod cum feris mihi et animalibus quibusdam minimis, quibusdam etiam foedissimis commune est ; noli tibi asserere, quod non ex tuis beneficiis, etiamsi non sine tuis, oritur. Puta me uitam pro uita reddidisse. Sic quoque munus tuum uici, quum ego dederim sentienti, quum sentiens me dare; quum uitam tibi non uoluptatis meae causa, aut certe per uoluptatem dederim; quum tanto maius sit retinere spiritum, quam accipere, quanto leuius mori ante mortis metum.
[3,31] XXXI. Ego uitam dedi statim illa usuro : tu nescituro an uiueret : ego uitam dedi mortem timenti : tu uitam dedisti, ut mori possem ; ego uitam tibi dedi consummatam, perfectam : tu me expertem rationis genuisti, onus alienum. Vis scire, quam non sit magnum beneficium, uitam sic dare ? exposuisses : nempe iniuria erat genuisse. Quo quidem colligo minimum esse beneficium, patris matrisque concubitum, nisi accesserint alia quae prosequerentur hoc initium muneris, et aliis officiis ratum facerent. Non est bonum uiuere, sect bene uiuere. At bene uiuo : sed potui et male : ita hoc tantum est tuum, quod uiuo. Si uitam imputas mihi per se, nudam, egentem consilii, et id ut magnum bonum iactas, cogita te mihi imputare muscarum ac uermium bonum. Deinde, ut nihil aliud dicam, quam bonis artibus me studuisse, ut cursum ad rectum iter uitae dirigerem : in ipso beneficio tuo, maius quum quod dederas, recepisti. Tu enim me mihi rudem et imperitum dedisti : ego tibi filium, qualem genuisse gauderes.
[3,32] XXXII. Aluit me pater. Si idem praesto, plus reddo : quia non tantum ali se, sed a filio ali gaudet, et maiorem ex animo meo, quum ex ipsa re, percipit uoluptatem. Illius alimenta ad corpus tantum meum peruenerunt. Quid, si quis in tantum processit, ut aut eloquentia per gentes enotesceret, aut iustitia, aut bellicis rebus, et patri quoque ingentem cireumfunderet famam, tenebrasque natalium suorum clara luce discuteret, non inaestimabile in parentes suos beneficium contulit? An quisquam Aristonem et Gryllum, nisi propter Xenophontem ac Platonem filios, nosset ? Sophroniscum Socrates exspirare non patitur. Ceteros enumerare longum est, qui uiuunt ob nullam causam aliam, quum quod illos liberorum eximia uirtus tradidit posteris. Utrum maius beneficium dedit M. Agrippae pater, ne post Agrippam quidem notus, an patri dedit Agrippa, nauali corona insignis, unicum adeptus inter dona militaria decus? qui tot in urbc maxima opera excitauit, quae et priorem magnificentiam uincerent, et nulla postea uincerentur?
Utrum Octauias maius ullum beneficium dedit filio, an patri diuus Augustus, quamuis illum umbra adoptiui patris abscondit? Quantam cepisset uoluptatem, si illum, post debellata arma ciuilia, uidisset securae paci praesidentem, non agnoscens bonum suum, nec satis credens, quoties respexisset ad se, potuisse illum uirum in domo sua nasci!
Quid nunc ceteros persequar, quos iam consumpsisset obliuio, nisi illos filiorum gloria e tenebris eruisset, et adhuc in luce retineret? Deinde quam quaeramus, non quis filius patri maiora beneficia reddiderit, quam a patre acceperat, sed an possit aliquis maiora reddere ; etiamsi quae retuli exempla nondum satisfaciunt, nec beneficia parentum suorum supermicant; capit tamen hoc natura, quod nondum ulla aetas tulit. Si singula paternorum meritorum magnitudinem exsuperare non possunt, plura in uuum congesta superabunt.
[3,33] XXXIII. Seruauit in proelio patrem Scipio, et praetextatus in hostes equum concitauit : parum est, quod ut perueniret ad patrem, tot pericula maximos duces quum maxime prementia contempsit, tot oppositas diffcultates; quod ad primam pugnam exiturus tiro per ueteranorum corpora cucurrit ; quod annos suuos transiliuit : adiice, ut idem patrem reum defendat, et conspirationi inimicorum potentium eripiat; ut alterum illi consulatum, ac tertium, aliosque honores etiam consularibus concupiscendos congerat; ut pauperi raptas belli iure opes tradat; et, quod est militaribus uiris speciosissimum, diuitem illum spoliis etiam hostilibus faciat. Si adhuc parum est, adiice ut prouincias et extraordinaria imperia continuet; adiice ut dirutis maximis urbibus, Romani imperii sine aemulo ad ortus occasusque uenturi defensor, et conditor, maiorem nobilitatem nobili uiro adiiciat. Dic Scipionis patrem : dubium est, quin generandi uulgare beneficium uicerit eximia pietas et uirtus, ipsi urbi nescio utrum maius praesidium afferens, an decus?
[3,34] XXXIV. Deinde, si hoc parum est, finge aliquem tormenta patris discussisse; finge in se transtulisse. Licet tibi in quantum uelis extendere beneficia filii, quum paternum munus et simplex sit, et facile ; sed et danti uoluptarium, quod necesse est, ille multis dederit, etiam quibus dedisse se nescit; in quo consortem habet, in quo spectauit legem patriam, praemia patrum, domus ac familiae perpetuitatem, omnia potius quam eum cui dabat. Quid si quis sapientiam consecutus, hanc patri tradiderit, etiam nunc disputabimus, an maius aliquid dederit, quam acceperat; quum uitam beatam patri reddiderit, acceperit tantum uitam? Sed patris, inquit, beneficium est, quidquid facis, quidquid praestare illi potes. Et praeceptoris mei, quod institutis liberalibus profeci. Ipsos tamen, qui tradiderunt illa, transcendimus ; utique eos, qui prima elementa docuerunt. Et quamuis sine illis nemo quidquam assequi posset, non tamen quantumcunque qui assecutus est, infra illos est; multum inter prima ac maxima interest. Nec ideo prima maximorum instar sunt, quia sine primis maxima esse non possunt.
[3,35] XXXV. Iam tempus est quaedam ex nostra, ut ita dicam, moneta proferri. Qui id beneficium dedit, quo est aliud melius, potest uinci : pater dedit filio uitam; est autem aliquid uita melius: ita pater uinci potest, quia dedit beneficium, quo est aliquid melius. Etiam nunc, qui dedit alicui uitam, si semel et iterum liberatus est mortis periculo, maius accepit beneficium, quam dedit : pater autem uitam dedit : potest ergo, si saepius periculo mortis liberatus a filio fuerit, maius beneficium accipere, quam dedit. Qui beneficium accepit, maius accipit, quo magis eo indiget : magis autem indiget uita qui uiuit, quam qui natus non est, ut qui ne indigere quidem omnino possit, maius ergo beneficium accipit pater, si uitam a filio accepit, quam filius a patre, quod natus est. Patris beneficia uinci a filii beneficiis non possunt : quare? quia uitam accepit a patre, quam nisi accepisset, nulla dare beneficia potuisset. Hoc commune est patri cum omnibus, qui uitam dederunt alicui : non potuissent enim referre gratiam, nisi uitam accepissent.
Ergo nec medico in maius gratia, referri potest; solet enim et medicus uitam dare; nec nautae, si naufragum sustulit. Atqui et horum et aliorum, qui aliquo modo nobis uitam dederunt beneficia uinci possunt : ergo et patrum possunt. Si quis mihi beneficium dedit, quod multorum beneficiis adiuuandum esset, ego autem beneficium illi dedi, quod nullius adiutorio egeret, maius dedi quam accepi: pater filio uitam dedit perituram, nisi multa accessissent, quae illam tuerentur : filius patri si dedit uitam, dedit eam, quae nullius desideraret auxilium, in hoc ut permaneret : ergo maius beneficium accepit a filio pater, qui uitam accepit, quam ipse illi dederat.
[3,36] XXXVI. Haec non destruunt parentum uenerationem, nec deteriores illis liberos faciunt, immo etiam meliores ; natura enim gloriosa est uirtus, et anteire priores cupit. Alacrior erit pietas, si ad reddenda beneficia cum uincendi spe uenerit. Ipsis patribus id uolentibus laetisque contigerit; quoniam pleraque sunt, in quibus nostro bono uincimur. Unde certamen tam optabile, unde tantam felicitatem parentibus, ut fateantur se ipsos filiorum beneficiis impares ! Nisi hoc ita iudicamus, excusationem damus liberis : et illos segniores ad referendam gratiam facimus, quibus stimulos adiicere debemus, et dicere: “Hoc agite, optimi iuuenes ! proposita est inter parentes ac liberos honesta contentio, dederint maiora, an receperint. Non ideo uicerunt, quia occupauerunt. Sumite modo animum, qualem decet, et deficere nolite, ut uincatis optantes. Nec desunt tam pulchro certamin duces qui ad similia uos cohortentur, ac per uestigia sua ire ad uictoriam, saepe iam partam ex parentibus, iubeant”.
[3,37] XXXVII. Vicit Aeneas patrem, ipse eius in infantia leue tutumque gestamen, grauem senio, per media hostium agmina, et per cadentis circa se urbis ruinas ferens, quum complexus sacra ac penates deos religiosus senex non simplici uadentem sarcina premeret : tulit illum per ignes, et, quid non pietas potest ? pertulit, colendumque inter conditores Romani imperii posuit.
Vicere Siculi iuuenes, quum Aetna maiore ui peragitata, in urbes, in agros, in magnam insulae partem effudisset incendium, uexerunt parentes suos. Discessisse creditum est ignes, et utrinque flamma recedente limitem adaptertum per quem transcurrerent iuuenes dignissimi qui magna tuto auderent.
Vicit Antigonus, qui quum ingenti proelio superasset hostem, praemium belli ad patrem transtulit, et imperium illi Cypri tradidit. Hoc est regnum, nolle regnare, quum possis!
Vicit patrem, imperiosum quidem, T- Manlius : qui quum ante ad tempus relegatus esset a patre, ob adolescentiam brutam ac hebetem, ad tribunum plebis, qui patri suo dixerat diem, uenit ; petitoque tempore, quod ille dederat, sperans fore proditorem parentis inuisi, et bene meruisse se de iuuene credebat, cuius exsilium pro grauissimo crimine inter alia Manlio obiiciebat, nactus adolescens secretum, stringit occultatum sinu ferrum, et: “Nisi iuras, inquit, te diem patri remissurum, hoc te gladio transfodiam. In tua potestate est, utro modo pater meus accusatorem non habeat”. Iurauit tribunus : nec fefellit, et causam actionis remissae concioni reddidit. Nulli alii licuit impune tribunum in ordinem redigere.
[3,38] XXXVIII. Alia ex aliis exempla sunt eorum, qui parentes suos periculis eripuerunt, qui ex infimo ad summum protulerunt, et e plebe aceruoque ignobili nunquam tacendos saeculis dederunt. Nulla ui uerborum, nulla ingenii facultate exprimi potest, quantum opus sit, quam laudabile, quamque nunquam a memoria hominum exiturum, posse hoc dicerc : “Parentibus meis parui, cessi: imperio eorum, siue aequum, siue iniquum ac durum fuit, obsequentem submissumque me praebui : ad hoc unum contumax fui, ne beneficiis uincerer”. Certate, obsecro uos, et fusi quoque restituite aciem. Felices, qui uicerint: felices, qui uincentur!
Quid eo adolescente praeclarius, qui sibi ipsi dicere poterit (neque enim fas est alteri dicere) : « Patrem meum beneficiis uici ? » Quid eo fortunatius sene, qui omnibus ubique praedicabit, a filio se suo beneficiis uictum ? Quid autem est felicius, quam sibi cedere?